장음표시 사용
251쪽
D . melius a filiis & filiabus. Propter fornica tionem autem vita dain Unusquisque vir uxoratus, Uxorem suam, id est,
unam ac propriam , non plures, nec concubinam Habeat, id est , retineat,no reiiciens eam, quasi nuptiae deo displiceant, Et unaquaeque mulier maritata suum uirum proprium
Hubeat, id est,retineat. Vel si inteli igatur de nondu coniundi is, sensus est,ut qui aliter continere non possunt,nubant. Multae autem sunt causae institutionis matrimonij, scilicet multiplicatio hominum, inimicorum reconciliatio,integra. tio pacis,euitatio fornicationis, instructio & educatio prolis.
Uxori uir debitum reddat , similiter autem uxor uiro. exponendo se mutuae voluntati, quantum ad commixtionem earnalem. Cuius ratio subditur. Hulier potesatem plenam E & liberam sui corporis non habet, sed uir, quia non potest viro debitum denegare,potestque vir illud exigere. Simili. ter autem o uir sui corporis potestatem non habet Od mulier. In lege enim debiti huius pares sunt, quanuis in aliis mulieres subditae esse debeant suis maritis. Nolite fraudare, id est,
corporis usum subtrahere Inuise,nisi forte ex consensu co-2GIes.3. muni.& hoc Ad tempus certum . Tempus enim amplexandi ,& tempus loge fieri ab amplexibus,Vt vacetis, id est, deuote insistatis orationi, quae est ascensus mentis in deum.Propter quod indiget spirituali eleuatione,quae per actum carnalem maxime impeditur , etiam post actum talem sensus manent ad tempus minus idonei ad spiritualia opera. Et iterum tempore orationis completo, Reuerta
F mini in idipsum, id est,ad pristinatu debiti huius persoluti
nem, Ne tentet uos Satanar, id est,ne diuturnior elongatio a concubitu fiat vobis occasio tentationis a daemone, de incidatis adulteri j crimen, Propter incontinentiam urseam, id est, eo quod proni sitis ad vitia carnis me autem. videli- 'cet ut reuertamini in idipsum propter incontinentiam vestram,ne in grauiora mala cadatis, Dico secundum indulgemeiam, id est,secundum permissionem seu concessionem. MaAugust. trimonium enim ordinatur etiam in remedium culpae. Hae
videtur intentio Augustini hoc loco, Non secundum imperiqid est.non imperando haec dico, non enim necessarium est ad
salutem ita reuerti. sino melius esset ex cosensu abstinere. Incontinentia autem malum est, ut vir uxorem cognoscat ultra
252쪽
mecessitate procreandi liberos reddendi te debitum, nisi faciat hoc, ne coniunx in adulterium ruat seu peccet:quia hoc sit ad latiffaciendum concupiscentiae, quod est veniale,quando concupiscentia sistit intra limites matrimoniales, videlicet 2, aliam nollet cognoscere. si vero limites istos excedat. erit peccatu uiortale:quando videlicet tanto impetu sertur, Petiam,quanuis non esset sua cognosceret eam . GDeniq; tria sunt bona matrimonii quibus excusatur,videlicet fides,quam mutuo coniuges seruant: proles religiole educanda: & sacramentum,ne coniugiu separetur. Cum igitur actus matrim nialis sit causa prolis generandae.ditiinoque cultui mancipandae est actias religionis,nec aliquam habet culpam: sed est in Titorius.si fiat ex charitate similiter si fiat causa reddendi debitum,tunc enim est actus iustitiae. Volo aute omnes homines esse sicut meipsum, id est,quanta in me est mallem omnes simpliciter continere omnes inquam determinate,non singulos. Vel omnes,si couenienter fieri posset: sicut & ego cotineo,qui
