D. Dionysii Carthusiani In omnes beati Pauli epistolas commentaria. Cui quidem in componendis enarrandisque sacrarum literarum libris, si singula spectes pari ingenio dexteritateque vix alter successit

발행: 1542년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

D eis tam certar regulae dari non possunt, quin cepe patiantur instantiain propter rationabilem causam , quod viri eruditi

attendunt, non autem indocti. Vnde cum aliquid fit a iusto vel sapiente quod contrariari videtur verbis regularum moralium, quantiis intentioni earum non repugnet,indiscreti ac

stolidi iud cant illicitum. Quum ergo scriptura prohibeat laudare seipsum,insipientiae est sem per secundum opinionem stultorum, ut quisquam laudet seipsum. Ideo dicit λpostolus

se optare ut sustineant modicum insipientiae suae secundum aestimationem indiscretorum, quod tamen secundum veritatem,erat magnum quid sapientiae. Salomonis enim verbum intelligendum est,quando occultatio propriae laudis non vergit in praeiudicium veritatis, nec in detrimentum salutis pro-E ximorum, nec in honoris diuini dispendium, & ob has causas Paulus commendauit seipsum. Simili modo soluitur,quod Apostolus in suis epistolis toties suos laudat discipulos, cum ecizii. tamen in Ecclesiastico scriptum sit, Ante mortem ne laudes hominem quenquam. Sed T supportare me id est, patienter auscultate quae dico,& ferre me sicut decet praelatum supportari a subditis suis. Et merito me supportare debetis. Remulor enim uos hoc est,ardenter diligo,non quat itercumque seu carnali affectione ,sed Dei aemulatione id est, syncero ac deiformi amore, videlicet ad hunc finem , ad quem vos

amat deus,ut consequamini vitam aeternam. EDenique aemulari,inultis modis accipitur. Primo, pro indignatione. Iuxta

Tet A. R illud Ezechielis, Erat idolum zeli ad prouocandum aemula Rom.3. F tionem. Secundo pro rancore. Ad Romanos Paulus, Non in , contentione & aemu Iatione. Tertio pro desiderio boni non- r. r. n. dum adepti, sicut dictum est supra. Aemulamini charismata cantic. g. meliora. Quarto,pro dilectione,ut ibi,Fortis est ut mors dilectio:dura sicut infernus aemulatio. Quinto, pro inordinato a- Galat. 4. more. Ut est illud Apostoli,Aemulantur vos non bene. Sexto, Isidem. pro imitatione. Iuxta illud, Bonum in bono aemulamini semper. Quod autem aemuler vos,patet Despondi enim annulondei,id est,spirituali matrimonio iunxi, Vos omnes fido vivis. Ies Vni uiro videlicet Christo, Virginem eastam exhibere christo id est, ad hoc ut exhibeam vos Christo sponsam ac virginem illibatam. Omnes enim fideles charitate connexi,sunt una sponsa Christi, unaq; virgo spiritualiter propter

integra:

392쪽

integri fidei unitatem. Carnis nanque virginitas est integri- Λtas corporis a contagione carnali. Virginitas cordis est incorrupta. Vnde apud Oseam dominus loquitur,sponsabo te mi- e . . hi in fide. Ideo singulariter dixit virginem,propter unitatem catholica fidei,solidae spei atque amoris diuini. Huius coniunctionis internae ac matrimonialis inter Christum & ecclesiam para nymphus erat Apostolus tanquam sponsi secrςtarius & amicus. Deinceps praemonet Apostolus Corinthios contra futura pericula,scilicet ne recidi uent, vel tentationibus superentur. T eo autem ne sicut serpens id est,diabo-Ius. De quo in Esaia legitur, Visitabit dominus super Leuia. 27 tam serpentem tortuosum. Evam in paradiso, sed i astutia hoc est,calliditate sua dicens, Nequaquam mo- Co 3.riemini,sed eritis sicut dij Ita corrumpantur sensus uesiri id best , intellectus vestri mendaciter insormentur a pseudo doctoribus&pestiferis, Et excidant a simplicitate id est,a pura fide & simplici veritate, Quae est in Christo sicut in causa

