D. Dionysii Carthusiani In omnes beati Pauli epistolas commentaria. Cui quidem in componendis enarrandisque sacrarum literarum libris, si singula spectes pari ingenio dexteritateque vix alter successit

발행: 1542년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Hatth. Io. Iob. II.

Dilecte discipule,Vade inquit dic fratribus meis. E Hoc autem sciendit,l praescientia non sumitur hic sicut communiter sumitur,ut dum reprobi diculur praestiti,videlicet prout prς- destinationi opponitur,sed sumitur iam prout est quasi via siue praeambulii ac praedestinatione. Cum enim deus nil agat

casu aut ignorarer,oportet notione secundia ordinem rationis

praecedere praedestinatione. Ad insinuandu ergo i deus non eligit nisi praecognitos, ait apostolns, Nam quos praesciuit,&praedestinauit. et Quae autem bona praedestinatione sequantur,ostendit Apost. Quos aute praedestinauit ab aeterno, Hos diuocauit ad statu salutis ad fidem & gratia, vel per inspirationem interna, vel per instructionem angelicam,vel per prς- dicatione humana. Et quos uocauit,hos 9 iusificavit, induistentiam conferendo,& gratia infundendo. Quos aute iustificavit, illos O glorificauit, exaltando eos in gloria. Quosdam enim iam magnificauit hoc modo,alios magnificabit. Itaq; praedestinatio gratiam praeparat, respicisque gratiae bonum finale. Vocatio gratia offert & retrahit a malo. Iustificatio gratiam confert.& respicit bonia gratiae initiale. Magnificatio gratiam consummat in gloria ,& concernit futurum bonum felicitatis aetern . Horii quatuor,pr destinatio est in deo,alia tria in nobis sunt.Si ergo praedestinatus es, quavis auertaris adeo & fugias,tamen vocaris: quavis pecces,tamen iustificaris: quantiis moriaris, tamen ad impassibilem vitam transfereris. Q tid ergo die m- ad haec3 id est , quomodo ista satis m irari, quomodo tanta gratiam satis laudare poterimus' Si deus pro nobis est,nosq; defendit, sicut est pro praedestinatis, muscotranes' id est,quis nobis nocere valebitZNulliis utiq;,quia omnia cooperabuntur nobis in bonii. Si enim tentemqri daemone,si insectemur a nitido, per dei gratia omnia fiunt uobis materia meritorum. Imo si corpusoccidatur,anima per patientia coronatur. Ideo S. Iob ait, Pone me iuxta te , & cuiusuis manus pugnet cotra me. Qui deus pater inter alia beneficia sua nobis impensa, Etiam proprio filiosuo incarnato Non pepercie liberando eum a mortis angustia, sed pro nobis omnibus tradidit illii manibus aduersarioru permissiue,electis vero dedit eum effective: iuxta quod scriptu est, Paruulus natus est nobis,' si ius datus est nobis. Secundu beatum Thomam in ertia parte deus tradidit Christum triplici modo . Primo,

quia

132쪽

quia ab aeterno praeordinauit per Christi passione mundum Λesse saluandum. Secundo, quonia inspirauit ei voluntatem pa tiendi pro nobis,& ita voluit Christu pati per modum praecepti,cui filius libenti me obediuit. Tertio perinissiue, ut di- phili. i.

ctum est, Quomodo non etia cum illo omnia nobis donauiti per

locum a maiori concluditur,quod qu i a filiu suum sibi coaeternum,consubstantiale& coaequalem dedit nobis, etiam caetera Psalm. o. omnia minora filio suo praestiterit nobis, quantu ad salutem requiritur. Angelos enim dedit nobis in conciues at hcusto- psalm. 8.des,omnia corporalia subiecit fidelibus, nc gratiam in pre Psalm. 83. senti Omnem gloriam in futuro dare paratus est sicut & filius contestatur Si quid petieritis patre in nomine meo dabit vo- Ioartito. his, ut gaudiu vestrum sit plenum. Omnia verba haec diu int apostoli affectuosissima atq; dulcissima sunt,& tota cordas Bintentione ac deuotione pensanda. Quis accusabit aduersus Heri 1s dei3 quasi dicat, Nullius accusatio poterit eis coram deo nocere in hora mortis, vel in die iudicij. Possunt tamen iam fraterne accusaria proximis, & paterne corrigi a praelatis. Hinc enim scriptum est. Proiectus est draco magnus, serpens

antiquus accusator fratrum nostrorum . autem nemo 2.coris. poterit eos accusare, patet, quoniam Deus est Qui iustineat a .Petri. 2.

