D. Dionysii Carthusiani In omnes beati Pauli epistolas commentaria. Cui quidem in componendis enarrandisque sacrarum literarum libris, si singula spectes pari ingenio dexteritateque vix alter successit

발행: 1542년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

x.ci. s. D gratiae,de quo scriptum est, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis Quia hora es iam, scilicet tempore Walis. ν isto, imo omni momento Nos de somno surgere id est de

torpore & negligentia ad opera charitatis procedere, atque ad vigiIantiam mentis ascedere. sicut alibi clamat Apostolus, surge qui dormis,& exurge a mortuis. Otium autem, torpor& negligentia ,somno comparantur, quoniam sicut somnus vitam naturae abscondit. sic ista vitam gratiae petam iit.Ad quod

rome. i. spiritualiter pertinet illud Ionae, Quid tu sopore deprimeri, surge & inuoca deum tuum. Denique non dormientibus, sed vigilantibus prouenit regnum dei. Esubinde ponit rati

. nem, cur tempus est a somno surgere. Nune enim cum charitatem & gratiam dei habemus. Propior, id est, vicini E in nobis Nostrasalus, id est, vita aeterna Quam cum cre

Iacob.r. didimus hoc est, quam tunc cum solasdem habuimus. Quintam fides sine operibus non unit nos deo, nec perducit ad ii iob.r . tam aeternam.Vei,cum credidimus, id est, quam ante Christi aduentum,quia tunc omnes sancti descenderunt ad lym- . bum inferni. Nunc vero patefacta est nobis per Christum ianua felicitatis aeternae,cui into amplius approΣimamus, quanto eam ardentius desideramus. Ambulamus enim ad ea comtemplando, amando, & bene agendo. Nox, id est, tempus infidelitatis & vitiorum , vel tempus veteris restamenti, quod dicitur nox propter obscuritatem legalium figuraru, & pr phetalium visionum,quae Omnia in noua lege reuelantur.V Hm δ' de dicitur ad Hebraeos, Vmbram habens lex futurorum bo-y norum, non ipsam imaginem rerum. Haec igitur nox Praeces GaIM *- id est .praeteriit,& modo non est Dies autem id est, claritas euangelicae veritatis splendor gratiae,& tempus noui tostamenti , seu beatitudo promim. Appropinquauit quia iam auditi praesens est in re, vel in spe. Gratia nanque de veritas per Issum Christum facta est. Miiciamu/ ergo opera tenebrarum, id est,peccata,quae ex tenebris ignorantiae prodeunt,mentem Dan o. deformant,& ad tenebras inseri protrahunt. Omnis enim qui agit male,odit lucem,& non Venit ad lucem, ut non arguantur opera eius Et induamur spiritualiter Arma lucis id est,

virtutes & dona spiritus sancti, quae animam roborant & de- . fendunt contra insidias daemonum, & contra iacula seu praelia vitiorum.De quibus armis dicit alio Ioco Accipite arma, tu am

182쪽

turam dei,ut possitis resistere in die malo, induti loricam iu- Λstitiae, sumentes scutum fidei, & galeam salutis. Haec ergo agamus Sic, ut die id est , quatenus tempore gratiae, scilicet Esse. Qtempore isto Honeste ambussemus , id est, reuerenter coram deo, & exemplariter coram hominibus conuersemur, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Non in commessationibus o ebrietatibus id est, fre- et . r.

quentibus gulosis atque superfluis manducationibus & potationibus fugiendo videlicet vitia gulae, quae valde inhonesta sunt. Propter quod ait Saluator, Videte, ne grauentur corda LM.2I.vestra crapula vel ebrietate. Et Esaias, Vae qui consurgitis ma uatae. s. ne ad ebrietatem sectandam & potandum usque ad vesperum Non in cubilibu/, id est, voluptatibus carnis, quae exer- . centur in cubiculis.Vnde scriptum est, Vae qui dormitis in Ie- Bctis eburneis,&lasciuitis in stratis vestris Et impudicitiis, id Α-Lς. est, caeteris luxuriae vitiis,quae sunt maxime impudica,ac bestialia:iuxta illud, Fornicatio & ebrietas auferunt cor. Non Osee. . in contentisne id est lite Et aemulatione, id est,inuidia. Scriptum est enim , Vbi zelus & contentio ibi inconstantia ,& Iaco.3.