etiam virgo sum. Sed unusquis electorum fidelium Pro/yrium donum id est, gratiam sibi singulariter datam Habet eae deo. Vnde de quolibet sancto cantatur, Non est inuentus similis illi, Alius quidem se aliω uerose. id est,unus habet gratiam secundu hunc perfectionis gradum, alius secundum alium gradum.Idcirco non potant omnes ad aequalc perfectionem induci sed uni consulendu est, ut in castitate permaneat,alij ut fidem coniugalem observet,quorsi utrunq, dei est donia. Hinc etia cum Christus de virginitate dissererer,dixit: Non omnes capiunt verta hoc. Et, Qui potest capere,capiat. Dico aute non nuptis id est,uirginibus de nondu ligatis, ει uiduis.bonum est illu, id est,utile & magis meritorium, si se permaneant sicut o ego id est,omnino contineanti modβD- non continent, id est concupiscentia non refrenant. Nubant matrimonium contrahendo. Helius G enim nubere quam uri. id est,igne libidinis aestuare, angi de vinci. Et est coparatio impropria: velut si dicatur, Melior est angelus quam diabolus.Nubere enim in se bonii est di sine culpa. Vri vero simpli- .citer malum. EDeinde agit de inseparabilitate matrimoni j.: His aute qui matrimonio iunctisunt id est legitime coniuga tu,qtrado uterq; fidelis est, Non ego praecipio, quasi autuor P cepti. Sed dominuι Per seipsum, Vxorem a utro non di-
253쪽
D Idedere. habitatione & thoro,causa fornicatio is excepta,que non exprimitur tanqua notissima, quam solain Christus excepit. Quicunque inquiens uxorem dimiserit& aliam dux
rit,excepta causa fornicationis, moechatur. Caeteras quippe
uniuertas molestias iubet Christus pro fide coniugij & casti August. late fortiter sustineri, secundum August. Ait enim Saluator, Hatth.19. Quod deus coitinxit, homo non separet. χιod s discesserie
mulier a viro causa fornicationis,ab ea inexcusabiliter commissae,praecipit dominus Hanere innupta, id est,alteri non Hurci. io. posse matrimonialiter copulari:iuxta illud,Qm dimissam duxerit,moechatur. Aut uirosuo reconciliari, quod fieri potest. Hauh.is. Nam sicut vir potest in adulterio deprehensam apud se sub spe correctiois tenere: sic potest repulsam ad thoru amicitiaq; E recipere. Qua nuis autem atrimoniu soluatur per fornicatione
quantum ad thorum,no tamen quatum ad vinculum. Matri-
inomum enim sic definitur Matrimoniti est personarum legitimam coniunctio, indivisam vitae consuetudinem retinens. . Porro personae plene egitim sunt,quas non impedit votum, continentia ,Ordo,cognatio, lispar cultus,conditio vel frigiditas. Personae verooino illegitimae sunt, quas impedit vota, ordo cognatio,d ispar cultus. Persons vero nec plene legitimqGe.ia nec plene illegitimae sunt per conditione & frigiditatem . si ergo personae sunt plene legitimae,separari non possunt post
copulam carnale nisi de communi constilla,causa sornicati nis excepta. Nam & lepra quantiis diuidat coniugatos quantia ad cohabitationem,no tamen simpliciter quatum ad thorae F Et uir uxorem non dimittat. nisi ob fornicationem.Nec semper ob fornicationem potest eam dimittere,ut si ipsemet eam prostituit,vel cuin alia fornicatus fuerit,uel debitum reddere noluit,vel eam post adulteri u manifeste deprehensam tenuerit,uel si mulier est violenter oppressa ab alto,sub specie pro pNj viri decepta,aut proprium virum probabiliter mortuum existimans,alteri est coniuncta.Supplendu est hic de viro qd de muliere prauictu est,scilicet,si discesserit, non ducat alia, vel recocilietur uxori. EDeinceps a3itur de matrimonio eorum quorum est dispar cultus,ubi videlicet unus est,infide lis. Nam caeteris, quorum non est uterq; fidelis, Ego dico nonini perando sed consulendo, Non dominus dicit hoc proprie seu immediate.aut imperative. si quis starer .i. Christianus r uxorem
