장음표시 사용
571쪽
Τheologico Politici Cap. v. sotarum et vulgi dicta, et quae sola Ratio et Philosophia, non autem Scriptura, docet falsa esse quae tamen omnia ex opinione istius authoris, quia nulla in his Rationi consultatio est, tanquam vera essent supponenda. Deinde falso inmat, unum locum alteri per Consequentiam tantum repugnare, non autem directe; nam oses clirecte firmat, Deum esse ignem vide eui. q. vers. a ), et directe negat Deum ullam habere similitudinem cum rebus visibilibus vide Deut. q. vers. a. . Et, si regerat, hoc non directe, sed tantum per consequentiam negare, Deum esse ignem, adeoque illi accommodandum, ne id negare videatur age concedamus, Deum esse ignem, vel potius, ne cum ipso insaniamus, haec missa faciamus, et aliud exemplum in medium proferamus. Nempe Samuel ' directe negat Deum sententiae poenitere video Samuεl. cap. Is Vers. μ), et Ieremias contra firmat, Deum poenitere boni et mali, quod decreverat vide Ierem. cap. 8. vers. 8, Io. quid an ne haec quidem sibi invicem directe opponuntur quem igitur ex istis duobus metaphorice explicare vult Utraque sententia universalis est et utrique contraria; quod una directe firmat, id altera directe negat. deoque ipse, ex ipsius regula, hoc ipsum tanquam verum amplecti et simul tanquam falsum reiicere tenetur. Deinde quid refert, quod locus aliquis non directe, sed tantum per consequentiam alteri repugnet, si consequentia clara sit, et loci circumstantia et natura metaphoricas explicationes non patiantur; quorum plurima in Bibliis reperiuntur, de quibus vide Cap. Secundum ubi ostendimus, Prophetas diversas et contrarias habuisse opiniones , et praecipue omnes illas contradictiones, quas in Historiis esse ostendimus nempe Capitibus . et Io. . Nec opus habeo hic omnia recensere, nam dicta sussiciunt ad absurda, quae ex hac sententia et regula sequuntur, ejusque falsitatem et authoris praecipitantiam ostendendum. Quare tam hanc, quam illam Maimonidis sententiam explodimus, et pro inconcusso statuimus, quod nec Theologia Rationi, nec Ratio Theologiae ancillari teneatur, sed unaquaeque suum regnum obtineat. Nempe, ut diximus, Ratio regnum veritatis et sapientiae, Theologia autem pietatis et obedientiae. Nam
572쪽
Rationis potentui, ut iam ostendimus, non eo usque se extendit, ut determinare possit, quod homines sola obedientia absque rem intelligentia possint esse beati Theologia vero nihil praeter hoc dictat, nihilque praeter obedientiam imperat, et contra Rationem nihil vult, neque potest Fidei enim dogmata ut in praecedente Capite ostendimus eatenus tantum determinat, quatenus obedientiae suffcit quomodo autem praecise ratione veritatis intelligenda sint, attoni determinandum relinquit, quae reveramentis lux est, sine qua nihil videt praeter insomnia et figmenta. tque hic per Theologiam praecise intelligo revelationem, quatenus indicat scopum, quem diximus Scripturam intendere nempe rationem et modum obediendi, sive verae pietatis et fidei dogmata , hoc est id, quod proprie vocatur Dei verbum; quod in certo numero librorum non consistit qua de re vide Cap. a. . Theologiam enim sic acceptam, si ejus praecepta sive documenta vitae spectes, cum Ratione convenire, et si ejus intentum et finem, nulla in re eidem repugnare comperies; et propterea omnibus universalis est. Quod ad totam Scripturam in genere attinet, Iam etiam Cap. 7. ostendimus, ejus sensum ex sola ejus historia, et non ex universali historia Naturae, quae solius Philosophiae fundamentum est, determinandum esse nec nobis moram injicere debet, si, postquam ejus verum sensum sic investigavimus, ipsam hic illi Rationi repugnare comperiamus. Nam quicquid hujus generis in Bibliis reperitur, vel quod homines salva charitate ignorare possunt, id cenoscimus Theologiam sive Verbum Dei non tangere, et consequenter unumquemque de iis, quicquid velit, sentire posse absque scelere. Λbsolute igitur