eos et idcirco, Quis est qui condemnet' eos, an Christiae resus qui mortuus est pro eis saluandis. Imd qui o resurrexit ter- Hatib. 28tia die, Quiseest ad dexteram dei' residens. Chrsus secun- Apocal. 3. dum diminam naturam dicitur esse a dextris patris, id est, in summo honore,& patris aequalitate. Secundum humanitatem

veto est ad dexteram patris , id est, in potioribus bonis eius. CVnde ipse ait. Ego vici & sedi cum patre meo in throno eius, Dan. II. Qui etiam interpellat pro nobis3 ut mediator dei & hominum. I.tim. 2Scriptum est enim, Advocatu habemus apud patrem , Iesum I. Ioan. 2.

Christum iustum. Secundum quosdam Christus interpellat

pro nobis,non voce,sed miseratione ac repraesentatione,dum

indesinenter naturam quam pro nobis assumpsit,& diram mortem quam pertulit,patris vultur offert. Vt enim ait Ber- nardus Mater ostendit filio pectus & ubera filius ostendit pa verna M.tri latus & vulnera: nec potest esse repulsa,vbi tot concurrunt amoris insignia. Veruntamen cum ad Hebr.dicat Aposolus,

Christus sempiternum habet sacerdotium unde& saluare po Hebr. 7. test in perpetuum,accedens per semetipsum ad deum,semper

133쪽

D vivens ad interpellandum pro nobis: non videtur cur Christo,ut mediatori non competat voce interpellare pro nobis. Denique oratio est explicatio desideri j,& interpres ac nuntia augusti volutatis.secundu Augustinum qum illud licet orare,quod licet desiderare. Cum ergo Christus nostram salutem desideret.& ob id patri latus ac vulnera repraesentet, ut nostri misereatur,cur non voce explicet hanc voluntate pro nobis orat doZEt cu ipse magis cupiat nostra salutem,quam aliquis be se torum,cur non orat vocaliter,eo modo quo virgo Maria, vel ςaeteri sancti 'S i aute ideo dicatur non orare vocaliter quia noin opportuna in patria vocalis oratio,eade ratione hac virgo beata no oraret vocaliter, nec Christus in hoc seculo orasset voce pro nobis. IItaq; cum deus tanta nobis charitate osten-E derit,& tanta bona per Christii largitus sit, is ergo nos se/parabit acharitate actuali vel habituali christi J secundum

utranq; eius naturam.Nunquid Tribulatio corporis an au sta3 id est,afflictio mentis: An fames,an nuditas, id est,uestimentoru inopiat An persequutio, quae est de loco ad locum. An periculum, id est, apparatus mortis. An gladiurJ .id est. mora ipsa.Tanqua dicat, Nullum horu separare nos poterit. Sicutfriptum ess in persona iustoluseu martyrsi aduersa papsuim. 3. tientium cilicet poenas praetactas. Quoniapropter te, id est, propter tui amore.& quia cora hominibus te confitemur, nec Hal. io. a iustitiae tuae via recedere volumus.Vel propter te, finaliter, id est,ut te deu pro pr in io acquiramus, Hortificamur tota die id est assilie tribulamur,ata; per quotidianas persequutiones F & aduersitates ad' morte deducimur. Vel certe quia nosipsos quotidie mortificamus orado,legendo,abstineo,contra proprias cocta piscentias, praeliando propria voluntate fraudado,& in caeteris virtutu exercitiis ac poenitentiae laboribus desit racha.ii. dando, Aestimati, id est,i persecutoribus de peruersis hominibas reputati Sc spretiosumus ut oves occisionis, id est, sicut