254쪽
Vxore habet infidelem,ita xl, eo ad fide conuerso,illa in infide Alitate permansit. In exordio nanq; ecclesi e multoties alter colusum couertebatur ad fide,alio no credente. Et hine uxor
inhdelis Consentit habitare cil illo sine iniuria seu blasphemia fidei, Non dimittat illa, hoc consulo. Et se qua mulier ad fidem conuersa, Habet uim infidelem,obic consentit habitareta .i 1iIIa pacifice, Non dimittat uirum. Huius consilii ratio sub- Qditur. Intelligenda tamen sunt haec ut aliqui tenet de his qui in infidelitate contraxerunt,no de his qui in dispari cultu co- trahunt quia tunc non est matrimonium, sed separandi sint quemadmodu de Esdras fecit. Sanctificasus est enim id est ad I.UD.M. fidem conueritis Wr infidelis per mulierem fidelem .i. ex ad monitione de instructioneseu optima couersatione uxoris fidelis. Et sanit cata est mulier infidelis, scilicet couersa Per vuirsis. em. Hoc in primitiua ecclesia i pius accidit,ut unus coniugii conuerteret alium. unde ob hanc utilitate consulit Apollotus ut cohabitent, eo u cohabitatio sit saliatis occasio. Hinc etia princeps apostoloru in sua canonica, Mulieres inquit subditae sint viris suis,ut de si qui no credunt verbo, per multem conuersatione, sine verbo lucrifant,cosiderantes in timore sancta conuersationem earii. Alioquin, id est,nisi secun r. retri. Fdum consiliu meum seceritis, pariter habitando, Filii vestri& etia filiae,quae nomine filiotu dantur inteli igi, Immundi essent .i.in infidelitate manerent.Si enim fidelis recedit, puer 'sequitur eum parentu qui manet in domo,& maiorem populi parte,& ita in primitiua ecclesia,dum pauci erant fideles infi icietibus dominis subditi puer sequebatur ritu parentis infide- Clis manentis in domo.Imo si sequutus fuisset fidelem parente abeunte,parens infidelis facile recuperasset eum auxilio infi- adelium principum. Nunc aute sancti sunt id est,siij vestri coriuertuntur ad C ristsi,vobis simul manentibus. Poterat enim alter coniugum instruere filium. C praeterea aduertendum,* quia causa cohabitationis coniugum disparis cultus, erat spes conuersionis errantis , idcirco in primitiua ecclesia quando passim conuertebantur Iudai atq; gentiles, licuit Christianis manere cum uxore seu viro infideli siue gentili siue Iudea vel
Iudaeo. Procedente aute tempore obduratis Iudaeis,non licini
fidelibus cohabitare coiugi infideli Iudaeo. Nunc vero gctilibus quoq; obstinatis:no licet alicui iudeli colusi cohabitare:
255쪽
L, Et in hoc sensu loquuntur lacri canones,cohabitationε coniu, gum disparis cultus prohibentes. Apostolus vero loquitur pro tempore primitiuae ecclesiae. Quod si infidelis vir aut uxor Discedat a fidςli ex odio fidei, Discedat, nil enim mali
cotingit Christiano sed liberatus est,potestq; cu alio cotrahere. Nd enim es seruituti subiectis frater aut soror in eiusmodi . uvir aut mulierfidelis no Lbligatur sequi infidelem ducedente, vel eu repetere,aut a matrimonio fidelis abstinere, In pace aute uocauit nos deus, .l .adhoc nos in domo sua, quae est ecclesia posuit,ut pacifice conuiuamus.Ideo non oportet cum in-
