장음표시 사용
511쪽
Hebe.1. est Apostolus, Debuit per omnia fratribus assimilari. Et habi.
D tu id est .conuersationis suae habitudine Inuentus est .i.vere innotuit, Vt homo Bibit enim,comedit,sedit dormiuit vicς-teri. Per quae patuit quod vere fuerit homo. Propterea scripta Earuch. 3. est mr Prophetam Baruch,Post haec in terris visus est,& cum
hominibus couersatus est. Et per Esaiam, Butyrum & mel comedet .vel sic ,habitu .i. in natura humana per morum habitus seu vestimenti assumpta,inuentus est ut Eomo, non apparen-rolin. i. ter sed realiter: sicut Ioanes testatur,Vidimus gloria eius oloriam quasi unigeniti a patre. CDeniq; natura humana se habet ad verbii,sicut vestis ad bominem. Nam sicut vestis induiatur atque exuitur sine mutatione substat talis esse hominis ve-E stituita quod homo est homo subsistit,& siue indus, siue nor
sic verbu humana naturam assumpsit sine omni mutatione sui esse diuini: possetq; esse sine humana natura, sine qua nos esse missi. in no possumus. Humiliavit seipsum no solum in incarnatione, sed in tota conuersatione sua in seculo isto a principio usque Lo papa. ad finem, prout Leo papa testatur,Tota Christianae sapientiae disciplina no in abundantia verbi,non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis & gloriar,sed in vera & volutaria humilitate consistit: quam dominus Iesus ab utero matris usque
ad suppliciti crucis pro omni fortitudine, & elegit, & docuit. Rursusq;,Tota inqt victoria laluatoris,quae & diabolsi superauit& mundu, numilitate est cocepta, humilitate cosecta, Factus obedies patri VIs ad morte no qualecunq,,sed turpissima,horribilissimam, ac amarissima,sicut subiungitur. Hor/F tem aute crucis Mors enim crucifixorum grauissima est, quia Hali. 27. in locis neruosis traffiguntur. Christus aute inter latrones si spesus est, de toto corpore, violetissima expasione distentus in Hal. i. tantu ut dicat, Dinumerauersit omnia ossa mea. De obedictia Ioan. 4, hac ait saluator, sicut mandatu dedit mihi paterfc facio. Obediuit aute patri usq; ad morte inclusiue,no Quod pater ex
auςlmi git eo morte, tanq aliquod debitum secun Anselmsi) cumors sit poena cui pae, quae in Christo non fuit, sed quia patre iubente iusticii obseruauit verbo & opere increpando Iudaeos,ex quo orta est Iudaeorumvidia contra Christu, ex qua . insuper inuidia secuta est Christi occisio. Iic per hoc patri viaque ad mortem crucis obediuit, quoniam sicut pater decreuit
512쪽
1N EpIs T. PAVLI AD PHILI P. 1
ptissime executus est. Propter quod ait ipse , Opus consum- A Dii maui quod dedisti mihi ut facerem. Et alibi Pater, si non po- Hatth. Σεtest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Propter quod id est, merito passionis & obedientiae huius,
Et deus pater seu trinitas Exaltaust illum id est,Christum sublimauit variis multisque modis, videlicet in resurrectione,dando ei corpus glorificatum, quale ante passionem non habuit. In ascensione constituendo eum ad dexteram sua Ethriti ubi ante secundum humanam naturam non sedit. In praedicatione quoque euangelij per totum mundum,per qua Christus in cordibus hominum fidem recipientium exaltatus est. sic quoque secundum naturam diuinam exaltatus est,quantuad manifestationem hominibus factam, Per miracula etiam deus exaltavit Christit,prout in Actis Petrus dixit nato es au. B AI. 3. do sanato. Deus patrum nostrorum glorificauit filium suum Iesum. Pro hac exaltatione Christus orauit passione instante. Pater inquiens) venit hora clarifica filium tuum. Omnia au- Dami tem quae ad glorificationem corporis Christi & accidentale praemiu eius pertinent,ipse sua humilitate, obedientia & passione promeruit,quanuis etiam ex aliis causis hare sibi deberentur, videlicet quia a primo instanti incarnationis, gloriosus & felix fuit in anima,qui beatitudo redundasset in corpus nisi diuina dispensatione dilatum fuisset.Et item,quia secundum corpus & animam unitus erat verbo hypostatica unioneratione cuius debebatur ei exaltatio ultra omnem creaturam.