atque magistro.Vet,est in Christo,quoniam est secundum be neplacitum eius,& complacet ei. Timeo ergo ne decipiamini a falsis doctoribus,sed non debetis eos aduertere. Nam si is fallax, styi uenit id est,uos accedit gratia informandi, Alium chrisum id est,excellentiorem saluatorem, Pro dicat vobM quem non praedicauimus, Quod esse non potest,cum Christum dicamus deum verum, Aut alium spiritum meliorem, Accipitis per praedicationem falsam quem non accepistis ex praedicatione nostra,quod esse non potest,qilia per nostram pridicationem vobis est datus spiritus sancius verus C deus, Aut aliud id est,salubrius Euangelium recipitis ab illo fallaci, Quod non recepistis quod esse non valet, Re/sse pateremini id est,tunc merito sustineritis doctrinam ill rum fallacium. sed ita non est. Exsimo enim n hil me minus fecisse docendo iracula operando, gratiam spiritus sancti vobis impetrando, A magnis id est,ueris Apostolis. Et per consequens praeserendi mihi non sunt pseudoapostoli. Ass.2s. Nam os ego imperii M sum sermone id est,ignarus huma- χ. cor. 12.nae eloquentiae, praesertim in lingua peregrina, Sed non scien I. cor. is .eia imperitus sum , cum sim in diuinis scripturis eruditus, Prouer.26 non solum humana instructione ad pedes Gamalielis , sed multo copiosius ex illuminatione diuina in raptu meo usqua

393쪽

D ad tertium coelum. Sed videtur Apostolus agere contra id quod ipse alios docuit,dicens, Q se existimat aliquid scire,

M nondum scitquelmadmodum oporteat eum scire. Et Salomon

ait,Vidisti hominem sapientem sibi videri, magis illo spem stultus habebit. Et respondendum , Quod haec atque similia ideo dicuntur, quia non debet aliquis sapiens esse in oculis propriis ascribendo sibi quod habet, sed soluiu in domino. In omnibus autem verbis S: factis, Hanifestatus sum uobis id est experimento didicistis qualis stur,& quantam a domino . sortitus sim fratiam,in docendo,conuersando,&signa agen-ISor. . do. EDeinde ostendit Apostolus quod propter suam humilitatem non debeat vilipendi. Aiu nunquid peccatum feci meipsum humilians id est,inferioribus me conssirmans, propriis E manibus laborando,& non tanquam pr latus de bonis vestris vivendo. Vt ues exaltemini3 id est, profectum sumatis ingratia aedificati meae humilitatis ac agilitatis exemploZHumiliavi autem ine, Quoniam gratis id est,sine acceptione temporalis commodi, Euangeliil dei euangelizavi vobis. Alias e tem ecclesias expoliavi id est,a caeteris fidelium coetibus inuuta accepi stipendio vitae, Ad ministerium uesstrum id est,ad hoc ut vobis liberius praedicare possem. Et ea essem apud κοσω egerem victu Nulli vestrii onerosurfui aliquid exigendo , vel recipiendo a vobis. Nam quod mihi deerat pro sustentatione vitae consumptis his quae ab aliis ecclesiis coepi suppleuerunt id est, mihi dederunt Fratres qui uenerunt ad me AHacedonia a quibus tanquam a bene correctis a-F liquid accepi, praesertim ne tristarentur ,& fructu eleemosynae priuaretur si nihil ab eis sumpsissem. Et in omnibtio diebus ac negotiis Sine onere me uobisseruaui a receptione stipendioruin vestrorum seu sumptuum abstinendo, Etferre bo in posterum. Es veritas Christi in ine per veritatem Christi in me existet item hoc affero, Quoniam hinc gloria. id est. ista persectio & bona gloriatio,scilicet quod praedicaui vobis sine grauamine vestro, Non instingetur id est,non Hebrae. io tolletur neque deficiet, In me, in regionibus hoc est, ec- .clesiis , Achaiae cuius metropolis est Corinthus, Quare id est,cur hoc ago & agamZan ideo, Quia non diligo vos

Denistis quod non facio ideo. Vnde constat quod interdum addi lactionem pertineat aliquid ab alio capere. Ad odium

394쪽

IN EDIT. AD CORINTH. II. i

odium vero, nil velle recipere. Quod autem facis o faciam Aseruado me vobis sine onere. Ideo facio, Ut amputem occa/sonem eorum, qui uolunt occasionem id est , sttidium pseudoapostolorum impediam, qui quaerunt occasionem aliquid ac- . intendi a vobis meo exemplo. Vnde si videreui me vestris stipendiis sustentari, ipsi audaciam stimerent multa exigen- dia vobis. Amputo ergo occasionem eorum, Ut in quo glo/riantur id est, in apostolatu, de quo se inaniter iactant,

