D. Dionysii Carthusiani In omnes beati Pauli epistolas commentaria. Cui quidem in componendis enarrandisque sacrarum literarum libris, si singula spectes pari ingenio dexteritateque vix alter successit

발행: 1542년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

D tum ad humanam pertinet instructionem, praedictis Ap stolis fuisse eruditiorem. Vnde constat quod ab eis edoctus

non sit. CDeinceps demonstrato quod nihil in sua doctri-: - correxerunt, nunc manifestat quod nihil in ea suppleus

runt. Hibi autem qui uidebantur esse aliquid id est, pr i.ebr.α. dicti magni Apostoli, Nihil erentulerunt de sapientia. Nam quicquid ab illis audiui, ante cognoui ex reuelati

ne d mina. sederentra id est . contra opinionem aduem

, sariorum meorum, cum uidi, ni Apostoli isti duodcreditum est mihi euangelium praeputii id est, quod mihi ιChristo commissa esset praedicatio euangelica gentibus timi. r. i. ' circuncisis proponenda, sicut Petro creditum est Eua Hes h. is gelium circuncisumis id est, praedicatio Iudaeis insere E da. Non quod euangelia ista sint diuersa aut alia, sed unum euangelium diuerse nominatur. propter diuersitatem hominum quibus impenditur. inci enim operatus es Petra inamsolatum circuneisionis id est, Christus qui Petro commusit officium apostolatus sui exercere in populum Iud e rum , eos docendo & conuertendo, operatus V o mihi imere gentes id est, gentilium Apostolum me constituit,&AA'. efficaciam inter eos mihi largitus est. Unde dominus, Vassin quam electionis est mihi iste, ut portet nomen meum c Ass.lo. ram gentibus. Et alibi ad Paulum, Veni, quia ad gentes lonmix ge mittam te. Haec quoque non sunt intelligenda praciis, sed appropriate. Non enim sic dicitur Petrus Iudaeis missus, quasi non sit missus ad fientes, imo per eum primo cono uersi sunt Cornelius Centurio,& qui cum eo erant Genti-Ies. Nec sic Paulus dicitur missus ad Gentes. quas non sit missus ad Iud eos: sed sicut in Actibus legitur, ipse & Bamnabas longo tempore praedicauerunt solis Iudaeis. sed is eo ista dicuntur , quia praxipue erat Petro commissa comuersio synagogae. Paulo autem gentilitatis conuersio. Iudaei quippe signa, Graeci autem sapientiam quaerunt. P trus ergo qui in signis praefulsit, ad Iudaeos congrue mi sus est. Paulus vero sapientia singularis mimis est Graecis. Non tamen simpliciter praeferenda videtur sapientia Pa li. sapientiae archiapostoli. Et cum cognovissent stratiam

miraculorum,

praestantiam

α rapientiae auiuentiam ,

atque aptitudinem . QVAE

praedicationisque

422쪽

IN EPIs T. PAVLI AD GALAT. tyr

da a est mihi, Iacobuae Alpbaei, frater domini Et Cephar A t tritis

hoc est Petrus Et Ioannes Euangelista Qui videbantur, Ephe. s. id est, certo sciebantur & cernebantur columnae esse id est, Ioan. t. sua perfectione aliorum imbecillitatem sustentare, ecclesiam Hatis.1 stabilire , & omnibus praefulgere, Dexteras dederum inibi Harei tio vamabae societatis id est . ad suam societatem nos rece- Αθ. s. perunt atque in signum sodalitatis ,& apostolicae commu- Astis. nionis dexteras suas nostris dexteris inseruerunt, Vt nos in tentibus praedicaremus: Ipsi autem in circumisionem, id est, inter Iudaeos, Tantum id est, hoc solum adiece- ιrunt Ut pauperum memores essem qui omnia sua vende tes precium posuerunt ante Apostolos, & postea fame exorta in magna penuria fuerunt. Vnde Apostoli rogauerunt Paulum & Barnabam ut Gentes conuertas hortarentur ad Blaccurrendum istis pauperibus. Quod etiam sollicitur sui liae AEL Pipsum facere, id est, hanc commissionem effectui com- Assar.