omne opus prauum. Et alibi Apostolus, Cum sit inter vos ze- I.cor.3. Ius & contentio,nonne carnales estis sed induimini dominumi fum id est, brachiis sanct dilectionis complectimini eum FiNI s.

in cordibus vestris dicentes cum sponsa,Tenui illum,nec di- carit. 8.mittam.Vel, induimini dominum Iesum,id est,formam comversationis eius sequimini, ut ipse per charitatem commoretur in vobis,ornet ac vestiat vos. Et curam eonis id est,prouisionem victus & vestitus quibus caro sustentatur Ne feceritis Cin desideriis superfluis, id est,secundum concupiscentiam carnis, sed quantum necessitas exigit,& ratio dictat. Quemadmodum alibi legitur , Habentes victum & quibus tegamur, his i rim K. contenti simus.Vnde Salomon, Mendicitatem di diuitias ne prove 3 dederis mih iitribue tantum victui meo necessaria. Quid enim in I. rodest morituram hanc carnem,cito futuram vermium escaelicate nutrire, de nobilem,immortalemque animam, summet trinitatis imagine insignitam, gligeret cet. x Ii I r. infirmum autem infide assumite.

Manifestauit

183쪽

D A Nipas T Avi T Apostolus in superiora capi- Roma. i3. Htulo, quomodo inseriores ad superiores se debe-

lant habere iam docet quomodo superiores se ha-N meant ad inferiores. Agnoscendum vero,quod in

- ,-- ecclesia Romanoru cui scribit Apostolus) erant

quidam ex Iudaismo conuersi, qui erant legis aemulatores,cP rimonialia legis obseruanda putantes, propter quod inter crubos discernebant secundum legis praecepta. Isti vocantur infirmi, id est impersecti in fide catholica. Quia secundum fidei veritatem,caerimonialia legis cessare coeperunt post Christi passionem,ut dictum est. Alij erant ex gentilitate conuersi, & isti non discernebant in cibis humano usui deditis, pro-i.Timo. . ut ad Timotheum dicit Apostolus, Nihil reiiciendum, quod E cum gratiarum actione sumitur, A t ergo, Infimum autem, id est, imperfecte edoctum in fide assumite, id est, charitatiue instruite, & nolite aegrum abiicere vos qui perfectiores Lucie. im estis in fide exemplo Christi qui ait,Venit filius hominis quirere, & saluum facere, quod perierat. Talem ergo assumite

Non in disceptationibus cogitationsi, hoc est no discutiendo se iiudicando secreta cordis eius,que soli deo sunt cognita. Alius Reg. 8. enim ille,scilicet qui nouit cessasse legalia credit, id est fideliternoscit Handucare se licite omnia cibaria, humanae viatae sustentationi apta , ita, ut praeceptum legis de discretione ciborum eum non oblibet. Qui autem infirmo est in fide, ita

non putans,sed inter cibos discernens Holera manducet cuius

esus semper licitus fuit ad vitandum conscientiae scrupulum. F e Notandum autem quod legalia seu caerimonialia, quantiis statim post Christi passionem mortua erant,non tamen mortifera. Nam a tempore passionis usque ad euangelij tublicationem, poterant sine periculo obseruari, praecipue a Iudans conuersis, dummodo non ponebatur spes salutis in eis, sed fi miter credebatur,quod sine obseruatione eorum, sufficeret ad

salutem fides & gratia Christi. Sic nempe in actibus Apost lorum legutur apostoli ea seruast . Ideo Apostolus dicit hunc

