Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

suum ius, in eam transtulerunt. Quippe, si aliquid sibi servatum volebant, debuerant simul sibi cavere, quo id tuto defendere possent; cum autem id non fecerint, nec absque imperii divisione, et consequenter destructione, facere potuerint, eo ipso se arbitrio summae potestatis absolute submiserunt. Quod cum absolute fecerint, idque ut jam ostendimus et necessitate cogente, et ipsa Ratione suadente; hinc sequitur, quod, nisi hostes Imperii esse velimus, et contra Rationem, Imperium summis viribus defendere suadentem, agere, omnia absolute summae potestatis mandata exequi tenemur, tametsi absurdissima imperet talia enim Ratio exequi etiam jubet, ut de duobus malis minus eligamus. Adde, quod hoc periculum, se scilicet alterius imperio et arbitrio absolute submittendi, facile unusquisque adire poterat; nam, ut ostendimus, summis potestatibus hoc jus, quicquid velint imperandi, tamdiu tantum competit, quamdiu revera summam habent potestatem quod si eandem amiserint, simul etiam jus omnia imperandi amittunt, et in eum vel eos cadit, qui ipsum acquisiverunt et retinere possunt. Quapropter raro admodum contingere potest, ut summae potestates absurdissima imperent; ipsis enim maxime incumbit, ut sibi prospiciant et imperium retineant, communi bono consulere, et omnia ex Rationis dictamine dirigere violenta enim imperia, ut ait Seneca', nemo continuit diu. Quibus accedit, quod in Democratico imperio minus timenda sunt absurda. Nam fere impossibile est, ut major unius coetus pars, si magnus est, in uno absurdo conveniat; deinde propter ejus fundamentum et finem, qui, ut etiam ostendimus, nullus alius est quam absurda Appetitus vitare, et homines sub Rationis limites, quoad ejus fieri potest, continere, ut concorditer et pacifice vivant quod fundamentum si tollatur, facile tota fabrica ruet. His ergo providere, summae tantum potestati incumbit subditis autem, ut diximus, ejus mandata exequi, nec aliud ius agnoscere, quam quod summa potestas jus esse declarat. At forsan aliquis putabit, nos hac ratione subditos servos facere, quia putant servum esse eum, qui ex mandato agit, et liberum, qui animo suo morem gerit; quod quidem non absolute verum est, nam revera is, quia sua

Vide supra pag. 436.

582쪽

ss tractatus

voluptate ita trahitur, et nihil quod sibi utile est, videre neque agere potest, maxime servus est, et solus ille liber, qui integro animo ex solo ductu Rationis vivit. Actio autem ex mandato, hoc est bedientia, libertatem quidem aliquo modo tollit, at non illico servum facit, sed actionis ratio. Si finis actionis non est ipsius agentis, sed imperantis utilitas, tum agens servus est, et sibi inutilis; at in Republica et Imperio, ubi salus totius populi, non imperantis, summa lex est, qui in omnibus summae potestati obtemperat, non sibi inutilis servus, sed subditus dicendus; et ideo illa Respublica maxime libera est, cuius leges sana Ratione fundatae sunt; ibi enim unusi quisque, ubi velit, liber esse potest, hoc est, integro animo ex ductu

Rationis vivere. Sic etiam liberi, tametsi omnibus parentum mandatis obedire tenentur, non tamen servi sunt; nam parentum mandata liberorum utilitatem maxime spectant. agnam ergo differentiam inter servum, filium, et subditum agnoscimus, qui propterea sic definiuntur nempe servus est, qui mandatis domini, quae utilitatem imperantis tantum spectant, obtemperare tenetur; filius autem, qui

id, quod sibi utile est, ex mandat parentis agit subditus denique, qui id, quod communi et consequenter quoque sibi utile est, ex mandato summae potestatis agit. Atque his imperii Democratici sundamenta satis clare ostendisse puto de quo prae Omnibus agere malui, quia maxime naturale videbatiir, et maxime ad libertatem, quam Natura unicuique concedit, accedere. Nam in eo nemo jus suum naturale ita in alterum transfert, ut nulla sibi imposterum consultatio sit, sed in majorem totius Societatis partem, cujus ille unam lacit.