mendare. inducendo gentiles ad mittendum eleemosynas FINIRhis egenis. Patet nanque in diuersis epistolis, quam sollicitus fuerit Paulus pro collectis. Esed circa praedicta quin ri potest. Cum Iacobus fuerit primus fidelium Iudaeorum episcopus , cur non potius ipse quam Petrus dicitur ordin tus Iudaeorum Apostolus Et respondendum, quod licet

primitivam ecclesiam rexit in Hierusalem , non tamen sic perambulauit Iudaeam euangelizando ut Petrus. cum a

tem uenisset Mephar, id est , Petrus, Antiochiam urbeingentilium In faciem, id est . manifeste vi restist quia in veritatis euangelicae defensione par ei fui, ia re- C Anu

prehensibilis erat incaute agendo. Prius enim quam ueni/ Affro. rent quidam ex Iudaeis conuersi, missi A Iacobo Antiochiam, cum genti bur conuersis Edebat non discernens inter cibos. cum autem venissent praedicti fratres

a Iacobo aemulatores legis, qui Christum & legem aequo iure venerabantur, Subtrahebat o Dgregabat se Petrus

a cibo & consortio gentium Timens offendere aut scamdalizare Eos qui eae circvncisione erant id est , ex Popum I.cor. t.

Io Iudaeorum, nisi se hoc modo subiraxisset,& fratribus a Iacobo missis adiunxisset, gentibus derelictis. Et simulatio ni eius videlicet Petri, qua se simulauit seruare legalia,tan- Quam necessaria ad salutem . cuni tamen ita non seruaret ea. simulauit

423쪽

D simulauit enim se idem sentire cu fratribus 1 Iacobo mi Ss,

δη.ls. oui etiam errauerunt, putantes legalia de necessitate seruan-Αgio. da. sed Petrus conformauit se eis, ut eos paulatim corrigere consenserunt Indaei caeteri conuersi ad Christum Antiochiae demorantes, vitando cibos &comestionem gentilium, . Ita ut . AI. II. Barnabar qui mecum erat ordinatus gentium Apostolus, Du/ceretur ab eis, hoc est,a Petro,& Iudaeis Antiochenis, In illam simulationem cuius exemplum vidit in Petro. Nam licet Antiocheni isti,& Barnabas tanquam viri perfecti bene sentirent de legalium cesssatione, eadem tamen intentione se gentibus subtraxerunt, & fratribus a Iacobo venientibus conflarmauerunt, qua & Petrus. Haec autem indiscreta simulatio Gentes

scandalizauit, iudaizarespie fecit, quoniam Gentes his visis E arbitrabantur legalia necessario seruanda. Ideo subdit, Sed

cum uidissem. Ego Paulus Q uod non recte ambularent, hoc est, non iuste nec vere conuersarentur, Ad veritatem Euangelii. id est, secundum euangelicae veritatis tenorem. Nam propter scandalum euitandum omiserunt veritatem doctrinae nouae legis, secudum quam legalia celsarunt post Christi passionem,

quantum ad obligationem & meritum, Dixi Cephin tanquam principali coram omnibus quoniam manifeste fecit id pro

quo corripi meruit, & ut eius correptione caeteri sanarentur, gentes quoque veritatem cognoicerent. Si pro quia Tu Perre cum Iudaeuae sis natione Gentiliter,Wnon Iudaice, id est, secundum ritum & usum gentium conuersaris,non Iud orum Viuis non discernendo cibos, nec vitando gentiles communiter,quauis hac vice aliter agas, Q Umodo, id est,qua rati H l ne Gentes conuersas cogis iudaizaret id est legales caerimonias obseruaret Cogis, inquam, tuae conuersationis exemplo,