es quae occiduntur,ut lana earia dc carnes in usum occiden-Hatth. io. tium veniant.Vnde dc Christus ait discipulis,Ecce ego mitto Dan. is. vos sicut oves in medio luporii. Et alibi, Venit bora ut omnis Sapien. io qui interficit vot, arbitretim obseqiuuse praestare deo. Sed in .laan. . his ossus aduersitatib'supamusosa parieter atq; gaudeter sustinedo,h Propter esi qui dilexit nos .i. propter amore dei vel Christi,qui prior dilexit nos:& propter beneficia gratit eius,cuius virtutε

134쪽

virtute hic inuictissime patimur, Certus sum ent quia ne mors, A r. ra

.i. timor leu poena mortis, Nes: uita, ad est, amor vivendi,

Neque angeli, qui sunt de infimo choro infimae hierarchia coelestis, Neque principatus qui sunt de supremo choro eiu dem hierarchiae,& per istos subintelliguntur archangeli,qui infra hos ordines sunt medi j, Neque virtvies. id est, angeli de medio ordine secundar hierarchiae, per quos intelliguntur potestates quae sunt de infimo ord ine hierarchis lecudae. Ni inerantur aute horum ordinum angeli,quia sunt de quinque ordinibus angeloru,qui foras mittuntur. Alij vero quatuor ordines assistiti, Neque insantia, id est praesent i a bona vel mala. Neque futura prospera vel aduersa Neque fortitudo, id est,

violentia alicuius, Neque altitudo humanae praesumptionis, Neque profundum sapientiae secularis,' Neque creatura alia Bpoterit nos separare a charitate dei, quae est in Chrso Iesu domino FrNrs. nostro, id est, secundum eius doctrinam & voluntatem exhi- ι.cor. 3.betur a nobis deo,ut eum toto corde tota anima,tota sortitudine diligamus. Exhibitio enim beneficiorum charitatem a cendit,nec aliquid sic ad amorem inducit, sicut quod aliquis scit & experitur se ab alio diligi. Quoniam ergo deus tantam nobis dilectionem ostendit tantaque beneficia contulit,debemus in eius amore esse immobiles . Hoc dicit Apostolus in δ', persona sui ipsius & apostolorum aliorum quos sciebat confirmatos in gratia,ita quod mortaliter peccare non poterant ab ea hora,qua in die pentecostes primitias spiritus acceperunt. Ves si intelligatur dimim in persona omnium praedestinatorum , referendum est quantum ad separationem finalem. VNam licet aliquando per mortale peccatum separetur a deo. finaliter tamen separari non possunt.Praeterea quod de angelis dictum est,no est sic intelligendum, p angeli sancti aliquomodo velint nos separare a charitate deused ideo dictum est, quia etsi per impossibile vellent tamen non possent. Secundu cales, . quem senilim dicit alio loco idem Apost. Licet angelus de coelo euangelizet vobis praeter id quod euangelizamus,anath ma sit. Quidam vero per praedicta intelligunt angelos malos, qui nos conantur a deo auertere. De quibus ad Ephesos legi-iri be. c. tur. Non est nobis colluctatio aduersus carnem de sanguine,

sed aduersus principes & potestates,&c. in Apocalypsi quoq; scriptum est,Draco pugnabat dc angeli eius. . Apocal. iv

135쪽

D . Cap. IX. Veritatem dico in chriso, oci

v I A in superioribus displitauit Apostolus de Imufficientia legis & vitiis Iudaeorum iminc ostendit charitate luam ad eos, ne putetur illa ex odio vel contemptu dixisse.& ait, Veritatem dico in Chrso Iesu, id est, secudum regulam & censuram veritatis Christi,ita quod mea locutio est secundum beneplacitum Christi,& consona veritati ipsius,qui est mensura,causa& regula uniuertar veritatis, idcirco Non mentior, testimonium perhibente mihi conscientia mea in spiritu sancto, id est, nullum remorsum habente conscientia mea de aliqua falsitate:&hoc