Inveniantur scuto nos id est, similes nobis sinc, nil acci- . :piendo a vobis, sicut dc nos nihil accipimus. Quod autem inauiter gloriantur de suo officio, patet. Nam eiusmodi pseudo/apostat funt operarii subdoli id est, fallaces ministri, Transefiguranter se sunt, in Apostolos chrisi id est, speciem re - 2. n. .

ligionis assumunt, sanctitatem simulant,& per exteriorem ap B parentiam ostentant se,ac si essent veri Apostoli. Et non mi, i ' rum est hoc, Ipse enim satanas princeps illorum Transfigurat se in angelum lucis id est, in similitudine Christi angeli magni confiij, seu alterius cuiuscunque angelici spiri-

ritus, se ostendit, quantum ad formam assumptam. Multa muri quoque vera & bona suggerit , quatenus credatur mimis adeo, & fallat. Ideo per alium apostolum dicitur, Nolite omni spiritui credere,sed probate spiritus, si ex deo sunt. Non dg ergo eist magnum id est, multum mirandum, si ministri e. ius id est, homines seductores Trans urentin 'id est,sanctitatis speciem exterius induant Velut sint Hinifri iu/ sitiae.Quorum ministrorum tam Christi quam Satana: Finis id est, retributio finalis Erit feraxdum opera ipsorum. Iterum Caico quod dixi superius cscilicet, supportate me. Et,Vtinam sustineretis modicum quid insipientiae meae.) Ne quis me pueri iri lentem dum de spiritualibus gratiis mihi collatis glorior, cum non inaniter glorier, sed in domino ad aedificationem proximorum , Alioquin id est, si non sustinetis me in spiritualibus gloriantem Velut insipientem accipi eme gloriantem in carnalibus, secundum modum dia . cendum , quae gloriatio videtur magis insipiens, quam il-Ia quae de spiritualibus est , quatiuis nulla earum in me fuit vana ac stulta , sed propter efficacem causam assumpta. Sic ergo accipite me , 'Vt o ego modicum quid glorier secundum carnem,seu de sis que carnis zenerositatem concernunt, bis quae

395쪽

D quae gloriatio modica est. QVod loquor de nobilitate nostra

secundum carnem, Non loquor id est,ioqui non videor se cundum deum id est,sapienter & iuste,quia speciem iustitiae

habet laudare seipsum, Sed quasi in insipientia id est, per

modum vanitatis atque stultitiae loquor secundum apparentiam superficialem , quando finis interior non pensatur In hae substantia. id est, existentia seu materia Gloriae huius. Cur autem Apostolus voluerit secundu carnem gloriari,si iecit. Quoniam multi falsi atque pestiferi Gloriantursecundum carnem id est,carnal iter,seu de his quae carnis dignit tem respiciunt. vi sunt nobilitas generis,conditionis libertas. Et ego gloriabor de iisdem,non tamen eodem fine quo illi. Sed ne a vobis aestimer illis inferior,sicque conlepto me pro-E priae salutis patiamini detrimetum. Gloriabor ergo hoc mo- apis do,non obstante quod videatur inane&stultum. Libenter

enim suffertis insipientes,cum sitis ipse sapientes. Locus iste dupliciter explanatur. Primo sic, Libenter,id est,charitatiue,ac prompte sine omni murmuratione suffertis insipactes,hoc est, nom ines passionatos, vitiosos, ac indoctos, aequanimiter patiendo importunitatem eorum in verbis & factis.Vnde Salo-yroum.xs mon loquitur,Ne respondeas stulto secundum stultitia suam, reelῖ 8. ne efficiaris ei similis. F t iterum alius Non litiges cum homine linguato, nec communi s homini indocto. Hos ergo libenter suffertis, cum si is ipsi sapientes id est,uirtutibus eru. diti secundum Christi dotiri nam, hoc enim ad veram sapientiam pertinet,ut insipientes tolerentur,nisi eorum peruersitas F noceat bono communi, aut propter excessum intolerabilis fiat. Veruntamen quidam non ex charitate de humilitate, sed ex superbia& vanitate sufferunt insipientes,quia cum aliquid ab eis patiuntur,mox reputant eos stultos ac miseros,& indignum iudicant, ut se tam v ilibus opponant,vel eos respicianti aut assentur. Hi insipietiores sunt his quos reputant insipientes. Porro quod libenter sustineatis insipietes,hinc constat. Hebrae.io sustinem enim laetanter pro Christi amore, praemioque futuro Vise quis uos inseruitute redigit id est,suo dominio subiicit, sicut frequenter in primitiua ecclesia infideles tyranni redegerunt fideles in seruos & famulos. Sustinetis insuper. Si quis devorat id est bona vestra consumit, si quis aeri/pit id est,uestra rapit, vel vosipsos comprehendit. Quemadmodum