Hi onm quan iis non cogas doctrinae imperio. es Dicit sanctus Hieronymus, Hunc locum nobis obiecit Porphyrius, arguens Petrum de vitioso errore, & Paulum de procaci increpatione, imo nos omnes deuicti dogmatis mendacio,dum inter se principes ecclesiarum discordant. Unde ad satisfaciendum Por- phyrio,& ad excusanduin Petrum a culpa, Paulum quoque at L praesumptione Hieronymus dixit. quod Petrus non vere neq;

exanimo post Christi passionem obseruauit legalia, sed solum quadam pia si inulatione ac dispensatione ad vitandum odii . scandalum Iudaeorum. Sicque in praedicta subtractione & iu-

daizatione

424쪽

IN EPIST. PAVLI AD GALAT. 1ys

daizatione Petri erat simulatio in facio & apparentia. Et idem Adicit Hieronymus de ali: s Apostolis,qui post dominicam passionem legalia obseruasse leguntur. Asserit quoq; beatus Hie- Iosue. . ronymus, quod legalia statim post Christi passionem omnibus erant mortifera,quibus gratia noui testamenti fuerat pu- 'blicata si ea veraciter obseruarent. ad quod multas aut horitates & rationes adducit. Insuper dicit Hieronymus, quod Paulus non vere, sed dispensatoria simulatione reprehendit Petrum: quia nec Petrus vere reprehens bilis fuit ut dicit ita quod Paulus & Petrus cotradixerant sibi ut Petrus se hoc nodo a Gentibus subtraheret,& Iudaeis misceret,atque ob id Paulus eum argueret, ut videntes tantum Apostolum repre- Ep fg hendi, cognoscerent non esse obseruanda lcgalia, nec ea seruarent..Porro huic positioni Hieronymi, Augustinus con- B tradicit,praesertim in tribus. Primo igitur ait, Quod Petrus & Augustati alij Apostoli post Christi passionem interdum ex certa causa veraciter seruauerunt legalia, ut patet in Actibus Apostolo- Αθ.io. rum. Vnde simulatio Petri de qua nunc factus est sermo non est intelligenda quantum ad opus exterius, seu exteriorem experientiam: sed quantum ad cordis intentionem,quoniam simulauit se consentire Iud sis,ut expositum est. Secundo dicit Augustinus, Quod legalia ante Christi passionem viva atque i.cor.' salubria erant, post promulgataonem vero euangelicae legis

fuerunt mortua atque mortifera Obseruantibus ea. Sed tempore intermedio mortua erant, ita quod nullum obligabant, nec aliquid profuerunt, non autem mortifera Iudaeis conuersis,quia sine pecc ato poterant Obseruare ad tempus, ex ratio- Cnabili causa, ita tamen ut spem in eis non figerent, quasi ali- cuius essent virtutis, vel sine eorum obseruatione non sufficeret gratia Christi ad veritatem salutis,sed a gentibus conuer- Hatl.ii. sis nullo modo erant seruanda. Lex quippe ut ait Augustinus, non erat a Iudaeis subato abiicienda sicut a gentibus idololatria, ne videretur non fuisse diuina. Eratque mater synagoga cum honore ad tumulum deducenda, non subito obruenda. e Postremo, perhibet Augustinus Petrum a Paulo ueraciter repraehensum, ita quod Perrus venialiter peccauit, indiscrete seruando legalia coram gentibus in scandalum eat undem c

gens eas iudaizare. Quod probat Augustinus per hoc quod

Apostoli non debuerunt omittere veritatem doctrinq,prol ter vitandum

425쪽

D vitandum scandalum iudaeorum.Item,quoniam non est verti simile, quod Paulus in epistola ad Galatas aliquid simulato- rie scriberet. Rursus, si Petrus vere reprehensibilis non fuit, Paulus nec vere, nec iuste scripsit, quod in faciem restitit ei. quia reprehensibilis erat, & quod non recte ambulauit ad veritatem Euangelij. Si enim in diuinis scripturis inueniatur

unum mendacium,tota veritas eius nutabit. Hinc ergo eces

sta magis consentit in fac parte dictis Augustini, quam sancti Hieronymi. Ad blasphemias quoque Porphyri j facile est