. . . fideli discedenti litigare. EDeinceps persuadet Apostolus, vel quod non oporteat discedentem sequi, vel quod expediat habitare cum infideli pacifice se habenti. Vnde Mum scis o E Hulier fidelis Si uirum infidelem saluum faciesὶ con- ibidem. uertendo eum ad fidem. Aut unde se is o uir fidelis simulierem infidelem Salua facies3 perducendo eam ad Christu, Nisi unicuique sicut dera diuisitZ id est. hoc certo iciti no potest, nisi per gratiam specialis reuelationis,quam deus unicuique cui vult diuidit, dans uni gratiam ampliorem, alteri v ro minore Vel sic ,nisi unicuiq; sicut deus diuisit,id est,nisi
cognoscas hoc ex futuro euentu ,expectando gratiam, quam
deus singulis tradit,ubi dc quando,& quantu,& quomodo si- Roma. ix. bi placuerit. Ex praeinductis autem infert Apostolus commune documentu. Et unumquem: sicut dominus uocauit tu am/bulet id est, u ilibet fidelium in ea vocatione de statu perse-ube. . ueret,& Christo deseruiat, in quo a deo ad fidem vocatus est, F scilicet ut qui in coniugio existens conuertitur,maneat inconiugio: qui autem non ligatus conuertitur seu vocatur, non s.clegia contrabat,Hoc est consilium,non praeceptum, estque intelligendum,quantum ad ea quae non repugnant fidei , bonisque moribus. Sunt autem conditiones,& consuetudines prauae, in 1. Petri.ti quibus non est ambulandum. Nec idem est dicere,ambulare
in statu,in quo,& ι quo vocatus est homo. Na in statu a quo quiset vocatur,no est stadu nec ambuladu,sed in statu in quo.
sicut enim coniunx, ita & Iatro vocatur,sed coniunx,vocatura coiugio latro a latrocinio,quod fidei Christi repugnat, &ob id relinquendu est,non aute coniugiis. Per haec quoq; non aufertur licentia tendendi ad status perfectiores. H c ergo doceo vos. Et sicut in omnibus eccissis doceo, id est sicut & aliis omnibus
256쪽
i N EPIs T. AD CORINTH. I. omnibus praedico,ut sit distributio in genere. CHaec insuper Aper exempla declarat. circuncisus id est,in ritu Iudaico seii phiI .nstatu Iudaismi, Aliquis uocatus est id est .ad fide Christi conuersus est. Non ad eat prsutium id est, non compellarui GaIat. t. titum gentilem assumere seii gentiliter se habere,quantum ad ea qui non sunt de necessitate salutis. In primitiva enim ecclesia Iudaei & Gentiles couersi in aliquibus obseruantiis disserebant magis quam postea. In prsutio id est,in statu & ritu
gentiu Aliquis uocatus es, non eiscuncidatur, imo nec ad caeteros ritus Iudaicos se transferre cogatur.Vnde & alibi dicit. Si circuncidamini, Christus nihil vobis proderit. Seruat ergo calat. s. apostolus, quod cogruere.videt ecclesiis,tam getilium quam
Iudaeoru,nec aufert consuetudine, cuius obseruatio non obest
saluti ut asserit August. Horum autem rationem subiungit B Auguscire cisio id est, ritus Iudaicus NibiI est sub ratione finis, quia nil proficit ad obtinenda salutem. Legalia enim quatum ad caerimonialia cessauerunt. Est tamen aliquid sub ratione form .S imili modo, Et praeputium id est,status seu ritus gentilis Nihil est id est,non obest nec prodest saluti. Quoci intelligendu est quantu ad ea quae indifferentia sunt .no quanta ad opera idololatriae, sed obseruatio mandatota dei aliquid est,quonia promeretur vitam aeterna:iuxta illud,si vis ad via Hatth. ii tam ingredi,serua mandata. Item de illud, Q i seruat verbum Hat h. is. Christi vere in hoc charitas dei perfecta est. Cui consonat il- i. Dani. lud sapientis Custoditio legit,consummatio