396쪽

admodum de quibusdam dominus apud prophetam prote- Α

statur,Comedunt carnem populi mei, & pellem desuper ex- Hicheae. coriaverunt. si quis extollitur id est vobis se praefert, vel ju-perba verba contra vos profert, si quis in faciem uos caedit alapas dando, impletis enim illud in Evangelio, Si quis te a lib. s. percusserit in unam maxillam, praebe ei S alteram. Secun Lucae. s. dum ignobilitatem dico vos haec sustinete,id est, haec tanta si stinetis tanquam ignobiliores iniuriatoribus vestris de carnis

nobilitate lanantibus, Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte id est,sic ista sustinetis ab illis, quasi nos illis ignobiliores essemus,quod ita non est, sicut patebit. Esecundo & magis quidem ad literam exponitur sic. Libenter suffertis insipien Galat. 3.tes,id est, pseudoapostolos inaniter se commendantes, quorum verba dc opera suffertis, cum sitis ipsi sapientes. Iron ice Bloquitur,ut confundantur ad poenitentiam,vulte quippe egerunt,sustinendo huiusmodi pestilentes.sustinetis enim si quis pseudoapostolus vos in seruitutem redigit, id est, a libertate ac dilectione euangelicae legis, in obseruantias legis scriptae vos transfert, praedicando oportere utranque legem omnino seruare,ut fallaces,si quis illorum falsoru deuorat,si quis accipit vestra. Sicut de pharisaeis ait Saluator, Quod deuoraban t Halib.ix. domos viduarum sub obtentu prolixae orationis, si quis illo- Lucae. io.

rum extollitur contra vos, iactans se natu de semine patria , charum,& esse circuncisum, vos vero fuisse idololatras & in. circuncisos iam esse. Quae autem sequuntur,exponuntur,sicutram patuit. Denique falsi isti non fuerint excellentiores Apostola,etiam in carnalibus de quibus inaniter gloriabam otur,ostenditur, In quo quis audet id est,in quo aliquis ill rum pseudoapostolorum se laudare praesumit, Audeo o ego me collaudare,uon tamen eo fine quo illi,ut dimim est, He CFraei sunt lingua & natione ut ego similiter. Israelitae sunt id est,de tribu Iacob, qui alio nomine appellatus est Israel, Et ego Israelita sum. semen Abrahae sunt id est,carnales, cen. 32.3s non spirituales filij Abrahae sunt, ut ego utroque modo I.cor. . Abrahae filius sum. Hinistini christi sunt secundum apparen- rem sanctitatem, & suam praesumptionem, non autem secum dum veritatem, Et ego verus Christi minister sum, Vimι nussapiens id est,per modum stultioris. Dico plus ego id est.

Persectior sum ego Christi minister quim illi,quod tame di-

A cere,

397쪽

D eere,videtur ad insipientiam pertinere, Ideo dico hoc ut mi - .nus sapiens,quantiis secundum veritatem sapienter loquar Msalubriter agam,ita me coimendando,sicut iam dictum est sinvius.Sum ergo minister Christi plus illis. Primo. In labori buου plurimis, quia pro Christi amore & proximorsi conuersione plus pseudoapostolis laboraui,imo & plus veris aposto- Iisiiuxta illud, Plus omnibus laboraui, In cineribus abudam titu id est,frequentius & durius j illi fui incarceratus, Inplagis id est vulneribus flagellorum ibi inflictis, sura modum hamanae uirtutis seu ultra mensuri aliorum, in mortibus id est grauissimis poenis,seu mortis periculis fui Frequenter. Plagas vero describit,adiungens, A Iudaeis obstinatis ac perfidis asinquies id est,quinq; vicibus Quadragenas plagas N seu percussiones Vna minus una percussione subtracta fic/cepi id est,trigintanouem. Erat nempe,deo iubente,praeceptum per Mosen, ut si quis aliauid dignum plagis commiteret prosterneretur,& coram altatibus flagellaretur, ita ut pro mensura peccati esset& modus plagarsi:sic tamen ut quaaragenarium numerum non excederet, ne faede laceratus irater ante alioru conspectum iaceret.ne ergo Iudaei viderentur crudeles,dederunt Apostolo no quadraginta, sed trigintanouem plagas Ter uirpis eaesur Ium a gentibus,sicut in Actibus apostolorum partim describitur, Semel lapidatus sum Licaoniae a Iudaeis,quando me traxerui extra ciuitatem, aestimantes memortuum,prout in Actibus legitur Ter naufravum feci id est,sustinui. Nosse ae die in profundo maris id est, in alto a-F quarum multarum dii tempestate detentus, In itineribus pro Christo sui saepe in quibus tamen sunt multae inlidiae. Multa enim spatia perambulauit Apostolus, dissemina do verbum dei. Ostensus sum quoque seruus Christi prae caeteris, Periculis fluminum, periculis latronum id est, sustinendo pericula mortis in fluminibus,& a latronibus, unere, periculis in ciuitate, periculis in solitudine id ell,lustinendo pericula a Iudaeis,de genere meo existentibus: pericula Gliam ciuium contra me insurgentium,atque pericula a belluseremi quam perambulaui, Periculis in mari. periculis in Dibu fratribus id est, sufferendo discrimina mortis,non solum ex parte maris,sicut praedixi,sed etia ab his qui versantur & mim