E in spiritu sancto ita quod ipse est testis eius quod dico. Iste est

modus iurandi Apostoli. Iuratio nanq; dum rationabilis causa occurrit vel exigit, non soluin est licita, sed etiam merit sup. ca. a. ria, cum sit actus virtutis,quae latria dicitur. Hoc superius declaratum est plenius. Iudaei autem dissiciles erant ad credendum, ideo iurat Apostolus. Et item ut melius sibi credatur, quia quod dicit rarum est atque mirabile, imo pene incredibile. Quid igitur iurati quoniam tristitia mea magna es tam, in superiori quam in inferiori appetitu , Et dolor continuus cordi meo, hoc est, uigis afflictio atq; compassio menti seu animae, Infra ciri scilicet propter excaecationem Iudaeorum, sicut patebit. Haec est tristitia bona ex charitate procedens, qua aliis codolemus

in malis culpae vel poenae, ad quam pertinet luctus: de quo Hatth. s. dicitur, Beati qui lugent. EDeinde ostendit causam motiva,

cα. s. c materialc huius tristitiae. Optabam enim ego ipse anathema

F esse a christo pro fratribu/ meis puta Iudaeis. Expositores quidam satis faciliter traseunt in expositione loci huius,qui meo iudicio difficillimus est, si quis diligeter inspiciat. Sic autem communiter exponunt, Optabam ego ipse anathema, id est, separatus esse a C hristo, pro fratribus meis praedictis ut conuerterentur, id est,si fieri posset vellem ad horam, siue in hac satira.i. vita ,siue post mortem separari a Christo,ut isti crederct. Sed

cum in hac vita non separetur homo a Christo nisi per cul-Pam, imo per mortale peccatum si Apostolus optasset separari a Christo in hac vita propter conuersionem Iudaeorum ad tempus, Optasset mortale peccatum incidere, ut illi gratiam onsequerentur,

136쪽

consectaerentur,quod certu est dici non posse, praesertim cum Λsecundum eundem Apostolum,non sint facienda mala,ut bona eueniant. Ideo alij, paulo planii S loquentes, asserunt,quod sup.capyoptabat ad tempus separari a Christo per dilationem gloriae sibi paratae, ita quod optauit diutius manere in vita praesentiquatenus Iudaeorum couersioni intenderet: iuxta quem mod aiebat ad Philippenses, Coartor e duobus,desideritim habens Phil .i dissolui, & esse cum Christo , permanere autem in carne ne- cessarium est propter vos. Quantiis autem expositiones hu- .iusmodi verae sint, iton tamen ut arbitror satisfaciunt dili. enter scrutati. Primo,quia Apostolus dicit haec,ad insinuamum singularem affectum situm circa Iudaeos, sed praedicto ': modo optauit etiam pro Gentibus separari a Christo, ut patet ex multis locis epistolarum eius. Secundo,quia Apostolus di Bcit haec, quasi aliquid valde praecipuum, sed praed cto modo

velle separari a Christo, non esset ita praecipuum, cum & alij multi inferiores sancti hoc ipsum optauerint, sicut beatus Martinus disseruit, Domine ,si adhuc populo tuo necessariussum non recuso laborem.Tertio,quia non sequitiir,siquis v

Iit differti a gloria sibi parata in coelo ut aliis prosit, quod

ideo optet esse anathema a Chri lio, absolute loquendo sicut Apostolus loquitur, imo hoc pertinet ad maiorem unionem cum Christo, tam quantum ad meritum, quam quantum ad ' igloriam , cum hoc sit eximiae charitatis dei & proximi opus. Propter ouod ad Philippenses idem dicit Apostolus, Vivere Ibidem. in carne nic mihi fructus operis est. Quarto, quia Apostolus cum esset sobrius in loquendo, praesertim in his, quae ad suam Claude spectabant,declinando videlicet magis ad minus qtiam ad maius, quemadmodum secundum Aristotelem pertinet ad moralem. ideo propter praedictam separationem tam modicam, seu gloriae dilationem non absolute dixisset, optabam anathema esse a Christo. Propterea ut videtur aliud nihil insinuat Apostolus verbis praedicti ,nisi quod in Exodo Moses deo loquutus est, dicens, Aut dimitte populo hac noxam, zAmi. yi. aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti. Cum enim non fuerit minor charitas Iudaeoru in Paulo quam Mose,non mirum est, si uterque idem optauit. Sed quomodo intelligenda sint haec Pauli & Mosi verba,dissicile est intueri. Cum ete- Ha Ll'. nim Christus in Evang.dicat, Quid proficit homo si lucretur Lucae. 9.