Itaque deus exaltavit Christum propter passionem de obe- Cdientiam, Et donauit illi nomen quod es super omne nomen id est nomen dei Christo imposuit. Per gratiam quippe umonis datum est Christo homini esse & dici veru deum, quod utiq; est nomen superexaltatum& infinitae dignitatis vocabulum. Hoc autem nomen datum est Christo a principio suae incar- M. .' nationis sed post resurrectione dicitur datum, quia tunc manifestabatur datum fuisse. Iuxta quem sensum ait dominus post resurrectionem, Data est mihi omnis potestas in coelo & Hatib.igin terra. Quae utique potestas data fuerat ei ab incarnationis exordio, ut in nomine Iesu id est ad reuerentia Christi tanto nomine sublimati Omne genu pessatur id est omnis pol stas inclinetur ac subiiciatur caelestum id est,angelorum, Terreprium hominum, Et infernorum id est,daemonum.
513쪽
a. 3 D Christus enim coelum impleuit, mundum redemit, infernum
spoliauit. Et omnis lingua corporalis &spiritualis hominum, spiritualis quoq; l ingua angelorum ac daemonum con Iacobi.2. fleatur sponte vel coacte. Nam & daemones credunt & contremiscunt Quia dominus Iesus christus in gloria est id est, MNir. in beatitudine Dei patris. Secundu deitatem enim Christi
una est gloria patris & filii qiue est diuina essentia. Secunduhumanitatem vero Christus dicitur in gloria patris,id est, in
Harci. I s. potioribus bonis eius. Iuxta illud, Dominus Iesus assumptus est in coelum.& sedet ad dexteram dei. Itaque charissimi mei scut semper a vestrae conuersionis exordio aptis temporibus, obedistir deo & milia,sic hortor vos nunc obedire Nout in praesentia mea tantum hoc est,quatenus non solii me pnesen-E te,& inspiciente, bona agatis, sed multo magis nunc mauem ei a mea cum metu filia 'i, quantum ad perfectos, Et timore
initiali quantum ad proficientes, Et tremore corporis, ex interiore timore progenito, Vesram salute hoc est,ad opus virtuosum operamini. Vel vestram salutem operamini, hoc est, aeternam beatitudinem bonis operibus procurate, Cum ingenti ergo timore seruiendum est deo sublimi,& be- Psalm.2. nedicto: prout ait Psalmista, Seruite domino in timore, &Esai κ. 8. exultate ei cum tremore. Vnde alibi scriptum est, Dominum exercituum glorificate. Ipse pauor vester, & ipse ter- Hiere.io. ror vester. Et Hieremias ait, Magnus es tu, & magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te o rex gentiu Ideo denique tam timorate operari debetis vestram salutem. F Deus est enim qui operatur in uobis per gratiam & internum instinctum, Et uelle bonum meritorium Et perficere id est, exequi & impleri opus bonum quod vultis,
Pro bona uoluntate id est , ex sua voluntate benigna, non 2. cons. propter merita vestra. Non enim sumus sussicientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis. De hoc in epistolam ad Roma. 9. Rom. inducta sunt multa. Oia ause opera vestra. Facite si/ne murmurationibus contra deum & proximum, Et baesta
tionibus id est , dubitationibus de diuina exauditione ac D i L ope prout ait scriptura , Postulet in fide nihil haesitans. Qii autem haesitat similis est fluctui maris. Non ergo existi met homo ille quod aliquid accipiat a domino. Certum est ςnim quod ex parte pietatis diuinae, non crit exauditionis desectus,
514쪽
IN EPIs T. PAVLI AD PHILI P. 2 s
defectus, & quantum ad hoc certi essit debemus de exaudi- Αtione&ope dei dum ei placuerit , sed ex parte nostrae indignitatis & culpae potest esse defectus, Ut sitis sine querela 2 Vc tr.