ἱnfirmum in fide .non satis instructum de cessatione legalium, suo iudicio relinquendum, donec melius informetur. Is quinienducat indifferenter quemlibet cibia homini aptum, Non. manducant in hoc modo, sed inter cibos discernentem Non sternat tanquam iniquum, cum legalia nondum essent mor-

184쪽

tifera Et qui non manduco, hoc est, iste inter cibos discer- Anens, & ab aliquibus abstinens Handucantem indifferenter Non iudicet tanquam legis transgressorem, quia lex cessauit 1.Timo. :r quantum ad vim obligatiuam. De- enim illum manducantem assumpsit ad fidem, sicut & non manducantem. De his Haith. 7. itaque, que bono animo fieri possunt & malo,non iudicemus, sed potius in melius interpretemur. CPraeterea probat Apostolus quam irrationabile sit, alium iudicare inordinate Tuq- es, id est, cnius vel quantae aut horitatis Qui iudicas iudicio reprobationis. Iudicium enim approbationis no est ita illicitum Alienum seruumZ id est, proximum tuum, qui est seruus dei, & conservus tuus, super quem iurisdictionem non habes3 suo domino stat aut cadit, id est, ad gloriam vel irreuerentiain dei bene agit aut male, & ad eum pertinet iudicare Bde hoc, non ad te stabit autem id est, erectus erit corde ad deum,& bene aget. Hoc est verbum bonae spei tanquam dicerer, Hoc pie praesumi potest, quod stabit etiam si ia in iacere

videatur. Potens est enim dem statu re, id est,per gratiam a ca . . ala peccati erigere urum. Per hoc ergo quod ait Apostolus, stabit autε,duo docentur. Primum,ut dubia trahamus in me- Roma.MIius. Secundum, ut nec impium simpliciter iudicemus, quia nescimus qualis futurus sit. De hac auic materia,scilicet quomodo iudicare sit licitum vel illicitum,plurima dicta sunt supra. Quae illic diffuse induxi,ne cogerer eadem stape repetere sed seinper ad illum locum lectorem remitterem. Adhuc ostendit Apostolus vitandia esse iudicium inordinatum. Nam

alius iudicat diem certum pro exercenda abstinentia eligen- C ldum,diem inquam interpositum Inter diem alium,auo pu- tat non esse abstinendum Alius iudicat omnem diem in abstinentia expendendum.Tanquam dicat, Vnus putat certis die- -bus abstinendum, ut pharilarus qui ieiunabat bis sit sabbato, seu in hebdomada. Alius iudicat singulis diebus abstinc dum,

ut Iudith quae ieiunabat cunctis diesus,prater sabbata neo- Lucae, is menias de resta . Et sanctissima illa euangelica Anna de tribu Iudith. 8.Αser quae non discedebat de templo,die ac nocte seruiens do- Lucie. mino in orationibus atque iei iis. EQuoniam vero utrun, que horum bono animo fieri potest seu tacite ideo unus alium

iudicare no debet. Vnde subiungitur, Unusquisque in suo sensu, id est, in proprio intellectu, sententia, seu consilio, Abundetin

185쪽

D in bonum, id est, quilibet relinquatur suo iudicio in hoc,permittaturque agere, quod secundum suam coni cientiam iudicat melius esse, dummodo tamen non exeat limites rerum