concludimus, quod nec Scriptura Rationi, nec Ratio Scripturae accommodanda sit. Verum enim vero, quandoquidem Theologiae fundamentum, quod scilicet homines vel sola obedientia salvantur Ratione non possumus demonstrare, verum sit an falsum, potest ergo nobis etiam objici, cur igitur id credimus Si ne ratione, tanquam caeci, id ipsum amplectimur, ergo nos etiam stulte et sine judicio agimus. Quod si contra statuere velimus, hoc fundamentum Ratione demonstrari posse, erit ergo Theologia Philosophiae pars, nec ab eadem esset separanda. sed ad haec respondeo, me absolute statuere, hoc Theologiae funda-
573쪽
Theologico - Politici Cap. V. sis
mentale dogma non posse Lumine Naturali investigari, vel saltem neminem fuisse, qui ipsum demonstraverit, et ideo Revelationem maxime necessariam fuisse; at nihilominus nos iudicio uti posse, ut
id iam revelatum morali saltem certitudine amplectamur. Dico morali certitudine; nam non est quod spectemus, nos de eo certiores esse posse quam ipsos Prophetas, quibus primo revelatum fuit, et quorum tamen certitudo non nisi moralis fuit, ut iam ostendimus Cap. a. hujus ractatus. I igitur tota errant via, qui Scripturae authorit tem mathematicis demonstrationibus ostendere conantur. Nam Bibliorum authoritas ab authoritate Prophetarum dependet adeoque ipsa nullis fortioribus argumentis demonstrari potest, quam iis, quibus Prophetae olim suam populo persuadere solebant imo nullo alio fundamento nostra de eadem certitudo fundari potest, quam eo, quo Prophetae suam certitudinem et authoritatem fundabant. Nam totam Prophetarum certitudinem his tribus consistere ostendimus, nempe I. distincta et vivida imaginatione II signo, ΙΙΙ. denique et praeeipus, animo ad aequum et bonum inclinato nec ullis aliis rationibus fit dabantur adeoque neque etiam populo, cui olim viva voce, nec nobis, quibus scripto loquuntur, ullis aliis rationibus suam authoritatem demonstrare poterunt. At primum, quod scilicet res vivide imaginabantur, Prophetis tantum constare poterat; quare tota nostra de revelatione certitudo in reliquis duobus tantum, nempe signo et Doctrina, fundari potest et debet. Quod quidem Μoses etiam expresse docet. Nam Deuter cap. 8 jubet populum obedire Prophetae, qui
nomine Dei verum signum dedit; sed si falso aliquid, etsi nomine
Dei, praedixerit, mortis tamen eundem damnare, ut et etiam eum,
qui populum a vera religione seducere voluerit, tametsi suam authoritatem signis et portentis confirmaverit qua de re vide Deut cap. 13.). Unde sequitur, verum Prophetam a falso dignosci ex doctrina et miraculo simul talem enim Μoses verum esse declarat, eique absique ullo fraudis timore credere jubet atque eos falsos esse ait et reos mortis, qui falso, etsi nomine Dei, aliquid praedixerint, vel qui falsos Deos, etsi vera miracula fecissent, docuerunt. Quare nos etiam hac tantum de causa Scripturae, hoc est ipsis Prophetis, creder tenemur, nimirum propter doctrinam signis confirmatam. mani
574쪽
sso Tractatus quoniam videmus, Prophetas Charitatem et Iustitiam supra omnia commendare, et nihil aliud intendere, hinc concludimus, eos non dolo malo, sed ex vero animo docuisse, homines obedientia et fide beatos fieri; et quia hoc insuper signis confirmaverunt, hinc nobis persuademus, eos non temere id dixisse, neque deliravisse dum prophetabant in quo etiam magis confirmamur, dum attendimus, quod nihil morale docuerunt, quod cum Ratione planissime non conveniat; nam non temere est, quod verbum Dei in Prophetis cum ipso verbo Dei in nobis loquente omnino conveniat. Atque haec, inquam, nos aeque certi ex Bibliis ac olim Iudaei ex viva voce Prophetarum haec eadem concludebant. Nam supra in fine Cap. a. ostendimus, Scripturam ratione doctrinae et praecipuarum historiarum incorruptam ad nostras manus pervenisse. Quare hoc totius Theologiae et Scripturae fundamentum, quamvis mathematica demonstratione ostendi nequeat, sano tamen