Atque hac ratione omnes manent, ut antea in statu naturali, aequales.

Deinde de hoc solo imperio ex prolata agere volui, quia ad meum intentum maxime facit, qui de utilitate libertatis in Republica agere constitueram. Reliquarum ergo potestatum fundamentis supersedeo, nec nobis, ut earum jus noscamus, scire jam opus est, unde ortum habuerint, et saepe habeant id enim ex modo ostensis satis superque constat. Nam quisquis summam habet potestatem, sive unus sit, sive pauci, sive denique omnes, certum est, ei summum jus quicquid

583쪽

etheologico - Politici Cap. XV sss

velit imperandi competere et praeterea, quisquis potestatem se defendendi, sive sponte sive vi coactus, in alium transtulit, eum suo jure naturali plane cessisse, et consequenter eidem ad omnia absolute parere decrevisse quod omnia praestare tenetur, quamdiu Rex, sive Nobiles, sive Populus, summam quam acceperunt potestatem, quae juris transferendi fundamentum filii, conservant. Nec his plura addere

opus est.

Imperii fundamentis et jure ostensis, facile erit determinare, quidius civile privatum, qui injuria, quid justitia et injustitia, in statu civili sit deinde quis confoederatus, quis hostis, et quid denique

crimen laesae majestatis sit. Percius enim civile privatum nihil aliud intelligere possumus, quam uniuscujusque libertatem ad sese in suo statu conservandum, quae edictis summae potestatis determinatur, solaque eiusdem auctoritate defenditur. Nam postquam unusquisque jus suum ex proprio beneplacit vivendi, quo sola sua potestate determinabatur, hoc est suam libertatem et potentiam se defendendi, in alium transtulit, ex sola illius ratione jam vivere tenetur, et solo ejusdem praesidi se defendere. Injuria est, cum civis vel subditus ab alio aliquod damnum contra jus civile, sive edictum summae potestatis, pati cogitur. Iniuria enim non nisi in statu civili potest concipi sed neque a summis potestatibus, quibus iure omnia licent, ulla fieri potest subditis ergo in privatis tantum, qui iure tenentur invicem non laedere, locum habere potest. Iustitia est animi constantia tribuendi unicuique quod ei ex jure civili competit Iniustitia autem est, specie juris alicui detrahere, quod ei ex vera legum interpretatione competit. Vocantur etiam Equitas et Iniquitas, quia qui constituti sunt ad lites dirimendas, nullum respectum personarum, sed omnes aequales habere tenentur, et jus uniuscujusque aeque defendere; non diviti invidere, neque pauperem contemnere. Constederati sunt homines duarum civitatem, qui, ne belli discrimine in periculum veniant, vel ob aliam quamcumque utilitatem, inter se contrahunt invicem non hedere, sed contra necessitate cogente opitulari, idque unoquoque suum imperium retinente. Hic contractus tamdiu erit validus, quamdiu ejus fundamentum, nempe ratio periculi sive utilitatis, in medio erit quippe nemo contrahit, nec pactis stare tenetur,

584쪽

sia tractatus nisi spe alicujus boni, vel sollicitudine alicuius mali quod fundamentum si tollatur, pactum ex sese tollitur; quod etiam experientia satis superque docet. Nam quamvis diversa imperia inter se contrahant, invicem non laedere, conantur tamen quantum possunt impedire, quo minus alterutrum potentius evadat, nec fidem dictis habent,

nisi utriusque ad contrahendum finem et utilitatem satis perspectam habuerint. Alias dolum timent, nec injuria quis enim dictis et promissis ejus, qui summam potestatem et jus retinet ad quidlibet faciendum, et cui sui imperii salus et utilitas summa lex debet esse, acquiescet, nisi stultus, qui summarum potestatum jus ignorat Et si praeterea ad pietatem et religionem attendamus, Videbimus insuper, neminem, qui imperium tenet, absque scelere promissis stare posse cum damno sui imperii quicquid enim promisit, quod in damnum sui imperii cadere videt, id praestare non potest, nisi fidem subditis