ita ut nec vos de aliis conqueramini, nec ipsi iustam quere- Ecclῖχ. lam contra vos habeant. Et simplices hoc est, synceri& Proveriti
recti , non dolosi, bilingues, ac duplices animo Filii dei Iacob. per gratiam adoptionis & opera imitatioκis. Cum talibus simplicibus seimocinatur deus. Eporro vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis, sine reprehensione id est, sine vitio reprehensionem promerente conuersantes, In medio nationis pravae oe peruersae id est , hominum impiorum , quorum interiora peruersa sunt, & exteriora opera praua, Inter quos lucetis scientia , virtutibus & exemplis, Sicut luminaria in mun hoc est, tanquam alio- Brum in mundo conuersantium illuminatores. Vel, sicut Iuminaria coeli , videlicet planetae ac sydera fulgent in mundo isto sensibili, Verbum uitae id est , sacram scripturam euangelicamque doctrinam continentes memoriter ac efficienter : iuxta illud. In corde meo abscondi eloquia tua. N.Am. ut ut non peccem tibi Ad gloriam meam id est, ad beatitudianis meae augmentum quod habebo In die chrisi id est,cum Christus iustam mercedem mihi tribuerit scilicet in die particularis ac uniuersalis iudicii, Opera enim meritoria subditorum ad discipulorum cedunt ad gloriam praelatorum& magistrorum bonorum, Quia non inuacuum cucurri id est , non infructuose inter vos dixi, docendo & bene agendo , Neque in mum laboraui orando pro vobis continue C&indesinenter insistendo vestrae conuersioni. Multos enim ex vobis conuerti, de copiosam mercedem repositam habeo. Ad hanc exemplarem & irreprehensibilem conuertationem hortatur nos & archiapostolus , Conuersationem sinquiens 2.Tim. . vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod de- I. Petri tractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent deum in die visitationis. sed de si immolor id est, pro fide atque iustitia grauiter punior, vel occidor 'uod est deo offerri in supra sacrificium ira obsequium fidei uestrae id est, ultra oblationem vestram, & opera fidei vestrae quae iam oblata sunt deo a v bis & a me, Gaudeo in me, Et Mutulor in omnibus --
515쪽
D biae id est, de vestri conuersione: nihilominus glorior,quanuis propter eam martyrium paterer, Idipsum id est, propter eandem causam, videlicet si pro fide patimini, Et uos
Mat. s. gaudete certi de vestra mercede , Et congratulamini mihi
de vestri conuersione & passione gaudenti qui in fide vos d cui , propter persecutionem nolite dolere neque tristari aduersus me, quasi qui ad tantam calamitatem vos induxi conuertendo vos ad eam fidem pro qua tanta patimini. Spera autem in domino Iesu sine cuius dispositione & causalitate
nil agere volo aut valeo. Timotheum me cito mittere ad uos.
ut ego bono animo sim , cognitis quae circa uos sunt id est. cum statum vestrum percepero a Timotheo a vobis ad me redeunte . De vestro autem statu multum sollicitor , ideo cud pio scire quae circa vos sunt, id est, cuncta quae vobis contingunt . Ideo quoque mittam ad vos Thimotheum. Neminem enim habeo tam unanimem id est, desiderio mentis meae ita consorinem in his, quae vestram concernunt salutem . Vnde subiun itur, Qui syncera affectione id est, 'liere. s. pura ac spirituali dilectione. Pro uobis sollicitur M. Omnes enim mecum ex istentes hac vice, id est, tam multi eorum ut alij comparatione eorii pene nulli videantur.Tales autem
locutioes hyperbolicae sunt,in quibus aliquid dicitur per e cessiim . Omnes ergo Quae sua sunt, id est . propria lucra , Qvinunt potius quam proximorum salutem, Non quae Iesu chrisii, id est, dei honorem S gloriam non requirunt principaliter atque finaliter. Multi enim merce - .F narij erant cum Paulo hoc tempore. Experimentum au- tem eiust cognoscite, id est , per experientiam vitae & p
dicationis probate verum eue quod de laudibus Timothei disserui , quod veraciter dixi, vosque experiri poteritis. Qioniam scut putri filius seruit,uc Hecum servivit deo In Euangelio, id est, in praedicatione, defensione, de
confirmatione, caeterisque actibus euangelicae legis. Hune igitur tam idoneum nuncium, Spero me mittere ad uum cum uidero quae circa me sunt id est, cum expertus fuerim , seu alio modo cognouerim quem exitum sortientur ea quae mihi iam acciderunt. Interim nempe carere non possum praesentia Timothei. Confido autem in domino, quoniam ει
ipse veniam ad uos cito quia de carcere isto liberari, in G raeciamque
516쪽
IN EPIST. PAVLI AD PHILI P. 1 C