ruae licent. Qui supit diem, id est, certum diem. vel omnem iem discernit seu iudicat abstinentiae deputandum Domino sapit hoc est, ad gloriam dei hoc agit intendens deo placere, Et qui manducat quemlibet cibum sine discretione legis, vel, qui non ieiunat quotidie Domino manducat, id est ad dei hocss. 3. norem hoc facit,cuius dona manducat. Gratias enim agit deo omnium bonorum datori, pro beneficiis suis, Et qui non man/ducat. id est, quencunque cibum,l cd iuxta legis tenorem inter cibos discernit, vel omni die ieiunat Domino non manducat id est, ad gloriam domini abstinet at gratias agit deo &ita E uterque bene facit pro tempore, sicut ostensum est. Sic ergo agere debemus,omnia referendo ad deum at glorificetur ipse Esaiae. 24 in omnibus. Cuius ratio subditur, Nemo enim nostrum Sibi Hiere.i3. uiuit finaliter,hoc est,ad gloria propriam: quoniam vita natu 2.Petri. i. rae & vita gratiet quam 5abemus,ad gloriam & laudem dei est ordinanda, tanquam ad ultimum finem. Et nemo noβrum Mimoritur, id est,ad propria laudem,sed ad gloria dei quatenus separatus corpore laudet atqi glorificet deum in patria indesinenter. Sive enim uiuimus domino id est,ad gloriam domini

Viuimus,sue morimur,domino morimur.Siue ergo uiuimusve mori/

mur, mini sumus, id est,non solu iure creationis & gubern tionis, sed per charitatem & cultum deuotissimu, ad domina F pertinemus. Beati qui ita coluncti deo sunt,ut tota vita,morsq. I.Reg.2. Ipsoru deu honoret. Ipse enim ait, Qui glorificauerit me,glo- Φ.2. r ificabo eum. Omnia ergo opera nostra interiora & exteriora ad dei gloria reseramus, de propter deum omnia finaliter opez.Tim. remur. In hoc enim id est,propter hoc chrisivi mortuus es oeresurrexitrui ita uiuorum o mortuota dominetur. hoc est,domin ri cognoscatur.Nam ante passionem erat utiq; Viuorum,mo tuorumque dominus etiam secundum naturam assumptam ut verbo unitam:quae a primo instanti unionis suae cum verbo, praelata est omni creaturae, dominiumque uniuersale sortita. 2 π.I3. Propter quod ait Saluator,Pater diligit filium,& omnia dedit Istan. 17. in manu eius. Et alibi, Dedisti ei potestatem omnis carnis. Veruntamen Christus dicitur passus, ut omnium dominetur, propter duo.Primo,quoniam sua passione meruit iudiei viam. Potestatem,

186쪽

potestatem, & generalem dominationem, non obstante quod ante habuerit ista. Non enim incontieniens est, idem alicui propter diuersas causas competere. Secundo quia post passi nem coepit ubiq; manifestari atque cognosci dominium Chrin 1. Propter quod ait, Data est mihi omnis potestas in coelo &in terra. Potest etiam ita ex poni.Vt & vivorum & mortuorumaominetur,id est, spiritualiter vivos ac mortuos, scilicet iustos di Impios, in suo obsequio occupet.Unde ipse loquitur, Ego si exaltatus fuero a terra,omnia traham ad meipsiam.Cum ergo Christus constitutus si omnium iudex N autem iudicande id hoc est, qua temeritate, quo fructu Iudi as sententia diffinitiva Fratrem tuum 3 Aut tu quare sternis fratrem tuum tanquam peccatorem aut vilem Vnde scriptum est,Vae quis pernis, nonne & ipse sperneris 3 Cum fatigatus desieris contemnere,contemneris. Et alius propheta, Nunquid non pater unus omnium nostrum, nunquid non deus unus creauit nos.

Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum 3Male ergo agis o nomo, iudicando spernendoque proximum. omnes enim stabimis ante tribunal christi, id est, coram C li ri- ΠΟ, sedente in sede iudiciaria in die iudicij:tanquam iudicandi ab eo.Tribunal autem est sedes iudicis. Quod vero 1am dicitur, quod omnes stabimus ante tribunal Christi tanquam iudicandi,intelligendum est vel de iudicio codemnationis velmnunerationis. Scriptura autem frequenter per iudicium,intelugit damnationis iudicium : sicut alibi, Omnis qui credit m eum non iudicatur.Ei,Si nosipsos iudicaremus,non utique iudicaremur. Scriptum est enim in Esaia, Vivo ego, dicit do misim id est,per meipsum,qui maiorem per quem iurem, non habeo intoniam mihi Linitur omne genu coelestium, terr Rrluna,& infernorum,id est,omnia mihi subiicientur,praesem tam in me iudici j, Et omnis lingua confitebitur domino, noc est omnis conscientia confitebitur mihi tetnc opera sua. Vel ,-nis lingua, id est,omne genus hominum, cuiuscunque loque Iar, confitebitur domino, confessione laudis diuinae, vel propriae culpae. Nostra translatio est talis, In memetipso iuraui egredietur de ore meo iustitiae verbum, & no reuertetur, quia mihi curvabitur omne genu, & iurabit omnis lingua. Quoducet ad literam dictum videatur de conuersione, adoratione, oc genunex ions omnium gentium in primo Christi aduentu, M temporς.