137쪽

D uniuertum mundum, se autem ipsum perdat, & detrimentum sui fac iat Nullus fidelium debet simpliciter velle de libro vitae deleri,aut a Christo separari. Quidam ergo dixerunt Mosen praedicta verba d i xisse ex impetu passionis, non ex iudicio rationis, sed hoc penitus falsum est. Nec decet hoc dici de viro sancto qui erat mansuetus super omnes homines qui m

Num Iz. rabantur in terra./Denique precem eius exaudiuit domi- Exod 12. nus. Ecce,inquiens,dimisi iuxta verbum tuum .Et iterum di-Ibridem. xit, an peccauit delebo eum. Vnde patet Mosen in dicta ratione non peccasse,sed vehementissime meruisse. Simili ratione ostenditur Paulum non dixisse verba inducta ex impe Augustin. tu palsionis.Augustinus vero dicit Mosen protulisse haec verba ex confidentia & familiaritate diuina:ut sit sensus, Quem-Ε admodum certus sum domine, quod non delebis me de libro vitae, sic peto certificari a te de remiissione culpae populi tui.

Simili modo rationabiliter dici potest in proposito , quod

Paulus optauit,& forte vocaliter exorauit anathema esse a Christo propter Iudaeos,sic orans,Domine Iesu conuerte populum hunc,aut si non facis,auser me a consortio electorum, id est, sicut ex magna familiaritate atque fiducia cordis mei ad te certus sum quod non permittes me separari a te, sic oro certificari de conuersione Iud. rorum ad te. sic quoque san-H π γ. ctus Hieronymus resert dixisse Paulum simplicem domino. Cum enim non exaudiretur solita celeritate pro cuiusdam sa. natione infirmi,dixit,Vere non comedam,nisi sanaueris eum. Moxque sanatus est aeger. sic filius aliquis dilectus & amor

F sus dicere solet patri suo,de quo plene confidit, Fac quod peto,vel elice me de domo & haereditate tua. Potest etiam & vereor melius dici,quod tam Mosi quam Pauli verbum sit se mo hyperbol icus,id est,per excessum dictus,tamen sine mendacio. In huiusmodi nanque sermone sensus non est qui perorationem directe importatur, sed qui a loquente intenditur. qui propter rationabilE causam tali locutione utitur, eo quod

.ap.: res melius significari seu clarius explicari non valeat, nisi per excessum.Scit tamen qui loquitur quousq; credatur.Η m . do loquendi saepissime utitur sacra scriptura r ut cum ait Ma-2. Dr.3s. nasses, Peccaui super numera arenae maris. Et Psalmista,Mul-

Ual. 68. tiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gra- Iudicito. tis. simili sensu scriptum est in libro Iudicum de habitatoribus