datam solvendo, qua tamen maxime tenetur, et quam etiam servare, sanctissime promittere solent. Porro hostis est quicunque extra civitatem ita vivit, ut neque ut confoederatus, neque ut subditus imperium civitatis agnoscit hostem enim imperii non odium, sed justacit, et jus civitatis in eum, qui ejus imperium nullo contrahendi genere agnoscit, idem est ac in eum, qui damnum intulit quippe quacunque ratione poterit, eundem vel ad deditionem, vel ad confoederationem iure potest cogere. Denique crimen laesae majestatis in subditis sive civibus tantum, qui pacto tacito vel expressis omne suum ius in civitatem transtulerunt, locum habet atque is subditus tale crimen commisisse dicitur, qui jus summae potestatis aliqua

ratione arripere, seu in alium transferre, conatus est. Dico conatus

est; nam si non essent condemnandi, nisi post factum commissum, sero plerumque post jus acceptum, aut transsatum in alium, id conaretur civitas. Dico deinde absolute qui aliqua ratione 'us fummae potestatis arripere conatur, nullam scilicet agnoscendo differentiam, sive inde damnum sive incrementum totius Reipublicae quam clarissime sequeretur. Quacunque enim ratione id conatus est, majestatem laesit, et jure damnatur; quod quidem in bello omnes fatentur jure optimo fieri nempe, si quis stationem suam non servat, sed inscio imperatore hostem adit, quamvis bono consilio, sed suo, rem aggressus

585쪽

Theologico - Politici Cap. XVL s si

fuerit, hostemque expugnaverit, capitis tamen jure damnatur, quia juramentum usque imperatoris violavit. At quod omnes absolute cives hoc jure semper teneantur, non aeque clare omnes vident; ratio tamen eadem prorsus est. Nam, quandoquidem Respublica solo summae potestatis consilio debet conservari et dirigi, hocque ius ei soli competere absolute pacti sunt; si quis ergo solo suo arbitrio, et inscio supremo consilio, negotium aliquod publicum aggressus est exequi, quamvis inde incrementum civitatis, uti diximus, certo sequeretur, jus tamen summae potestatis violavit, et maiestatem hesit,

atque jure merito damnatur. Superest jam, ut omnem scrupulum amoveamus, respondere, an

id, quod supra assirmavimus, quod scilicet unusquisque, qui Rationis usum non habet, in statu naturali ex legibus appetitus summo jure

Naturae vivit, non aperte Iuri Divino revelato repugnet Nam cum omnes absolute sive Rationis usum habeant sive minus aeque tenerentur, ex mandato divino, proximum tanquam se ipsum amare, non ergo sine injuria alteri damnum inferre possumus, et solis legibus appetitus vivere. Verum huic objectioni, si tantum ad statum naturalem attendimus, facile respondere possumus; nam is et natura et tempore prior est Religione. Nemo enim ' ex Natura scit, se ulla erga Deum teneri obedientia, imo nec ulla ratione hoc assequi, sed tantum ex Revelatione signis confirmata unusquisque id habere potest. Quare ante revelationem nemo jure divino, quod non potest non ignorare, tenetur. Et ideo status naturalis cum statu religionis minime confundendus, sed absque religione et lege, et consequenter absque peccat et injuria, concipiendus; ut jam fecimus, et Pauli authoritate confirmavimus. Nec tantum ratione ignorantiae statum naturalem ante jus divinum revelatum et absque eodem concipimus, sed etiam ratione libertatis, qua omnes nascuntur. Si enim homines ex Natura jure divino tenerentur, vel si ius divinum ex Natura jus esset, superfluum erat, ut Deus cum hominibus contractum iniret, et pacto et iuramento eosdem obligaret. Quare absolute concedendum, jus divinum ab eo tempore incepisse, a quo homines expresso