187쪽

D & tempore praedicationis euangelic. v, Apostolus tamen spiritu sancto copiosiissime adimpletus praesenti loco insinuat, hoc poste intelligi de subiectione & adductione omnium limminum, in secundo Christi aduentu. Itaque unusquisque no sirum pro fe rationem reddet dro, id est, reddere compelletur seu exigetur. Multi tamen non poterunt reddere rationem deo de actibus luis , quia omnino irrationabiliter vixerunt. Hebr. a 3. Aliqui etia tio exigetur reddere ratione, vel quia nullam culpam habebunt, & in hac vita satisfecerunt, vel quia infideles

Ioan. . Iuerunt,& iam iudicati sunt,qui in die uidici j no iudicabuturiudicio discussionis. Non ergo amplius inuicem iudicemus iudicio usurpato vel temerario Sed hoc iudicate magis, hoc est,bonum & obseruandum esse discernite Ne ponatis offendiculum. E id est, occasionem peccati, Fratri scilicet proximo, viro vel foeminae Vel scandalum hoc est,occasionem tristitiae. Cominu uiter autem unum pro alio su initur. Aduertenduin vero, quod duplex est scandalum , puta actutum & passuum. Scandalum activum est dictum vel facta minus rectum, pr bens alteri occasionem ruinae: & de hoc scandalo non est dubium, quin iit semper vitandum. scandalum vero passiunm. Hattii g. est malum seu casus,quem alter incurrit ex dicto vel facto al- Haret. 9. terius. De hoc icandalo quaestio est,an sit semper vitandum. Hati. ly. Pro quo sciendum quod scandalii passivum est duplex. Vnum Lucae. iv. quod nascitur ex malitia scandali,qui ex sua peruersitate non vult dicta sua seu facta alterius, quantus bona, bene interpretari, quod appellatur scandalum pharasaeorum. Alterum F quod nascitur ex infirmitate vel ignoratia scandalizati, quod dicitur scandalum pusillorum. e Praeterea quaedam sudi b - spiritualia, quaedam temporalia, &.utraque sunt duplicia. Nam spiritualium bonorum quaedam sunt de necessitate salutis, ut obseruatio praeceptorum in omnibus, & consiliorum in religiosis. Hse ergo bona nullo modo Omittenda sunt,pr ipter quodcunq; scandalii euitandum. Plus enim tenetur homo prouidere propriae saluti quam alienae. Quaedam vero no sunt de necessitate salutis, & haec ad tempus occultanda vel deserenda sunt propter scadalum pusillorum vitandum, videlicet

donec ratio eius reddatur,& melius informentur. Si vero xλ- tione reddita non acquiescupt, nec cessant scandalizari, non

erit scandalum tale amplius ex ignorantia vel infirmitate,sed

ex eorum .