respondere, videlicet quod non derogat euangelicae legis v xitati,quod eius ministri quandoq; venialiter peccauerint,aut in aliquo modico quod fidem uirecte non respicit errauerunt:quia in his quae fidem concernunt umma concordia est. E Increpatio etiam Pauli procax non fuit, sed ex iusta Iibertate' processit,quam & Petrus humiliter pertulit:vt discant pra

it lati non indignari, dum a subditis seu inferioribus iustE co

ripiuntur. Verutamen beatus Hieronymus super Esaiam qu dam loco positionem suam multum seriose,instanter, & foribter stabilire conatur . De hac vero materia in glossa plenius

continetur. EDeinde ostendit Apostolus, quos post Christi

aduentum,& Euangelij praedicationem,carnales obseruantiae r.eM.t. legis cessauerint .eo quod iustificatio sit ex fide,non autem ex lege. Nis Apostoli Natura. id est,naturali origine Iudaei. sumus ex semine patriarcharum prodeuntes. Et non extemtibus sumus, id est,de numero & sorte gentilium peccatores idololatrat ut illae,quanuis non simus ab omni peccato immi Ephest. nes. Alibi tamen dicit Apostolus, Venit Iesus peccatores sati Roma. . uos facere, quorum ego primus sum: sed nunc dicit, Non ex F gentibus peccatores, quoniam vitia gentilitatis non contraxerunt. Scientes autem ex reuelatione diuina, & scripturarum notitia, Quod non iustificatur homo Iudaeus aut quicu Ne r. 2. que alius coram deo, ra operibus legis duntaxat, id est,per sola opera legis, praesertim caerimonialia, imo nec per opera

Iegis moralia sine fide, charitate,& gratia Christi. Ideo su ditur, Nisi per fidem christi iesu. Fides enim est prima virtus, sine qua impossibile est placere deo, nec sine ea unquam aliquis saluatus est. Sicut enim nos saluamur per fidem qua credimus Christum venisse,sic veteres saluabantur per fidem Christi venturi,imo illorum,di nostrum una est fides,quanuis

426쪽

IN EPIs T. PAVLI AD GALAT. Eoo

si modo magis expressa.Tres quippe virtutes theologicae ad Λsalute requirutur, & in omnibus electis suersit, sicut & gratia pratum faciens. Hinc ergo, Et nos Apostoli omnesq; Christiani, In christo eredimis, id est,de Claristo fidem ei placentem atque formatam habemus, Ut iustificemur se fide er non eae operibvi Ieris fide seclusa. Opera autem legis proprie appellantur carnales obseruantiae: sed facta caerimonialia, quia Hebr. 7. cum lege constituta terminata sunt. Propter quod sequitur, quod Ex operibis letis secundum se sumptis Non iustificatur omnis caro, id est, nullus homo. Ponit mim partem pro toto,

carnem, scilicet pro homine. Quod si nosipsi Quaerentes, id est,cupientes Iustificari in christo. hoc est, in fide & meri- to Christi, Imientifumus ita ipsi peccatores, id est,eoipso quod . quaerimus in Christo iustitiam adipisci, probati & declarati Bsumus esse peccatores. Aliter enim non quaererem ut in alio

iustificari, Nunquid christus peccati miniser em id est, nunquid Christus qui iussit nos lege relicta ad se consurgere, est peccati causa, seu ministrator quod utique sequeretur, si lex sine fide & gratia Christi posset saluare. Absit ut Christus Haetb.s.