. eiamque reuerti confido, Necessarium autem id est, vestrae Asaluti multum expediens Existimavi Epaphroditum draco num praesentis epistolae portitorem, Fratrem religione Ee cooperatorem in Evangelii praedicat ione , ac ooseruatione, Et commilitonem meum' in persecutione 3c Iuctatione pro fide, Vesrum autem Apostolum id est, instructorem
praecipuum, Et ministrum necessitatis meae id est , seruitorem meum praebentem mihi necessaria in hac mei incare ratione, quoniam munera vestra detulit mihi, quibus eo ministrante sustentatus sum , Hittere ad uos cum hac epistola ante mi issionem Timothei. Et merito, Quoniam quidem omnes uos desiderabat videre & consolari, Et moe/stus erat, propterea id est . de hoc, Quod audieratis illum
infirmatum sicut & fuit. Doluit autem quod ipsi percepe- Brunt, sciens eos sibi compati ,& de eius morte angustiari. Vnde eorum compassioni & curae condoluit. Nam o infirmatus est usque ad mortem exclusiue sed deus misertus σὲ eius ipsum clementer sanando . Vnde patet vitam antivae in corpore non penitus esse innatiaralem, de velut in carcere , ut quidam dixerunt, Non solum autem eis misertus est deus, Verumetiam ει mei misertus est liberando me ab exteriori dolore, Ne tripitiam de morte Epaphroditi Super tristitiam, de vestri desolatione H, berem. Quanuis enim tristitia haec in se bona non fuisset, eo quod inordinata tristitia in Apostolo locum non habuit. Iuxta illud Sapientiae, Non contristabit iustum quicquid ei Prau.Iι
acciderit: Deus tamen conuertit eam in melius, iacui Salua- Ctor promisit, Tristitia vestra vertetur in gaudium. Festi- Dan.IL nantius ergo, id est , multum festinanter Hisi illum ad vos Vt viso eo sano ac laeto, Iterum gaudeatis gratias domino referentes de sanatione ac reditu tam dilecti doctoris, & patris atque Apostoli vestri, Et ego sne tristitia
sim cum sciero vos consolatos, quorum desolationi condolui. Excipite itaque illum cum omni gaudio spirituali deum laudando, Et eiusmodi hoc est, virum talem ac tantum cum honore habetote, id est, reuerenter tractate. Ouj e- Iasim.
nim bene praesunt duplici honore condigni sunt, Quoniam propter opus chrisii id est,ad faciendum ea quae dei sunt VI, que ad mortem accessit id est, mortis periculo se exposuit,
517쪽
D Tradens animam suam, id est, vitam suam morti exponem propter iustitiam, Vt impleret id quod ex uobis deerat, id est, actualem administrationem substantiae mihi a vobis transmissae, quam nullus vestrum coram mihi distribuit, ipse impenderet Erga mea obsequium, mihi personaliter ministrado. Cap. iii. De caetero fratres mei, gaudete in domino.
IRAETEREA monet ac munit Apostolus Phi-J lippenses cotra pseudoapostolorum fallacias quit eo, ad legalium obseruantiam nitebantur indu- 'cere: De caetero, id est post exhortationes prς- habitas hortor reliquo tempore, o Fratres mei, gaudete in domino non in caerimonialibus legis. Eadem uo/bis scribere, In praesenti epistola quae praesens dixeram vobis, videlicet non e te gaudendum, nisi in fide,& gratia dei,atque legalia omitti debere, Hibi quidem vos amanti, Non est Pigrum, id est,molestum aut tardum.Fervido enim amat ri delectabile est, operari quicquid dilecto salubre est, Vobis utem necessarium est haec scribi propter imminentia mala fallacium. Videte canes, id est, pleuaohaereticos,inore canum rabido ore contra veritatem latrantes, Videte malas operarior
id est,pestiferos aliorum corruptores, Videte concisionem, id est, it os Christo excisos, qui alios quoque a Christo diuit dere satagunt. Hos ergo attendite &cauete. Nos enim CEri-F sti fideles sumus eircuneisio, id est, vere ac spiritualiter circumcisi a vitiis, Qui spiritu dei, id est, a spiritu sancto mouente, Deo trinitati Seruimus seruitute latriae,quae soli deo debe-GHat s. tur, Et gloriamur in christo Iesu, id est,in virtute de gratia ac merito Christi, Et non in carne fiduciam habentes, id est, non in carnalibus obseruantiis legis spem salutis constituentes, Quanquam o ego habeam confidentiam in carne. id est,confidentiam talem haberem si esset habenda. Vel habeo eam non ita ut in carnalibus sistam, sed ea ad Christi honorem omittam, sicque praemium consequar de hoc, quod aliquando Iegalia obseruaui quando meritorie seruabantur. Si quis aliaudeceptor Videtur confidere in carne, id est, carnali custodia
vit,ix. Iegis & Israeliticae stirpis dignitate, Ego magis confidero
518쪽
possum ,secundum sensum praetactum,videlicet cum sim cir, Acunei μου 'octauo die ut lex Moysi iubet, natus Ex genere Isi M. Oct. I id est genere Iacob De tribu deniamin filii Iacob, Hebrae .