586쪽

sta Tractatus

pacto Deo promiserunt in omnibus obedire, quo sua libertate naturali quasi cesserunt, usque suum in Deum transtulerunt, sicuti in statu civili fieri diximus Sed de his in sequentibus prolixius agam. Verum instar adhuc potest, quod summae potestates aeque ac subditi ho iure divino tenentur; quas tamen diximus jus naturale

retinere, et iis omnia jure licere. Quare ad hanc integram amovendam dimultatem, me non tam ex ratione status quam iuris naturalis oritur, dico, quod unusquisque in statu naturali eadem ratione tenetur iure Revelato, ac tenetur ex dictamine sanae Rationis vivere; nempe quia ipsi utilius est et ad salutem necessarium quod si nollet, eum suo periculo licet. inique adeo ex solo proprio, non autem ex alterius decreto vivere, neque aliquem mortalem judicem, nec jure Religionis vindicem, agnoscere tenetur. Atque hoc jus summam potestatem retinuisse assimo quae quidem homines consulere potest, at neminem judicem agnoscere tenetur, nec ullum morialem praeter

se alicuius uris vindicem, nisi Prophetam, qui expresse a Deo missus Herit, quique id indubitatis signis ostenderit. in nec tunc quidem hominem, sed Deum ipsum iudicem agnoscere cogitur. Quod si summa potestas nollet Deo in iure suo revelato obedire, id ipsi cum suo

periculo et damno licet, nulla scilicet jure civili vel naturali repugnante. Ius enim Civile ab eius decreto tantum pendet Ius autem Naturale pendet a legibus Naturae, quae non eligioni humanum tantum utile intendenti, sed ordini universae Naturae, hoe est aeterno Dei decreto nobis incognito, accommodatae sunt Quod quidem Mi obscurius concepisse videntur, qui scilicet statuunt, hominem

contra voluntatem Dei revelatam quidem, sed non contra eius aere num decretum, quo omnia praedeterminavit, posse peccare. Si quis

autem jam roget, Quid, si summa potestas aliquid contra religionem, et obedientiam, quam Deo expresso pacto promisimus, imperet 'divino an humano imperio obtemperandum ' Sed quia de his insequentibus prolixius agam, hic breviter tantum dico, Deo supra

omnia obediendum, quando certam et indubitatam habemus revelationem. Sed quia circa religionem maxime errare solent homines, et pro ingeniorum diversitate multa magno certamine fingere, ut experientia plus quam satis testatur certum est, quod, si nemo summae

587쪽

Theologico - Politici Cap. XVI. 63

potestati jure teneretur obtemperare in iis, quae ipse ad religionem pertinere putat, tum ius civitatis a diverso uniuscujusque judicio et affectu penderet. Nam nemo eodem teneretur, qui id contra suam fidem et superstitionem statutum judicaret, atque adeo unusquisque sub hoc praetextu licentiam ad omnia sumere posset. Et quandoquidem hac ratione ius civitatis prorsus violatur, hinc sequitur, summae potestati, cui soli jura imperii conservare et tutari tam jure divino quam naturali incumbit, jus summum competere de religione statuendi, quicquid judicat, et omnes ad ejusdem de eadem decreta et mandata, ex fide ipsi data, quam Deus omnino servari jubet, obtemperare teneri. Quod si ii, qui summum tenent imperium, sint thnici, vel cum iis nihil contrahendum, sed potius quam jus suum in eos transferant, extrema pati deliberandum vel, si contraxerint, usque suum in eos transtulerint, quandoquidem eo ipso se religionemque defendendi privaverunt, iis obtemperare tenentur, fidemque servare, Vel ad id cogi excepto eo, cui Deus certa revelatione singulare contra Tyrannum promiserit auxilium, vel ' nominatim exceptum voluit. Sic videmus, ex tot Iudaeis, qui in Babylone erant, tres tantum iuvenes, qui de Dei auxilio non dubitabant, Nabucadonogori obtemperare noluisse; reliqui autem sine dubio, excepto etiam Daniele, quem Rex ipse adoraverat, ure coacti obtemperaverunt, animo forte reputantes, se ex Dei decreto Regi deditos, Regemque summum obtinere imperium et divina directione conservare. Contra Eie arus, stante adhuc utcunque Patria, exemplum constantiae suis dare voluit, ut eum secuti omnia potius tolerarent, quam paterentur jus suum et potestatem in Graecos transferri, et omnia experirentur, ne in thnicorum fidem jurare cogerentur; quod etiam quotidiana experientia confirmatur. Qui enim Christianum imperium obtinent, ad majorem ejus securitatem non dubitant, foedus cum ureis et Ethnicis pangere, subditosque suos, qui eo habitatum eunt, ubere, ne majorem libertatem ad aliquid humanum aut divinum exercendum sumant, quam expresse contraxerunt, ve illud imperium concedit. Ut patet ex contractu Belgarum cum Japonensibus, de quo supra diximus.