dicatur peccati minister hoc iubendo, quia nec ego peccaui legem deserendo. Si enim quin destruxi hine iterum reaedifico, id est, si opera legis quae omisi ac reprobaui, rursus assumo dc approbo. Praevari atorem me constituo, id est , deum offendo, hoc faciendo. Ego enim per legem Euangelicam Leti Nosaicae Hortuus sum, id est, ab e ius obseruantia liberatus Roma.8. . ac mortificatus, Video vivam vita gratiae in praesenti,& vita gloriae in futuro, custodiens legem Christi in omnibus sine Cquerela. Lex etenim Christi virtute sacramentorum suorum Philip .gratiam confert,sicque iustificat,non autem lex Mosi.Ea vero

quae hic dicuntur de insufficientia legis scriptae δι efficacia legis nouar in epistola ad Romanos plenius, subtiliusque ςon- Rscripta atque tractata sunt. chrim consevi sum mici id est, clauis amoris, & piae compassionis, ac cruciformit imitationis simul cum Christo crucifixus sum cruci seu propriae m*μtificationis labori, sequendo vestigia eius prout ipse ait, ini. Luc. mvult venire post me,abneget semetipsum,& tollat cruce suam quotidie,& sequatur me. Vnde alibi Apostoliis, iri enim sunt Galat.s Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis. Qiri autem Christo crucifixo seipsum conformat, cruciei

427쪽

D eius assig tur,& ardor peccati virtute dominice crucis iri ipso

extinguitiar, habetq; carnes diuino timore confixas,ne membra tua ad vitia solita extendantur Vivo autem iam non ego,

id est, postquam Christo confixus sum cruci, vivo, & non vi-uo. Vilio enim non solum vita naturae,sed gratu on vita hu-niana, sed dii lina: non vita carnali mundana, & conmeta, sed psal.n3. spirituali,coeli formi,ac noua. ideo subditur, Vivit vero in me Christis, id est .non secundum mei plum vivo, seii ago ed secundum Christi inspirationem, voluntatem, atq; doctrinam. ubest. Christus ergo vivit in ine, id est,regnat in anima mea N poias et mς fac itque me in se vivere. Vivere autem est actum vitalem habere. Amor vero transponit& mutat amantem in amatum. D im ergo homo in Christi amore succend tiir, cre-E scit,& perficitur, moritur in semetipso, quia non agit secti dum propriam voluntatem, secundum naturalem inclinationem secundum priuatum amorem, sed secundum diuinae charitatis instinctiim,& Christi iussionem,atq; constitim. Quod autem nunc uiuo, id est, bene & meritorie ago In carne hae

fragili In fide uiuo filii dei. id est, per virtutem fidei Christi

Abae.2. a So, non propria potestate, aut legis subsid io, Iustus enim ex Eccli.M. . fae vivit: qui Veio increduliis est infideliter agit. Q ii dilexit Ioan.is. me sicuti ipse protestatur, sicut dilexit me pater,& ego di Hiere.3l. lex i vos. Rutilique per prophetam, In charitate perpetua diar n. io. lexi te. Et tradidit frmeli sum pro me prout dicit, i go sum pa

stor bonus, & anima meam pono pro ovibiis meis. Hinc pro- aDe. n. pheta, Tradidit inquit, in mortem animam tuam. Ecce quam .F affectuosissima, prorsusque dulcissima verba t quod enim g nerat iter pro omnibus factum est . Apostoliis propter ardenti Timam ad Christum dilectionem, quasi pro se solo, vel sinc UVl. gulariter factim aestimat. Nam ut ait Chryst,stomus, Hic est affectus sedit i fidelis, ut ouod pro omnibus communiter fecit& pertulit Christus quasi pro se tantum putet illum fecisse de

pertulisse. Et utique merito hoc .i stimare debemus, quoniam tanta est Christi misericordia, bonitas, & dilectio ad unum quenque nostrum, ut mallet pro quolibet sigillatina ac singulariter omnia facere &sustinere,quae proon nibus silmil fecit& passi is est quam aliquem per re, quatum est ex parte ipsius. Non abiicio gratiam dei, id est .cba talem & benescia diuina mihi per Christum collata, non sperno nec desero, legi finaliter

428쪽

naliter inhaerendo. si enim per legem iussi is, id est,si virtu- Αω&actibus legis homo iustificatur, remissionem peccati,&gratiar infusi e adipiscendo,ut Iudaei considunt, Ergo chri stiis gratis, id est,sine causa necessaria,&quasi superflue mirituus est cum no sit mortuus secundum str ipturas,nisi propter hominis iustificationem riuxta illud propheticum , spiritus oren. oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris. Ephesi.