natione Eae Hebraeu parentibus ortu , non proselytus, se/eundum legem. id est, religiosam legis obseruantiam pha Gid est, unus de praecipuis inter Iudaeos. Pharisaei enim dicebantur quasi contemptibili plebi non admixti,sed a communibus separati. sicut egregii quasi a grege diu isi dicuntur. Ass. t. Eratq; secta Pharisaeorum consormior legi quam Sadducaeorum,qui nec spiritum,nec resurrectione ponebant.Et Eslaeo- I.coriis sum qui austerrimae vitae fuerunt,sed idiotae, secundum in D
lationem, id est, inordinatum allectum, videlicet secundum zelum no adiunctum scientiae. Persequens ecclesiam dei pri- Bmitiuam, ut patet in Actibus A postolorum, Secundum iusti, Ess. c. tium quae in lege est conuersatus sine querela, id est, sine repre-Iensioi e custodiendo mandata legalia. Sed quae mihi fuerunt lucra, id est,quae commoda mihi erant tempore Iudaismi,videlicet caerimonialia legis, Haec post conuersionem me ani Arbitratuae sum propter christum, ia est,propter Christi amorem, doctrinam ac iussionem, Detrimenta, id est, nociva. Non enim seruanda sunt caerimonialia legis post diuulgati nem euangelicae veritatis, praesertim ut salus aliqua in.illis esse credatur. Erant enim figuratiua Christi,unde veritate im- uiae. H.
pleta cessare debuerant. Veruntamen existimo omnia temporalia & caduca Detrimentum esset, id est, deserenda Propter
eminentem, id est,supernaturalem dc praecellentem scientium
domini nosὶri Iesu Christi, id est,quam Christus nobis infundit Cper spiritus sancti illustrationem. Qeod intelligi potest de sapien.
scientia illa quet est unum septem donorum spiritus sancti.Vel de cognitione Christi beatifica, quae datur electis in patria. Vel de quotidiana illustratione aeternae sapientiar, quae in animas sanctas se transfert, rivos ac radios verae sapientiae studioia Ttis. sis ac piis cordibus liberaliter influens. Ob hanc scientiam .iadipiscendam, sobrie vivere, cunctaque sensibilia aspernari debemus, Propter quem Christum, id est, ob cuius amorem ac gloriam obtinendam, Omnia iam praefata Detrimentum feci, id est,contemnenda monstraui,cotempsi ac despici feci, Et arbitror ea Vt fercora, id est, pro nitulo reputaui, Vι
chrisum lucrifaciam, id est,cum pro praemio adipiscat. similς
519쪽
sapien. . est quod a sapiente dicitur, Divitias nihil esse dixi in compacD ratione illius Et inuentur in illa. id est,Christo incorpore Rama. g. eiusque membrum sim, Non habens meam iustitiam quae eae trage est id est, iustitiam quae consistit in literati obseruatione caerimonialium legis, quae tempore nouae legis non est vera iustitia, Sed illum iustitiam Quin ex fide Ur iesu Grsi, id est, quantum ad actum suum ex fide procedit,& in ea fundatur,non in operibus legis, Quin iustitia Tae deo est percre tionem. Haec enim est iustitia infusa quantum ad habitum Α-mulque cum fide infunditur,quanuis secundum ordinem naturae eain praesupponat, quoniam fides basis seu fundamentum est uniuersarum virtutum. Ideo subditur, rupitia in fide.