judicio amplectimur. Nam inscitia quidem est, id, quod tot Prophetarum testimoniis confirmatum est, et ex quo magnum solamen iis, qui Ratione non ita pollent, oritur, et Reipublicae non mediocris utilitas sequitur, et quod absolute sine periculo aut damno credere possumus, nolle tamen amplecti, idque ea sola de causa, quia mathematice demonstrari nequit quas vero ad vitam sapienter instituendam nihil tanquam verum admittamus, quod ulla dubitandi ratione in dubium revocari queat, aut quod pleraeque nostrae actiones non admodum incertae sint, et alea plenae Equidem fateor, qui putant Philosophiam et Theologiam sibi invicem contradicere, et propterea alterutram e suo regno deturbandam existimant, et huic aut illi valedicendum, eos non absque ratione studere, Theologiae firma fundamenta jacere, eamque mathematice demonstrare conari. Quis enim, nisi desperatus et insanus, Rationi temere valedicere vellet, vel artes et scientias contemnere, et Rationis certitudinem negare Atinterim eos absolute excusare non possumus, quandoquidem Rationem in auxilium vocare volunt ad eandem repellendam, et certa ratione eandem incertam reddere conantur. mo dum student, mathematicis demonstrationibus Theologiae veritatem et authoritatem ostendere, et
Rationi et Lumini Naturali authoritatem adimere, nihil aliud faciunt, quam ipsam Theologiam sub Rationis imperium trahere, et plane
575쪽
videntur supponere, Theologiae authoritatem nullum habere splendorem, nisi lumine naturali Rationis illustretur. Et, si contra jactant, se interno spiritus Sancti testimonio omnino acquiescere, et nulla alia de causa Rationem in auxilium vocare, quam propter infideles, ad eosdem scilicet convincendos nil tamen fidei eorum dictis habendum, nam jam facile ostendere possumus, eos vel ex affectibus, Vel vana gloria id dicere. Ex praecedente enim Capite evidentissime sequitur, Spiritum sanctum non nisi de bonis operibus testimonium dare quae etiam Paulus ideo in Epist ad Galat cap. s. Vers. a. fructus Spiritus Sancti vocat, et ipse revera nihil aliud est praeter animi acquiescentiam, quae ex bonis actionibus in mente oritur Deveritate autem et certitudine rerum, quae solius sunt speculationis, nullus Spiritus testimonium dat, praeter Rationem, quae sola, ut jam ostendimus, veritatis regnum sibi vindicavit. Si quem ergo praeter hunc Spiritum contendunt habere, qui ipsos de veritate certos reddit, id falso iactant, et non nisi ex affectuum praejudicio loquuntur, vel prae magno timore, ne a Philosophis vincantur et publice risui exponantur, ad sacra confugiunt; sed frustra, nam quam aram sibi parare potest, qui Rationis majestatem hedit Verum eos mississfacio, quandoquidem me meae causae satisfecisse puto, quod ostenderim, qua ratione Philosophia a Theologia separanda sit, et in quo utraque potissimum consistat et quod neutra neutri ancilletur, sed quod unaquaeque suum regnum sine ulla alterius repugnantia obtineat; et quod denique, ubi data fuit occasio, etiam ostenderim absurda, incommoda et damna, quae secuta sunt ex eo, quod homines has duas facultates miris modis inter se confuderint, nec accurate inter ipsas distinguere, unamque ab alia separare sciverint. Iam antequam ad alia pergam, hic expresse monere volo ' tametsi jam dictum sit circa utilitatem et necessitatem Sacrae Scripturae, sive Revelationis, quod ipsam permagnam statuo. Nam quandoquidem non possumus Lumine aturali percipere, quod simplex obedientia via ad salutem
sit ' , sed sola Revelatio doceat, id ex singulari Dei gratia, quam Ration assequi non possumus. fieri; hinc sequitur, scripturam
576쪽
ssa Tractatus magnum admodum solamen mortalibus attulisse. Quippe omnes absolute obedire possunt, et non nisi paucissimi sunt, si cum toto humano genere comparentur, qui virtutis habitum ex solo Rationis ductu acquirunt adeoque, nisi hoc Scripturae testimonium haberemus, de omnium fere salute dubitaremus.