Cap. ii I. o insensati Galatae. ARTI C. I I i.

; TENs A cessatione legalium expersectione eu-j angelicae legis,nunc idein ostenditur ex imperfe-jctione legis Mosaicat. o infensast, id est stulti, uasipleotesque Galaeae. Non incurrit Apostolus B sententiam iuuatoris dicentis Qui dixerit fratri Hatilas.suo,salue,reus erit gehennς ignis: quia non ex contemptu aut malignitate,sed zelo aequitatis,& animo corrigendi in satos eos appellat. Sic enim & Christus dixit discipulis, O stul- Lucae. 14.ti & tardi corde ad credendii, Quis uos fascinauit, id est , moramaaorum ludificauit atq; decepit, vel more inficientium oculos tessitatis veneno immutauit& intoricauit, Non obedire ueritati l id est,uerar praedicationi & iustis praeceptis euangelicae disciplinae, per quam legalia excluduntur Z Ante quorum oculos, id est, in quorum notitia euidenti christus Iesus proscri preis es, id est,ad morte damnatus .vel aperte descriptus. Hoc enim vobis certissime constat quod Christus propter nostram salutem adiudicatus est morti .ipseq; Christus vobis clare iam Ctificatus, Et in uilis est Crucifixus, id est crucifixio eius cordibus vestris innotuit. Vel, in vobis crucifixus, id est, vestri amore morte crucis sustinuit.Vel .in vobis crucifixus,id est,u stra infidelitate & culpa rurses quodammodo crucifixus vi detur,quia sic peccatis in eum,uti qui eum crucifixerui. de& alibi de quibusdam asseritur Rursus crucifigentes sibimet- Hebr. c.

ipsis filium dei.&ostentui habentes. ESciendum quod fascinatio diuersis modis accipitur, videlicet pro magica ludificatione, pro inuidia,pro immutatione alterius,quam Avicennadixit fieri posse seta imaginatione unius in alium. Quod Egudius de Roma in libro cotra errores philosop5orum latis r darguit. Fit tamen interdum per quandam materialem efflu-C xionem

429쪽

D xionem humorum nocentium,aerem inficientium,sicut quorundam urentes, infectiq; oculi teneros laedunt pueros,in tantum ut escam evomant atq; fastidiant. Propter quod pueri tales fascinari dicuntur. Pro inuidentia quoque sumi videtur, sapien. . cum in libro sapientiae dicitur, Fascinatio malignitatis obscu-Acl. io. rat bona. Inuidus nanque non totum sibi ipsi,sed etiam his no cet in quibus aliqua bona esse incipiunt. Hocsolum primo &ψ1. s. p praecipue Volo a uobis discere, id est,per modum discentis au dire. Loquitur autem Apostolus ironice,& quaerit hoc no per modum dubitantis,sed admirantis et potius ex obliquo apertissimum errorem ostendetis. Ex operibus legis, id est,uirtute& merito obseruantiarum legalium, Spiritum sanctum Re/eepistis indigno visibili, sicuz frequeter fiebat in primitiua ec-Ε clesia quando baptizabantur fideles, & manus apostoloru eis imponebantur. Vel si Galatae non receperunt spiritum sanctum in signo tali externo,tamen tam copiosam gratiam perceperat, ut certissime pateret eos recepisse spiritum sanctum, An eae auditu fidei 3 id est,ex fide,quae per auditu acquiritur dispositive, a deo autem efficienter. Et quoniam certum est pnon receperiit spiritum ex operibus legis,quia gentiles erant, legem no habentes,nec obseruantes,sed ex fide. Nam cum ad apostoli predicationem crederent,& baptizarentur,descendit in eos spiritus sanctus, idcirco in obseruatione legalium non consistit salus ipsorum,aut aliorum gentilium. Sic miti estis. id est,diuiuoru cognitione priuati. Vt cum stiritu sancto op rante in vobis. coeperitis 1piritualiter vivere. vel spiritu, id p est a spirituali feruore,& interna deuotione. N e carne cosum/memini..id est, in carnalibus obseruatiis legis,& exterioribus exercitiis perfectionem quaeratis, imo carnales & frigidi essticiamini. Hoc modo multi a spiritu ordiutur,& carnaliter te