398쪽

i simulatis fidelibus ,piita haereticis, hypocritis & dolosis. De Aqualibus in Hierenia a dicitur, sagitta vulnerans lingua eo- Hireris rum,& in ore suo pacem csi amico suo loquitur. & occulte no mil. .nit ei insidias. Insuper fui plus caeteris seruus chrisi, In labore manuum mearu,de propriis laboribus victum ac necessaria procurando, Et .erumna id est, inopsa seu languore, inuigiliis multis. Paucissimo enim tempore dormiuit Aposto- 7 rtus,sed die ac nocte insistebat diuinis, ultra omnem faculta-- . et tem humanam, In fame o fit,in ieiuniis multis, in frigore e 'nuditate omnia enim incommoda ista, afflictionesque coiiaporis patiebatur Apostolus, non quod penitus nudus inces- collo. i. serit nisi sorte ab aliquibus spoliatus sed quia vestimento- - .rum penuriam passus sit, quia etsi aliquid boni habuisset,dedisset illud egenis. Haec itaque passus sum, Praeter id est, Bultra illa quae extrinsecus funt id est,quae ex parte aliorum

me cruciant, Instantia mea quotidiana id est,quae mihi assidue instant atque occurrunt ex consideratione proximorum,

quibus compatior,& pro quibus sollicitor. Ideo subditur, Sollicitudo omnium ecclesiarem quia ex feruida charitate de omnium salute sollicitor, sicut de propriar sollicitudo autem mentem astrigit. Quu infirmatur in anima, titubando in fide, vel caeteris donis gratuitis, ut ego non infirmeri id est, non affligor eius desectibus cordialiter compatiendo, sicut perfecta requirit dilectio 3 nsis scandalizatur id est, ad ruinam peccati inducitur ex verbo vel facto alterius inordinato, Et ego non urori id est, flamma charitatis accendor in compassione illius . & desiderando reparationem ipsus si gloriari oportet id est, quia necesse est me gloriari de bonis mihi concessis, ad vestri informationem ne me pseudoapostolis inferiorem putetis, inue infirmitatis meae sunt id est, de his quae mihi conueniunt ex parte passibilitatis & humilitatis meae, Gloriabor in domino utputa de tribulati

nibus quas pro Christo sustinui, non de nobilitate prosapiae aut sublimitate potentia', de quibus pseudo illi apostoli se iactant. GDeinceps tangit apostolus quandam quam passus est) specialem persequutionem, de qua gloriatur in domino,

praemittitque iuramentum,ut firmius sibi credatur loqueba- r.eor. 3.tur enim tardis ad credendum) Deus o pater domini nostri io Roma. 2.su christi id est, pater aeternus,qui est deus Christi secundum A ij naturam