incorruptionis. Supi M.f. Hine concludit apostolus Unusquisque in qua uocatione uoca/ Epbe. . tus est, in ea permaneat. Cuius intellectus patet ex praedictis. C plat.1 Intellectus tamen verbi huius diligeter pensandus est,quoniamulti male intelligunt,& per cosequens nec intelligunt quia falsum nescitur & impertinenter allegant hoc verba, quasi non debeat homo aemulati charismata meliora. Verba sancti Apostoli sicut in stylo simplicia sunt, ita in sensu profunda r.coni L. consistunt,quia excorde doctissimo profluxerunt. His autem quae nunc de circuncisione x praeputio dicta sunt, consonat quod ad Galatas scribitur,In Christo Iesu nec circucisio ali- Galat. s. quid valet, nec praeputiit,ied noua creatura. Epost introduci ionem exempli de ritu vivendi ponitur exemplum de statu seu officio conditionis servus id est,in seruitute hominum xistens Vocatus es ad fidem vel opera bona, Non sit tibi eu iam m
257쪽
D ra, id est .non doleas de seruitutis conditione, nec cupiis ea
Matth. II effugere. Sed es si potet liber fieri id est, a seruitute hac liberari Hagis utere seruitute , id est . potius elige in seruitute manere, quoniam est tibi occasio lidi in alis, vel ad vera at Rin domino existente libertatem pertinentis. Liberat nempe a seruitute peccati,& libertate peccandi.Vnde ait sanctu, Am-
Ambros brositis, Quanto quis propter deum despectior est inhia se-
Iacobi. 4. culo .tanto subi imius exaltabitur in futuro. Gregorius quoq. Gregorius ait,Tanto est homo preciosior deo, quato propter eum vilior: I. tri. I. est mundo. Et Boetius,Cum omnis inquit fortuna timenda Roma.I. sit,magis tamen prospera quam aduersa. Deinde ponitur ratio huius exempli. Qui enim in domino id est,in fide,seu opere dei, Vocatur es existes Seruus, id est,in coditione se
E uili .loquendo de seruitute humana, & corporali taberius es domini, id est de seruitute peccati liberatus est a domino estq;
seruiis domini, & per consequens vere & spiritualiter liber. Quoniam deo seruire,regnare est. sicut&beatissima Agatha dixit,summa ingenuitas est seruitus Christi. Facit enim liberum ab obligatione peccati,& seruitute diaboli. Ideo quoque Isaluator testatur,si filius vos liberauit,vere liberi eritis. sis militer qui uocato est Iiber id est,a praedicta seruitute huma)- .na immunis seruis est Chrisi dum et obedit.Vnde nec seruitus nec libertas repugnant obsequio Christi. Servitus tamen maioris boni occasio est. Non ergo despiciatur a libero. ερος. - Hinc quoq; in vitis patrum narratur de quodam sancto patre qui nequaquam acquieuit a seruitute dominoru suorum Iibe-x rari. Pretio . i. pretioso sanguine Christi Empti estis ab obligatione mortis interme. Iacirco tam liber quam semus, serui - sunt Christi. Emit etiam nos Saluator de manu dei patris,qui
paratus erat proiicere nos in infernum,ut essemus cohaeredes
consortem; sui. Nolite ergo meri serui hominum, id est, hominibus nolite vos finaliter aut principat iter subdere, sed D te. 6. vicem reddite saluatori.& ei estote subiecti. Scriptu est enim, Hatth. . Domin tun deum tuum timebis,& illi soli seruies. Quod licet Lori . . de seruitute latrix accipi possit, tamen de omni seruitute bona intelligi valet, eo quod quicquid seruitutis impenditur homini, propter deum , in deo .& secundum deum impen-Nasib.αψ dendum sit illi. EE x his insert Apostolus, quod tamen pri dictum est, quatinus repetitio sit confirmationis. indicium.