id est, iustitia ista in fide consistit, quae fides utilis est Ad co/E gnoscendum sum videlicet Christum in praesenti per donum
sapientiae,in patria autem per speciem,ad cognoscendu etiam Et uirtutem resurrectis v et , id est,potestate resurrectionis Christi,cuius resurrectionis tanta est virtus,ut sit causa exemplaris resurrectionis omnium electorum . Valet etiam fides, Et ad cognoscendum Societatem passionis illius, id est,ut sci mus quomodo cruce nostram post Christia ponemus, eiusq; Lue s. passionibus communicemus ac sociemur. Inueniar ergo in Roma. s. Christo configuratus morti ei vi, id est, Christo compassus vel
propter illum occisus, aut propter itistitiam tribulatus. Vel per opera poenitentiae quotidie mortificatus Si quo modo id est,ad hoc,ut aliquo modo licet difficili occurram in diem- dici j Christo & sanctis pertingendo Ad resurrectionem quae x est ex mortuis, id est,ad resurrectionem beatam,qua electi fe-
.eonis. Iiciter immutabuntur. Omnes nanque resurgemus,sed non Omnes immutabimur.Per resurrectionem ergo ex mortuis,hoc
loco intelligitur resurrectio gloriosa qua electi a reprobis discernentur, & ex eorum loco qui terra est, in adra erigentur.' Rapientur nanque in nubibus obuiam Christo in aErat sicut r.ethes . alibi dixit Apostolus, Non quia iam acceperim, id est, non ideo dixi tanta de mea persectione qua omnia propter Chri. stum ut stercora reputo,quasi iam plenam perfectionem ad plus sim, vel futuram felicitatem nunc actualiter habeam. Ideo subditur, Aut iam perfectu sim in tantum ut ultra pro- ficere nequeam. Aliquo tamen modo perfectus fuit Apost ius, quia post pauca adiecit. Quicunque ergo perfecti sumus Sequor
520쪽
s usr autem, id est,ad perfectionem tendo affectibus com Adis de bonis operibus potius quam gressibus corporis, Si quomodo, id est, ut tandem aliquado Comprehendam Christum comprehensione beatificae visionis,de qua ipse ait, Manifesta- Dan. I ' ei meipsum videlicet secundum diuinam naturam is grau, eo modo cognitionis seti tali claritate notitiae Et com/μm, id est, perfecte cognitus a Christo Iesu. Vnde
alibi dicat Apostolus , Videmus nunc per speculiim in aenig- r.coni3.mate, tunc autem n te ad faciem. Et nunc, inquit, co uos coex parte,tunc autem cognoscam sicut & cognitus sum Nulla itame creatura pura potest deum comprehendere plene & absolute,sed comprehensio sumitur tunc pro clara Dotitia alicuius secundum suam essentiam,sicque beati in pati ia compre- Bhensores vocantur. Propter quod ait Ioannes, Similes ei eri- ψωλMmus, quia videbimus eum sicuti est,pratres, ego me non arbDeror comprehendisse arcem virtutum,perfectionisque apicem, praesertim cum dicat Saluator,Cum feceritis omnia quae pre- Lη- II. cepta sunt vobis, dicite, Serui inutiles sumus, quod debuimus facere,incimus. Et iterum alibi, Omnem qui fert fructum pur Ioan. ys. gabit pater,ut fructum plus asserat. Nondum agitur comprehendit,sed proficit. Haec dicit de se ipso Apostolus, ne aliquis
nostrum quantumcunque laudetur,vana elatione insetur sed conetur proficere exemplo tanti Apostoli, nec unquam dicere audeat,sufficit mih i,cum non proscere sit deficere.Nemo etiaerubescat imperfectum suuin fateri, cum audiat Apostolum
ista dicentemῖ Et quasi sciscitaremur,quid ergo facis o Paule, di quid nobis agendum tuo exemplo demonstras 3 subiecit C
Vnum autem dico agendum, illudque facio, puta Quin qui/ et adem retro funt iliuiscens, id est,praecedentia merita mea parvipendens nec pensans, sed memoriae dei commendans, Ad uero qu- sunt priora, id est, ad opera perfectiora atque futura quae nondum attigi,sed oculis meis proposui, Extendens meipsum, id est,uires meas applicans per incessantem prosectum. Vel sic, Quae retro sunt,id est,terrena sensibilia praesertim carnalia,obliuiscens ac deserens. Iux ta illud, obliuiscere ' ul. 4 Populum tuum,& domum patris tui:ad ea vero que sunt pri
','d e ad obtinenda ,amanda,& contemplanda bona coele- diuina, extendens meipsum ardenti affectu&digno effectu, /d destinatum, id est, finale bonum a me intentiam.