De Reipublica Fundamentis de Iure uniuscujusque Naturali excirili deque Summarum Potestatum ure. Huc usque Philosophiam a Theologia separare curavimus, et libertatem philosophandi ostendere, quam haec unicuique concedit. Quare tempus est ut inquiramus, quo usque haec libertas sentiendi, et quae unusquisque sentit dicendi, in optima Republica se extendat. Hoc ut ordine examinemus, de fundamentis Reipublicae differendum, et prius de Iure Naturali uniuscujusque ad Rempublicam et Religionem
Per Ius et Institutum Naturae nihil aliud intelligo, quam regulas
naturae uniuscujusque individui, secundum quas unumquodque naturaliter determinatum concipimus ad certo modo existendum et operandum. Ex gr. pisces a Natura determinati sunt ad natandum, magni ad minores comedendum adeoque pisces summo naturali jure aqua potiuntur, et magni minores comedunt. Nam cerium est, Naturam absolute consideratam jus summum habere ad omnia, me potest, hoc est, Ius Naturae eo usque se extendere, quo usque ejus potentia se extendit. Naturae enim potentia ipsa Dei potentia est, qui summum jus ad omnia habet; sed, quia universalis potentia totius Naturae nihil est praeter potentiam omnium individuorum simul, hinc sequitur, unumquodque individuum jus summum habere ad omnia, quae potest, sive ius uniuscujusque eo usque se extendere, quo usque ejus determinata potentia se extendit. Et quia lex summa Naturae est, ut unaquaeque res in suo statu, quantum in se est, conetur perseverare, idque nulla alterius, sed tantum sui habita ratione hinc sequitur, unumquodque individuum jus summum ad hoc habere, hoc est ut dixi ad existendum et operandum mut
577쪽
naturaliter determinatum est. Nec hic ullam agnoscimus differentiam inter homines et reliqua Naturae individua neque inter homines Ratione praeditos et inter alios, qui veram Rationem ignorant; neque inter fatuos, delirantes, et sanos. Quicquid enim unaquaeque res
ex legibus suae naturae agit, id summo jure agit, nimirum quia agit, prout ex Natura determinata est, nec aliud potest. Quare inter homines, quamdiu sub imperio solius Naturae vivere considerantur, tam ille, qui Rationem nondum novit, vel qui virtutis habitum nondum habet, ex solis legibus Appetitus summo jure vivit, quam ille, qui ex legibus Rationis vitam suam dirigit. Hoc est, sicuti sapiens jus summum habet ad omnia, quae Ratio dictat, sive ex legibus Rationis vivendi sic etiam ignarus et animi impotens summum jus habet ad omnia, quae Appetitus suadet, sive ex legibus Appetitus vivendi. tque hoc idem est, quod Paulus docet, qui ante legem, hoc est, quamdiu homines ex Naturae imperio vivere
considerantur, nullum peccatum agnoscit.