omissum est pronomen quem cs autem supra pag. 538. anno

588쪽

ω Tractatus

CAPUT XVII.

Ostenditur, neminem omnia in Summam Potestatem transferre posse, nec esse meesse. De Republiea iser rum, qualis fueris Demem , qualis post ejus moram, antequam Reges elegerint, deque ejus rassantis e denique de causis cur eoublica disini interire, et is absque editioni sob ere potueris. Contemplatio praecedentis Capitis de jure summarum potestatum in omnia, deque jure naturali uniuscuiusque in easdem transsato, quamvis cum praxi non parum conveniat, et praxis ita institui possit,

ut ad eandem magis ac magis accedat, nunquam tamen fiet, qui in multis mere theoretica maneat. Nam nemo unquam suam potentiam, et consequenter neque suum jus, ita in alium transferre poterit, ut

homo esse desinat; nec talis ulla summa potestas unquam dabitur, quae omnia, ita ut vult, exequi possit. Frustra enim subdito imperaret, ut illum odio habeat, qui eum sibi beneficio unxit ut amet, qui ei damnum intulit ut contumeliis non offendatur ut a metu liberari non cupiat et alia perplurima hujusmodi, quae ex legibus humanae naturae necessario sequuntur. Atque hoc ipsam etiam experientiam clarissime docere existimo; nam nunquam homines suo jure ita cesserunt, suamque potentiam in alium ita transtulerunt, ut ab iis ipsis, qui eorum jus et potentiam acceperunt, non timerentur, et imperium non magis propter cives, quanquam suo jure privatos, quam propter hostes periclitaretur. Et sane, si homines jure suo naturali ita privari possent, ut nihil in posterum possent , nisi volentibus iis, qui supremum Ius retinuerunt, tum profecto impune violentissime in subditos regnare liceret; quod nemini in mentem venire posse credo. Quare concedendum, unumquemque multa sibi sui juris reservare, quae propterea a nullius decreto, sed a suo solo pendent. Attamen, ut recte intelligatur, quousque imperii jus et potestas se extendat, notandum, imperii potestatem non in eo prae-

f. Annot. XXXV.

589쪽

Theologico - Politici Cap. XVII. scis contineri, quod homines metu cogere potest, sed absolute in omnibus, quibus ficere potest, ut homines eius mandatis obsequantur: non enim ratio obtemperandi, sed obtemperantia subditum lacit. Nam quacunque ratione homo deliberet summae potestatis mandata exequi, sive ideo sit, quod cenam timet, sive quod aliquid inde sperat, sive quod patriam amat, sive alio quocunque affectu impulsus, tamen ex proprio suo consilio deliberat, et nihilominus ex summae potestatis imperio agit. Non igitur ex eo, quod homo proprio consilio aliquid facit, illico concludendum, eum id ex suo, et non imperii jure agere; nam, quandoquidem tam cum ex amore obligatus, quam cum metu coactus ad malum evitandum, semper ex proprio