188쪽

emum malitia . Propter quod bona ista omittenda non sunt, propter scandalum tale vitandum. Sicut nec Christus vitare curauit scandalum pharisaeorum. similiter bonorum temporalium quaedam aliquibus committuntur conseruanda,ut na ecclesiae praelatis, bona respublicae rectoribus, & deposita certis personis.Et quia ad horum conseruationem homo tene-eu ideo propter nullius scandalum sunt deserenda.Vnde beatus Thomas Cantuariensis repetiuit bona ecclesiae cu ingenti scandalo regis. Alia bona temporalia sunt nostra,& ista omitatenda sunt,uel dando ea aliis, vel non repetendo si alius ea habet,propter vitandum scandalum pusillorum i vel scandatum tale sedandum est bono modo. Non autem propter stadalum ex malitia nascens, dimittenda sunt bona propria temporalia. Daretur enim peruersis libertas,& magna occasio retinem di, aut rapiendi bona aliorum, quod maxime obesset eorum salu ti. scio per rationem Et confido im domino Iesu per gratiam eius Quia nihil commune, id est,nullus cibus humanae vitae aptus,immundu' est Perimum, id est per creatione ipsius.

Omnia enim per ipsum facta, sunt valde bona. Vel minus dicit. maius significat ut sit sensus, Nihil comune per ipsum, id est.omnia munda facta sunt per eius aduentum. Omnes videlicet cibi apti, in lege prohibiti. Christus enim absoluit alegali prohibitione ciborum, iuxta illud, Quς deus purificauit, tu commune ne dixeris Nisi ei qui existimat quid commune esse. id est,aliquem cibum esse immundum propter legis praecepturai sic ex istimanti commune, id est, immundum Es aliquid alimentorum secundum suam opinionem & conscientiam. Sicut fricare barbam illicitum est ei, qui hoc putat illicitum,quam diu sic putat, quia cotra conscientiam faceret,si fricaret. Si enim propter cibum, id est, ob hoc quod quelibet cibu indiscrete manducans, vel ab aliquibus abui nes Frater. id est, proximus Tuus contristatur putans te impie agere, Scnesciens quid debeat securius facere, cum tamen licite possis

alterum horum eligere, sicque seatris tui contristationem vit re, Iam non fecundum charitatem ambulat, id est ,non charita

liue te habes, quia non vitas ostensam fratris, sed eius saluti Praeponis cibum tuum. Noli cibo tuo, id est,usu vel abstinentia cibi Illum perdere, hoc est,ad mortale peccatum inducere, Pro quo Orsus mortuus es, ne videaris precium mortis &l sanguinis

Gene. .

189쪽

D sanguinis Christi parvipedere. Non ergo blibemetur, id est,

contra dei honorem vitupereturjBonum nostrum, hoc est, fa prou.22. ma nostra. Scriptum est enim, Melius est uomen bonum, quimaecili. i. diuitiae multae. Et alibi, Curam habe de bono nomine. Hoc enim magis proderit tibi, quam mille thesauri. Porro, ut ait Ambros Ambrosius, qui habet opera bona, si reprehendatur in re munima ,bonum situm obfuscat,& incipit bonii eius blasphemari. Propterea virtuoso vitanda iniminima. Ideo autem non missi. s. debes cibo tuo proximum perdere. Non esi enim regnum dei, hoc est, regnatio de inhabitatio dei in anima tua Esca o p tu/, id est,uictus exterior. Esca nanque non commendat nos deo. Nec cibus damnatur, sed concupiscentia immoderata.