138쪽

hus Gabaa, sciIicet filiis Pelamin, quia erat viri sortissimi ita Alad certum iacientes fundis lapidem, ut capillum possent percutere, & nequaquam ictus in alteram partem serretur. Quo aliud nihil signatur, nisi quod erant vltra modum boni fundibulari l. Apostolus ergo magnitudinem sui desiderij, quo Iudaeorum optat salutem plene exprimere nequietis,per hyper bole ait Optata enim ego ipse ita est,tam ardenter concupiui salutem fratrum meorum Iudaeorum, quod hunc assectum a pertius de si nare non possum, nisi ut dicam me voluisse separari a Cluisto secundum modum iam tactu. Et, ut probabiliter dicitur , Paulus & Moses aliquo modo optabant deleri &separari,nisi deus parceret populo,videlicet secudum dispositionem, inferioris partis animae coparatae & affectatae ad pro- ἰximos ardenti amore,qui nescit mensura, licet ita non erat in B voluntate superiorem rationem seqtienter quemadmodum de saluator orauit auferri a se calice passionis. que utiq; simplici- Hat inter bibere voluit:iuxta illud, oblatus est quia voluit. H c tam Harc 3 . prolixe prosecutus sum,quoniam multi etia detioli ambigere usa r. si. solent,quomodo praeinducta verba debeant accipi. Esic er- IU N. go optaui esse anathema a Christo pro Iudaeis, Qui sunt reὸ Philip 3. gnati, id est consanguinei, Hei secundum carnem, id est,generationem carnalem,cu sint filij Abrahae sicut & ego.& qui- Gene 3α.

dam eorsi sunt de tribu Beniamin ut ego. mi funt Israelitae, Did est, nati de semine Iacob, qui ab angelo dictus est Israel. a. r. M. Quorum adoptio es filiorum. hoc est, ad quos pertineret gratia Romες. adoptionis filmrum dei, si vellent conuertit& eorum qui ex eis conuersi sunt, est gratia adoptionis, quia excellenter Cconsecuti sunt eam, ut patet in Apostolis, qui primitias spi- Ag tu ritus acceperunt, at ue in aliis multis de quibus Iacobus aie- rQLis. bat ad Paulum, Vides frater quot milia ex Iudaeis credide- Hier 3. Utὶ Vel hoc ideo dicitur,quia Iudgi specialiter appellati sunt filii dei. Vnde loquitur dominus, Filius meus primogenitus Halib. 8. Israel. Et alibi, Factus sum Israeli pater,& Effraim primoge- Exod. vinitus meus. Christus quoque in Evangelio nominat eos filios regru,quorum etiam est, Et gloria. ia est,magnificentia operum diuinorum videlicet miraculorum,& reuelationum coelestium. Patribus enim Iudaeorum sanctis prophetis collata fuit gratia miraculorum, & ad eos factae sunt reuelationes diuinae, Et testamentum vetus,quod specialiter datum est eis, iEtle,

139쪽

D Et torulatio, id est, datio legis scriptae seu decalogus praece-

Ronia. l. pioru in moralium, Et obsequium, id est,cultus unius veri dei, qui cultus in Iudaeis permansit caeteris nationibus ad idolola. triam deuolutis, Et premissa de aduentu Christi,& gloria electorum, morum patres quoniam ipsi sunt filii patriarcham, Ex quibω natus Esὶ chrasus fecundum carnem, sicut in exordio huius epistolae plenius lictum est. In hoc autem quod ait se- cudum carnem,designat in Christo esse aliam naturam quam humanam. Vnde clarissi ine subditur, init Christus Esὶ D. peromnia creata, Deus benedi s in secula, Amen. id est sine fine laudandus. In quo apertissime destruitur haeresis Arrii de Fotini, ac omnium Christum esse puram creaturam dicen- Dan. s. tium . Nam & in sua canonica Ioannes dicit, Simus inve-E ro filio eius Iesu Christo. Hic est verus deus vita aeterna. Hiere.23. Et Hieremias, Hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus iustus noster. In Hebraeo habetur nomen domini tetragrammua .9. maton, quod non conuenit nisi deo vero. Item & in Esaia Vo.cabitur nomen eius admirabilis, consit larius, leu ,fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Iam dixit Apostolus continuum tibi esse dolorem propter execrationem Iudaeorum, promi ssa quoque diuina ad Iudaeos pertinuisse.Ne ergo quis xstimet apostolii in sic testari, quasi totus populus Iudaeorum perierit, via diuina promissa euacuata sint propter increduli. i tatem maioris partis populi huius: ideo addit, Non autem. quod exciderit uerbum dei, id est , ex praedictis non sequitur,m diuinae promissionis sermo inexpletus & irritus manserit.