minant, procedentes ordine retrogrado. Conueniens etenim

ordo est,a carnalibus ad spiritualia scandere,non a spiritualibus ad carnalia cadere, sicut his accidit. Tanta passi rilis, id est, tam vehementer decepti, fascinatique estis a falsis. sine causa, id est,irrationabiliter. si tame sine eausa quia fortassis propter peccata vestra meruistis sic ludificari. Vel deus propter aliquid melius illud permisit.Vel sic,Tanta passi estis,id: est,multa iam aduersa passi estis pro Christo sine causa,id est, sine fructu & praemio. Nam legalia obseruando,& fallacibus

430쪽

credendo peccastis mortaliter, & omne meritum perdidistis, Asi tamen sine causa id est, non absolute dico vos illa sine causa perpessos, quoniam panitere potestis , sicque reuiuiscent o- Esaiae.16.

pera meritoria, quae ante Vitra fuerunt. Qui ergo tribuis uobis spiritum sanctum,videlicet deus pater. Et operatur uirtutes, id est,opera virtuosa seu signa Invobus. Omnia enim opera nostra operatus est in nobis. Ex operibus Iegis, hoc facit in vobis. An eae auditu fidei Patet autem quod non ex operibus

legis ouae nunquam perpetrastis) deus hoc faciat. Jed ex auditu fidei, secundum sensum inductum. Et ad hoc allegat schipturam,& exemptu Abrahae patriarchar. Sicut Abraham credis dis deo. Sicuti Geneseos testatur historia , Credidit enim in Gene.16. spem & contra spem, Et reputatum es ei secundum diuinae Roma. . pietatis acceptationem Ad iustitiam, id est,actu fidei suae iu- Bstificatus est. Cognoscite ergo,quia qui ex fide sunt, id est,per G Roma. r. dem agunt.& vers fideles cc sistunt. Hi sunt spirituales Filii Gene. 22. Abrahae imitando fidem ac deuotione ipsins. Prouidens aut e. Roma. q. id est,prudenter praenuncians Scriptura seu deus in scripturis. Quid eae fide sine caerimonialibus legis Iussificat genter comversas, Deus praenunciavit Abrahae: quia benedicentur in te, id Gene. 22. est,in fidei tui imitatione seu C Iristo ex te nascituro Omnes Iacobi. I.

genter. id est,aliqui de omni genere hominum. Igitur qui ex me sunt, id est, per sdem in deo esse meritorium habent. Benedicentur. id est,diuinarum gratiarum collationem recupient cum fideli Abraham, id est,sicut benedictus est Abrahamerito fidei suae. Quanuis & illud meritum fuerit dei donum, cuius est omne bonum. Quod aute ex operibus carrimoni C lIibus legis nemo iustificetur,ostenditur, Quicunque enim ex Operi ι legis sunt, id est, virtute legalium se posse saluari comsidunt. sub ma lassim sunt, id est, transgressionis periculo subiacent,quam euadere nequeunt,quoniam Christi gratiam non requirunt. Scriptum est enim, Haledictur omnis vel simpliciter coram deo: vel reprehensione aliqua dignus est Qui non permanserit per obedientiam In omni&- mandatis. Quae scripta sunt in libro legis Moysi, id est, in Deuteronomio,vbi Deia. resumuntur sub compendio praecepta diuina, in aliis Moysi libris p scripta. Vt faciat ea, id est, opere impleat, quoad , praecepta affirmativa. Hoc autem sine fide & gratia Christi non potuit adimpleri, ideo lex mortem atque damnationem

SEARCH

MENU NAVIGATION