Jus itaque Naturale uniuscuiusque hominis non sana Ratione, sed cupiditate et potentia determinatur. Non enim Omnes naturaliter determinati sunt ad operandum secundum regulas et leges Rationis;
sed contra omnes ignari Omnium rerum nascuntur, et antequam veram vivendi rationem noscere possunt et virtutis habitum acquirere, magna aetatis pars, etsi bene educati fuerint, transit; et nihilominus interim vivere tenentur, seque, quantum in se est, conservare, nempe ex solo Appetitus impulsu quandoquidem Natura iis nihil aliud dedit, et actualem potentiam ex sana ratione vivendi denegavit; et propterea non magis ex legibus sanae mentis vivere tenentur, quam elis ex legibus naturae leoninae. Quicquid itaque
unusquisque, qui sub solo Naturae imperi consideratur, sibi utile, vel ductu sanae Rationis vel ex Affectuum inpetu judicat, id summo
Naturae ure appetere, et quacunque ratione, sive vi, sive dolo, sive precibus, sive quocunque demum modo facilius poterit, ipsi capere licet; et consequenter pro hoste habere eum, qui impedire vult, quominus animum expleat suum. Ex quibus sequitur, Ius et Institutum Naturae, sub quo omnes nascuntur, et maxima ex parte vivunt, nihil, nisi quod nemo cupit
578쪽
et quod nemo potest, prohibere non contentiones, non odia, non iram, non dolos, nec absolute aliquid quod Appetitus suadet aversari. Nec mirum, nam Natura non legibus humanae Rationis, quae non nisi hominum verum utile et conservationem intendunt, intercluditur, sed infinitis aliis, quae totius Naturae, cujus homo particula est, aeternum ordinem respiciunt ex cujus sola necessitate omnia individua certo modo determinantur ad existendum et operandum. Quicquid ergo nobis in Natura ridiculum, absurdum, aut malum Videtur, id inde venit, quod res tantum ex parte novimus, totiusque Nature ordinem et cohaerentiam maxima ex parte ignoramus, et quod omnia ex usu nostrae Rationis dirigi volumus; cum tamen id, quod Ratio malum esse dictat, non malum sit respectu ordinis et legum universa Naturae, sed tantum solius nostrae naturae legum respectu. Verum enim vero, quanto sit hominibus utilius, secundum leges et certa nostrae Rationis dictamina vivere, quae, ut diximus, non nisi verum hominum utile intendunt, nemo potest dubitare. Praeterea nullus est, qui non cupiat secure extra metum, quoad fieri potest, vivere; quod tamen minime potest contingere, quamdiu unicuique ad lubitum omnia facere licet, nec plus juris Rationi, quam odio et irae conceditur; nam nullus est, qui inter inimicitias, odia, iram, et dolos non anxie vivat, quaeque adeo, quantum in se est, non conetur vitare. Quod si etiam consideremus, homines absque mutuo auxilio miserrime et absque Rationis cultu necessario vivere, ut in Cap. s. ostendimus, clarissime videbimus, homines ad secure et optime vivendum necessari in unum conspirare debuisse, ac proinde
effecisse, ut jus, quod unusquisque ex Natura ad omnia habebat, collective haberent, neque amplius ex vi et appetitu uniuscujusque, sed ex omnium simul potentia et voluntate determinaretur. Quod tamen stustra tentassent, si, nisi quod appetitus suadet, sequi vellent ex legibus enim appetitus unusquisque diverse trahitur adeoque firmissime statuere et pacisci debuerunt, ex solo Rationis dictamine cui nemo aperte repugnare audet, ne mente carere videatur omnia dirigere, et appetitum quatenus in damnum alterius aliquid suadet, nare, neminique facere, quod sibi fieri non vult, jusque denique alterius tanquam suum defendere. Qua autem ratione pactum hoc
579쪽
iniri debeat, ut ratum fixumque sit, hic jam videndum. Nam lex humanae naturae universalis est, ut nemo aliquid, quod bonum esse judicat, negligat, nisi spe majoris boni, vel ex metu majoris damni; nec aliquod malum perserat, nisi ad majus evitandum, vel spe majoris boni. Hoc est, unusquisque de duobus bonis, quod ipse majus esse judicat, et de duobus malis, quod minus sibi videtur, eliget. Dico expresse, quod sibi eligenti maius aut minus videtur non, quod res necessario ita se habebat, ut ipse judicat. tque haec lex adeo