V e. n. Simile est quod per propnetam dominus ait, Egredietur de

F ore meo iust it lae verbum, & non reuertetur ad me vacuum. Audisti'. inod licet Augustinus exponat de emanatione & missione Imron . mcreati verbi dei, Hieronymus tamen ad literam ex ponit de πα32. verbo prophetalium sermonum de Christo, de quibus nunc est sermo. Non enim omnes qui ex Israel sunt, id est, non om-Gene I s. nes geniti ex semine Iacob,qui dictus est Israel, Hi sunt Israe. Hauh. 3. litae veri ac spirituales, imitando fide ac opera Iacob. Neque qui semen sunt Abrahae, id est , carnales filij eius omnes filii Abrahae, id est, non omnes tales digni sunt vocari fili j fibrahae, quia non imitantur eius vestigia fide ac moribus. Vnde. Id .g. Saluator ait, Si fili j Abrahae estis,opera Abrahae facite. Quod Ibidem quoniam non fecerunt, meruerunt audire, Vos ex patre diabolo

140쪽

IN EPIST. AD ROM. fr

bolo estis. Hoc aute probat Apostolus authoritate scripturae, Ased in Isaac vocabi'ur tibi semen. Hoc dom inus dixit ad Abra Gene. ILEam. Et est sensus, Isaac & fit ij eius sequentes fidem eius ac tuam, reputabuntur tibi in filios & haeredes. Ideo enim alibi habetur. Eiice ancillam & filiu euis videlicet Agar & Ismaelem. Non enim Iiaeres erit filius ancillae cum filio liberae. Promissio ergo impletur in filiis gratiar, non in filiis naturae, nisi sint de fit ij gratiae sicut apostoli./Deinceps exponit Aposto. Galat. . Ius authoritatem praeallegatain, videlicet in isaac vocabitur Gene. isti bi semen Id es, non qui filii sunt carnis, hoc est, naturali virtute generati ex Agar, Cethura, Hi filii dei, id est, ad diuinum cultum electi, ac diuinae promissionis participes, Sed qui filii sunt promissionis, hoc est ex Isaac nati secundu diuinum promissum, videlicet qui erant consortes benedictio- Bnis patrum suom, ut Iacob & fili j eius Aestimantur in femine.

id est, vere & digne appellantur sit j Abrahae. E Deinde po- G r. innit formam promissionis, Promissionis enim diuinae Verbum Me est secundum hoc tempus, id est, eodem die, anno uno lapso Hatsh.3. Veniam ad te o Abraham, Et erit Saris filmsi id est,Sara co-iunx tua me cooperante filium tunc habebit. Verba sunt angeli loquentis ad Abraham in persona dei. Sic ergo. Ilaac filius erat proimmonis quia diuina virtute sterilem matrem visitante,conceptus est,sicut erat promissum. Allegat autem A. postolus has scripturas secundum translationem septuaginta

interpretu,qua utebatur ecclesia tempore Apostolorum,usque Hieronymi tempora. Nostra vera translatio talis est, Reuer- sene. Ir. tens reuertar ad te tempore isto vita comite, dcc. Non solum Gene. 2DHeciat, id est, diuina promissio, non tantum facta est sarae. CSed o Rebecca promissionem accepit Ex uno combitu habens

in utero filios duos Isaae patriarchae Patris nostri, sci l icet I eob & Esau. Sicut enim Sara sterilis diuina virtute concepit,& sicut unus filiorum Abrahae electus est altero ei post posito: sic unus filiorum Isaac est electus, altero derelicto. Scriptum est enim, Deprecatus est Isaac pro uxore sua dominii,eo quod Halach. I. esset sterilis.& exaudiuit eum deditque conceptum Rebeccp G s.

Ex quibus patet, quod filij non sint electi merito parentum. Q Quod autem Rebecca promissionem habuit ae speciali zzech. 4.

gratia vivus filiorum suorum ostendit Apostolus, cum enim

nondum nati fuissent Iacob & Esau, Aut aliquid boni edissent

SEARCH

MENU NAVIGATION