i. cie. 8. Ideo subditur, sed iusitia reddens deo quae dei sunt, proxi-E mo quae proximi sunt,& sibi ipsi qu.ae expediunt, Et pax, id Hau. ΣΣ. est, vera tranquillitas mentis, Et gaudium quod habetur In stiritu sancto, id est,per gratiam spiritus sancti ex contemplatione de dilectione diu morum. Ista sunt regnum det,quia peret, .i . ista regnat deus in nobis. Quemadmodum ait scripti ara, Regnum dei intra vos est. Vel sic, Non est enim regnum dei,causaliter esca & potus, id est,per ista no acquiritur regnum coelorum : sed iustitia de pax, de gaudium in spiritu sancto, sunt regnum dei. Quia per talia regnum coelorum obtinetur. intienim in hoc re3no dei, id est, in iustitia, pace & gaudio spirituali Seruit CDrim non scandalizans aliquem propter cibu, seu cibi delectationem,uel aliam irrationabilem causam Pla/Val. i q. eri deo, quia beneplacitum est domino in populo suo. Et projF batuc id est, approbatus Wὶ hominibus quia exemplaris est ipsis, & laudatur ab eis. Itaque quin palis funi, id est, ea quae pacem pariunt, fouent, conseruant, Sectemur de operemur. Hatis. s. Beati enim pacifici, quoniam si ij dei vocabuntur. In pace I.cor. 7. nanque vocavit nos dominus: & non est deus dissensionis sed 3.Cor. I . pacis. Vnde per prophetam dominus loquitur,Veritatem tan- Tacha. S. tum de pacem diligite Et quae aedificationis funi, hoc est,ad boI.cor. S. num prouocant, Videlicet morum probitatem Inuicem Ost, .diamus quatenus unus , non tantum alium non scandalizet,

sed spiritualiter eum aedificet. Ideo NoIi 5 homo Propter escam, id est, amore cibi, Deseruere optu dei, id est, fratrem tuum spiritualiter occidere, seu fidem & gratiam eius extinguere. Omnia quidem cibaria Hunda sunt de licita, inquantum cenς.3.

190쪽

tum sunt creaturae boni deir sed malum. id est, ciuilin U Abomini quaecunque cibaria sumere Qui per offendiculum man. ducat, id est,manducando fratrem situm scandaliae at,& deum offendit, sicut malum erat primo parenti de fructu ligni vitae comedere. Ne aute quis putet simpliciter utile esse vel melius quolibet cibo & potu uti, eo quod omnia munda sint, adiecit Hau. ig.

Bonum V non manducare carnem, I non bibere uinum. Per hoc enim cocupissecti a m inoratur,corpus cast igatur,& gratia o

tinetur. Neque maducare& bibere id in quo frater tuus enditur. id est,impedimentum seu obicem proficiendi in via dei incurrit. Aut scandalizatur, id est, cadit peccando,quod est maius & gram iis quam offendere. Potest enim quis pede in aliquid impingere, nec cadere, Aut tormatur in fide, haestans quid sit tenendum, quod valde poenale periculosumque Best. Deinde hortatur Apostolus ad hoc. Tu fidem quam ha Actio. bes pones temetipsum hoc est, intra te firmiter credis Omnes 2.coris.I. cibos per Christum purificatos seu licitos factos. Habe coram deo, id est, issiciat tibi hanc fidem habere in cordis secreto deo spectante, nec fratri tuo aliter aestimanti eam ostendas, ne scandalizetur. Beatu est iam in spe bene agendo Qui non iudicat, id est,damnabilem facit Semotiuum alium scandalietando in eo quod probat, id est, faciendo quod licitum esse cognoscit in se, quantiis sit illicitum, propter scandalum vilitandum. Vel sic, Beatus qui non iudicat,id est,non redar- I.cor. Is. guit semetipsum in eo quod probat, hoc est approbat, id est, qui nihil agit contra conscientiam suam Qui autem discernit, id est iudicat quosdam cibos vitandos, Si manducauerit tales Ccibos Damnat G causaliter id est, peccando mortaliter da- vi innari promeruit, Quia manducat Non ex fide, hoc est, contra id quod secundum fidem & conscientiam suam sentit agendum. Omne autem quod non es ex fide, id est,quod fit . contra fidem & propter finem contrarium fini quem edocet fides Peccatum est, quia inordinatum & contra legem diuinam. ECirca haec duo quaeruntur. Primo, utrum ratio seu conscientia errans, obliget. Secundo, an qua libet actio infidelium sit peccatum. Et respondendum ad primum, quod O-ζeratio recipit speciem a termino ad quem, rationem autemoni vel mali moralis sumit ab intentione agentis, scit for mali ratione obiecti. Cum ergo ratio dicit aliquid bonum

SEARCH

MENU NAVIGATION