consilio et decreto agit vel imperium nullum esset, nec ullum jus in subditos, vel id necessario ad omnia se extendit, quibus fici potest, ut homines ipsi cedere deliberent; et consequenter quicquid subditus facit, quod mandatis summae potestatis respondet, sive id amore obligatus, sive metu coercitus, sive quod quidem magis stequens

ex spe et metu simul, sive ex reverentia, quae passio est ex metu et admiratione composita, sive quacunque ratione ductus, ex iure imperii, non autem suo agit. Quod etiam hinc quam clarissime constat, quod obedientia non tam extemam, quam animi internam actionem

respiciat adeoque ille maxime sub alterius imperio est, qui alteri

integro animo ad omnia ejus mandata obtemperare deliberat, et Onsequitur, ' eum maximum tenere imperium, qui in subditorum animos regnat. Quod si, qui maxime timentur, maximum tenerent imperium, tum prosecto id Tyrannorum subditi tenerent, qui a suis Τyrannis maxime timentur. Deinde, quamvis non perinde animis ac linguis imperari possit, sunt tamen animi aliqua ratione sub imperio summae potestatis, quae multis modi essicere potest, ut permagna hominum pars, quicquid vult, credat, amet, odi habeat, etc. Adeoque, et haec non directo mandato summae potestatis fiant, fiunt tamen saepe, ut experientia abunde testatur, ex authoritate ipsius

potentiae, et ipsius directione, id est ex ipsius iure quare sine ulla intellectus repugnantia concipere possumus homines, qui ex solo

Bd. r. et consequenter eum.

590쪽

s66 ractatus

imperii iure credunt, amant, odio habent, contemnunt, et absolute nullo non affectu corripiuntur. At, quanquam hac ratione jus et potestatem imperii sat amplam concipimus, nunquam tamen fiet, ut ullum adeo magnum detur, ut

ii, qui id tenent, potentiam absolute ad omnia, quae velint, habeant; quod me jam satis clare ostendisse puto. Qua autem ratione imperium formari posset, ut nihilominus secure semper conservetur, iam dixi meum intentum non esse, id ostendere; attamen, ut ad id quod volo perveniam, ea notabo, quae in hanc finem divina Revelatio Mosen olim docuit, et deinde Hebraeorum historias et laccessus perpendemus ex quibus tandem videbimus, quamam praecipue fistinis, ad maiorem imperii securitatem et incrementum, conradenda sunt a summis potestatibus. Quod imperii conservatio praecipue pendeat a subditorum fide, eorumque virtute et animi constantia in exequendis mandatis, Ratio et experientia quam clarissime docent mi autem ratione idem duci debeant, ut fidem et virtutem constanter servent, non aeque facile est videre omnes namque, tam qui regunt quam qui reguntur, hontines sunt, ex labore scilicet pro lives ad libidinem. mo qui tantum varium multitudinis ingenium experti sunt, de eo fere desperant quia non Ratione, sed solis affectibus gubernatur praeceps ad omnia, et facillime vel avaritia e luxu corrumpitur; unusquisque solus omnia se seire putat, et omnia ex suo ingenio moderari vult, et eatenus aliquid aequum vel iniquum, fasque nefasque existi at, quatenus in suum lucrum ei damnum cadere judicat; ne gloria aequales contemnit, nec ab iis dirigi patitur prae invidia melioris laudis, vel fortunae, quae nunquam aequalis est, malum alterius cupit, eoque delectatur. Nec opus est omnia recensere norunt quippe omnes, quid sceleris fastidium praesentium et rerum novandarum cupiditas, quid preeeps ira, quid contemta paupertas equenter suadeant hominibus, quantumque eorum animos occupent agitentque. His ergo omnibus praevenire, et imperium ita constituere, ut nullus locus fraudi relinquatur; imo omnia ita instituere, ut omnes, cujuscunque ingenii sint, jus publicum privatis commodis praeferant hoc opus, hic labor est Rei quidem necessitas multa excogitare coegit;

SEARCH

MENU NAVIGATION