399쪽

D naturam assumptam & pater eius,secundum naturam diuina, 2.cor. I. Scit quem nihil latet, Qui est benedictu/ in secula id LPetri. I. est, in sempiternum laudatus Quod non mentior in his quae dixi & dicam. Videlicet Damasci praepositiis gentis Arethere/gis id est praepositus ciuitatis Damascenae, videlicet gentis Arethe regis, id est, populi subiecti Aretheregi, sub quo iste praepositus rexit Danrastum . Sumit autem Apostolus urbem pro habitatoribus eius, puta Damascum pro gente in Damasto morante ac subdita regi Arethe. Hic ergo praepositus custodiebat riuitatἡ Damascenorum id est, ad instantiam & propter munera Iudaeorum custodiri fecit portas Damasci ne Affio. exirem, Ut me comprehenderet in ciuitate latentem, Et per fenestram domus muro adhaerentis, In spreta dimissu E sum a discipulis Per murum ciuitatis, Et sic effugi ma/I. Reg. 9. nus eiu . Hoc etiam modo Micol di in isit David,& Raab

Iosue. 2. nuntios Iosue . Patet ergo non esse contemnendum humanum auxilium, quandiu ordinate de congrue haberi potest , quantiis semper in domino sit sperandum, praesertim eum & virtus humani auxilij a deo dependeat. Debet enim homo facere quod in se est, nec ante recurrendum est ad solum dei suffragium , nisi cum descit humanum. Imo non ' debet quisquam expectare diuinum auxilium, dum babet quis agat, ne deum tentare videatur. Sic Ezechias pii si simus videns se regi Assyriorum praeualere non posse. totum se contulit ad rogandum dominum , ut legitur in lib. 4.Reg.79 Regum . nihilominus fecit quod in se erat, imo quicquid F sibi possibile fuit , obstruendo sontes, faciendoque machia 2. cor.It. nas. Vnde Deus qui Paulum usque ad tertium.coelum rapuit , poterat eum aliter liberare a praedicti manu praepositi, quam per fenestram & sportam: sed sic eripuit, ut instruamur non deserere humana praesidia , nec sine necessitate ad solum dei conuolare auxilium. Hanc persequuti nem est in Damasco passiis Paulus,statim post sui conuersi nem,ut patet in Actibus apostolorum. cap. x I r. Si gloriari oporte non expedit

Declarauit

400쪽

EPIs T. AD CORINTH. II. it

'ECLARAVIT Apostolus excellentiam suam in superiori cap. per mala quae pertulit, iam Ostendit eandem per specialia bona sibi cocessa: & ait, Si gloriari oportet id est,auia necesse est ut glo riando commedem meipsu in ad dei honorem, ut reprimam gloriam illorii pleudodoctorum, & fideles aedificationem recipiant, Non expedit quidem seipsum laudando gloriari, secundum apparentiam & quorundam opinionem, vel secundum legem comunem sicut iam saepius dictum est tamen propter rationabilem causam ex pediens est, Veniam autem id est,describendo procedam Ad uisiones o reuela/tiones domini id est,diuina secreta quae vidi mente ac intellexi. Visio autem & reuelatio saepe pro eodem sumuntur. Interdum vero distinguutur,ut visio appelletur cum aliqua repra sentantur visione corporali,vel imaginaria, quorum significatio ignoratur, quemadmodum Pharao vidit boves de s picas. Et Nabuchodonosor statuam,significationes vero Danieli &Ioseph reuelatae fuerunt. Porro reuelatio dicitur, quando significatio ostensae veritatis innotescit, instruente spiritu sancto per seipsum vel angelii. Vnde cu in reuelatione seti manifestatione diuinae sint duo videlicet signum & signatum, visio refertur ad signum,reuelatio ad signatum. Vitio itaq, & reuelatio sic sumpta, interdum separantur, sicut in Pharaone &Ioseph, interdum sunt simul,sicut in omnibus pene prophetis intelligentia enim opus est in visione scio hominem in chrisio per fidem &charitatem stabilitum,videlicet meipsum. Consuetudo autem est viris sanctis, cum aliquid magnificu de seipsis conscribunt aut asserunt non exprimere proprium nomen,sed loqui de seipsis, velut de aliis . scio itaque hominem Ante annos quatuordecim qui lapsi sunt a temporς reuelationis usq; ad horam enarrationis praesentis. Unde tenendum videtur,l raptus de quo iam sermo est fuit stat im in ipsa couersione Pauli,cum triduo erat carirus,non manducans neq; bi Ass.f. bens, Sive in corpore, siue extra corpus,nescio id est,an homo iste tempore huius reuelationis seu raptus ,fuit vivens in corpore, anima existente in corpore per sua essentiam. anima eius fuit realiter a corpore separata, & substantialiter in coelutertium subleuata,ac denuo corpori re unita visione cessante, h*c nescio. Deus Icit quomodo suerat. Vet,deus scit,t vG

A iii raciter

SEARCH

MENU NAVIGATION