258쪽
Vnusquisque in quo uocat M G frater. id est, quilibet frater si-delis, in quo statu ad deum conuersus est, In hoc maneat apud deum, id est,in tali statu studeat deo digne teruire. C Expleto matrimonij documento, de virginitate ait Apostolus. De uirginibu autem id est, de virginitatis atque per eluae continentiae obseruatione, Praeceptum domini non habeo quoniam nec in veteri,neque in noua lege praecipitur. Imo in veteri le- se maledicitur sterilis. In noua vero lege habetur, Qui potest capere, capiati consilium autem do de virginitate seruanda,
quasi de persectione maiori, quod utique consilium Christus in Evangelio tradit, si quis,inquiens,venit ad me,& non odit
Iatrem, & matrem,& uxorem, non potest meus esse discipuus,hoc est, imitator perfectus. Potest tamen esse seruus. Itaque consilium do. Tanquam misericordiam consequutin. hoc est, gratiam apostolatus adeptus Α domino, ut sim fidelis in ossicio mihi commita. . Existimo ergo, hoc est,cum sim Apostolus,cuius consilio est credendum, puto & consulendo affirmo Hoe videlicet in virginitate & iugi continentia permanere Bonum esse propter necessitatem, hoc est,ad vitandam occupationem coniugatis necessariam , quibus necesse est sollicitari circa temporalem prouisionem domus, ct prolis, atque familia . Infirmis de impersectis infirmam & imperfectam rationem proponit. Poterat enim digniore causam indicare,videlicet quod status matrimonialis ratione sollicitudinis sibi adiunctar, plurimum retrahat a puritate atque feruore, ac stabilitate contemplationis & dilectionis diuinae. Et sicut Augustinus fatetur,virginitas supergreditur conditionem naturae ii manae, per quam homines angelis assimilantur. Maior tamen est victoria virginum quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant. Ideo subditur, Quoniam bonum est homini se esse, hoc est, in virginitate manere. Est enim bonum atque honestum, propter vitae veritatem. Delectabile,propter animi libertatem.Vtile,propter copiosam mercedem.Virginibus quippe debetur aureola,& fructus centesimus, ut patet ibi,sequuntur & agnum quocunque ierit. Αalato es uxori non solum vinculo matrimoniali,sed etiam copula carnali, Noli qmerere solutionem, hoc est,separationem a coniuge . Hoe dicit Apostolus consulendo infirmis,ne incidant culpam maiorem. Experti enim delectati εp iiii veneream,
259쪽
D veneream, faciliter reuertuntur ad eam. Nihilominus licet 5c expedit quςrere solutionem causa intrandi religionem,si insit animo strinum continendi propositum, nec aliunde occurrat rationabile impedimentum, videlicet, negligentia prolis, vel periculum coniugis, aut simile aliquid. Solutus es ab uxore, id est,si uxorem non habes, Noli quaerere uxorem si videris te posse continere. Si autem accepisti uxorem bono fine atq; legi- ximo. . time Non peccasti cum non sit illicitum. Imo & bene fecisti. Et si nupseris uirgo votum virginitatis non habens, Non pec/eauit . Tribulationem tamen eamis, hoc est, corporalem afflictionem inprouisione temporalium rerum, & in variis curis seculi huius Habcbunt huiusmodi, id est, vir & mulier. Ego
autem uobis parco, hoc est,sortiores rationes continendi vobis
non profero,cum sitis incapaces & infirmi. EDeinceps oste E dit Apostolus coniugatis formam vivendi, & ad virginalem persectione, quantum fieri potest, appropinquanda, Hoc RMque dico fratres, mpus peregrinationis nostrae seu vitae prae-I.Par. 2'. sentis Breue V prout scriptura testatur, Dies nostri sicut Iacobi. . umbra super terram, & nulla est mora. Et Iacobus, Quae est vita vestra Vapor est ad modicum parens,deinceps extermi-Adrit. 2. nabitur. Reliquum est, id est, hoc restat, Vt o qui habent uxores, sint tanquam noη habentes, id est, non nimis carnaliter afficiantur ad eas , nec actibus carnis totaliter immergantur:
sed quantum fieri potest, studeant spiritualibus occupari, intentionemq; finalem ad deum referre. Et qui flent, id est,tri- ..ctes. 2. stantur,sint Tanquam non flentes. id est, consideratione breui-Halac. s. tatis vitae praesentis & spe consolationis aeterne respirent,& F mnem inordinatam ac secularem tristitiam procul abiiciant. Dan. I 6. Et qui gaudem quocunq; modo,sint Tanquam noae gaudenter.