firmiter naturae humanae inscripta est, ut inter aeternas veritates fit Ponenda, quas nemo ignorare potest. t ex ea necessario sequitur, neminem absque dolo ' promissurum, se jure quod in omnia habet, cessurum, et absolute neminem promissis staturum, nisi ex metu
maioris mali vel spe majoris boni. Quod ut melius intelligatur,
Ponatur, Latronem me cogere, ut ei promittam, me mea bona, ubi
velit, ipsi daturum. Iam, quandoquidem, ut jam ostendi, meum jus naturale sola mea potentia determinatur, certum est quod, si possum dolo me ab hoc Latrone liberare, ipsi quicquid velit promittendo, mihi id Naturae Iure facere licere, dolo scilicet quicquid velit pacisci. Vel ponatur, me absque fraude alicui promisisse, me spatio viginti dierum non gustaturum cibum neque ullum alimentum, et postea vidisse, me stulte promisisse, nec sine damno maximo promisso stare posse quando quidem ex Jure Naturali de duobus malis minus eligere teneor, possum ergo summo jure fidem talis pacti rumpere, et dictum indictum ut sit facere. Atque hoc inquam Jure
Naturali licere, sive vera et certa ratione videam, sive ex opinione videre videar, me male promisisse sive enim id vere sive falso videam, maximum timebo malum, quodque adeo ex Naturae instituto omnimodo vitare conabor. Ex quibus concludimus, pactum nullam vim habere posse, nisi ratione utilitatis, qua sublata pactum simul tollitur et irritum manet; ac propterea stulte alterius fidem in aeternum sibi aliquem expostulare, si simul non conatur ficere, ut ex ruptione
pacti ineundi plus damni quam utilitatis ruptorem sequatur quod quidem in Republica instituenda maxime locum habere debet. At si
580쪽
ssis Tractatus omnes homines facile solo ductu Rationis duci possent, summamque Reipublicae utilitatem et necessitatem noscere, nullus esset, qui dolos prorsus non detestaretur, sed omnes summa cum fide ex cupiditate summi hujus boni, nempe Reipublicae conservandae, pactis Omnino starent, et fidem, summum Reipublicae praesidium, supra omnia servarent. Sed longe abest, ut omnes ex solo ductu Rationis facile semper duci possint: nam unusquisque a sua voluptate trahitur, et avaritia, gloria, invidia, ira, etc. saepissime en ita Occupatur, ut nullus locus Rationi relinquatur; quapropter quamvis homines certis fgnis simplicis animi promittant et paciscantur, se fidem servaturos, nemo tamen, nisi promisso aliud accedat, de fide alterius potest esse certus quandoquidem unusquisque Naturae Iure dolo agere potest, nec pactis stare tenetur, nisi spe majoris boni vel metu maioris mali. Verum, quia jam ostendimus, Ius Naturale sola potentia uniuscujusque determinari, sequitur, quod quantum unusquisque potentiae, quam habet, in alterum vel vi vel sponte transfert, tantum etiam de suo jure alteri necessario cedat , et illum summum jus in omnes habere, qui summam habet potestatem, qua omnes vi cogere, et metu summi supplicii, quod omnes universaliter timent, retinere potest quod quidem jus tamdiu tantum retinebit, quamdiu hanc potentiam, quicquid velit exequendi, conservabit alias precario imperabit, et nemo fortior, nisi velit, ei obtemperare tenebitur. Hac itaque ratione sine ulla Naturalis Iuris repugnantia societas formari potest, pactumque omne summa cum fide semper servari; si nimirum unusquisque Omnem, quam habet, potentiam in societatem transserat; quae adeo summum Naturae jus in omnia, hoc est summum imperium, sola retinebit, cui unusquisque, vel ex libero animo vel metu summi supplicii, parere tenebitur. Talis vero societatis jus Democratia vocatur, quae proinde definitur coetus universus hominum, qui collegialiter summum jus ad omnia, quae potest, habet. Ex quo sequitur, summam potestatem nulla lege teneri, sed omnes ad omniae parere debere hoc enim tacite vel expresse pacisci debuerunt Omnes, cum omnem suam potentiam se defendendi, hoc est omne