id est,in gaudio huius viis non quiescant, nec illuc perfectum reputent,sed potius hora mortis, diem iudicij poenas inferni,
propria mala,totiusq; mundi peccata pensantes ingemiscant,& omne inanem exultatione contemnent. Vnde per sapientellecti. ii. dicitur, In die malorum ne immemor sit bonorum, & in die bonorum, ne immemor sis malorum. Et qui emunt sint Tamquam non gidentes, id est,temporalia habeant no quasi semper mansura,sed cito auserenda saltem in morte: nec inordi-
Ual. 148. nate amiciantur ad ea, pensantes quod ait scriptura, Homo PDLci. cum dormierit,non sumet omnici. Et, Diuitiae si assiuant,no-
260쪽
lite cor apponere. Et qui utuntur hoc mundo. hoc est,diuitus & Acaeteris rebus creatis,sint Tanquam non utantur, id est,non finaliter inhaereant rebus creatis,nec per eas retardentur a deo, i. Timo.6. sed pro nihilo reputent cuncta terrena , ut ad dei fruitionem 2. Petri.3. pertingant. Praeterit enim id est, indesinenter cadit senescit &variatur Fιtura huius mundi, id est,dispositio pulchritudo,&status terrenara ac temporalium rerum,quae sunt in transmutatione cotinua. Propter quod ait Ioannes, Et mundus transit, i. Ida .r.& concupiscentia eius. Et in Ecclesiaste habetur,Vidi cuncta vectes. i. quae fiunt sub sole, & ecce uniuersa vanitas, de asilictio spiri ius. Quidam exponiit de innovatione mundi circa iudiciunt ,.quando qualitas & modus existentie rerum mundanam pertibit, non ipsa substantia. Volo autem uos sine sollicitudine, id est, superflua cura circa sensibilia Ege. Haec enim est sollicitu- Bdo mala impediens libertatem mentis in deo. De qua dicitur 4n Prouerbiis,Expectatio sollicitorum peribit. Et Philippen- 'meriIr.
sibus dicitur, Nihil solliciti sitis. Est quoq; sollicitudo bona, Philip.
quae est vigilantia mentis circa diuina. De qua legitur apud Micbeam,Indicabo tibi homo quid sit bonum,utique sollici- Hic . s. tuin ambulare cum deo tuo. Et ad Ephesios, Solliciti seruare Ephes . unitatem spiritus in vinculo pacis. De hac sollicitudine subditur, Qui sine uxore es sollicitus es quae sunt Omini, id est,ci .ca spiritualia cura eius vertatur, Quomodo scilicet Placeat deo. id est,quatenus corde mundo,& animo diligenti domino ob sequatur eiq; placeat. Qui autem cum uxore est, folliri quae sunt mundi. id est,circa temporalia sollicitatur,' Quomodo placeat uxori. I diuisus es, id est,animo vagus,& affectu partitus, CI artim quaerens placere deO,partim uxori:& partim tempor ia partim spiritualia quaerens. Haec idcirco dicit Apostolus, quoniam uxoratus minorem aptitudine habet seruiendi deo quam solutus, saepe tamen contingit, ut coniugati deuotiores
sint,quam soluti vel etiam religiosi. simili sensu de mulieribus subditur, Et mulier innupta, id est,uidua, Et uirgo, o tat quα dei sunt, id est, diuina praeceptare uoluit in lege do- Tob. . mini meditatur ,& diuina recogitat, ut sit sancta, hoc est, u J- impolluta,mudam virtutib' perornata, corpore stiritu, id est,anima, quatenus nec corporalia nec spiritualia habeat vitia,sed utrunque diuinis obiequiis mancipet. Quae aute nuptao cui i ea Pae sunt mundi, quomodo placeat uiro unde & ipsadui ita
