장음표시 사용
541쪽
quod negabant quicquid rationem excedit; videlicet deuna incarnatum, virginem peperisse,&c. Cur autem his qui non procedunt secundum Christit in debeat contra dici,subiunsitur. Qsia in ipso id est, in Christi humana natura quasi intemplo, Habitat omnis plenitudo diuinitatis id est , perfecta. veraque diuinitas cum omni tua perfectione. Personaliter enim in Christo unitae sunt natura diuina & humana. Habitat autem in ea, Corporaliter id est, corpori eius vere ac immediate coniuncta est, sicut & animae eius, non quod ipsa sit corpus. Porro,diuinitas dicitur sic unita,quoniam persona verbi,quae est diuinitas , humanitati coniuncta est. EDeinceps ostendit Apostolus vanam esse rationem eorum, qui per legis allegationem nitebantur Colossenses subuertere inducendo eos ad caerimonialia legis Etestis in illo id est, a Christo, prout deus est,& per ipsum, prout est homo, dei ae hominum mediator. Repleti gratia & donis spiritus sancti ita ut nequaquam indigeatis legaliu obseruantia.Propterea scriptum est Me plenitudine eius accepimus omnes,gratiam pro gratia.lpse quoque propter nos egenus factus est,ut eius inopia diu ites essemus, Qui Christus, etiam secundum naturam assumptam, in caput id est,capitularis influxor Omonis principatus o potesatis id est,angelorum sanctorum. qui omnes a Christo homine purgantur,illuminatur ac perficiuntur secundsi theologii In quo .i.cuius virtute Operatione 3c gratia, circumis esstir, circucisione non manufacta, .i. non carnali, legali ac literati, In expoliatione corporis camis .I. amittendo particulam corporis quod est caro, videlicet pellem praeputij quae in illa circuncisione aufertur, Sed in ei Nuncisione Iesu christi hoc est,spirituali atque a Christo facta circuncisione circuncisi estis per expurgationem superfluitatis vitiorum ae passionum vestrarum. De qua circuncisione scriptum est, Ci cuncidimini,& auferte praeputia cordium vestrorum .Et uerualibi,Circuncidite praeputium cordis vestri, & ceruicem vestram ne induretis amplius, consepulti ei videlicet Christo In baptismo id est,in susceptione baptismatis omnino vitiis mortificati,sicut & Christi corpus in sepulchro mortuum erat naturali vita. Vel hoc ideo dicitur,quoniam baptizati tertinguntur in aqua, queadmodu Christus triduo erat in monumento. Et sicut Christus de sepulchro ad immortalem vj-
542쪽
tam surrexit,sic baptizati de sepulchro a vitiorum corruptio- Α ne ac vetustate liberati ascendunt. Ideo subditiir, In quo Αss.ls. Christo Et resurrexistis a ruina peccari, Per fidem opera/tionis dei id est, per fidem quam deus operatur seu creat in vobis.Sine fide enim nemo spiritualiter turgit, init deus pater vel trinitas Suscitauit illum a mortuis tertia die. Etuor cum mortui essetis spiritualiter , carentes vita gratiae, In delictis id est, propter peccata vestra, quibus naturalem legem reliquistis, Et praeputio carius uestrae id est, propter carnalia vitia,vel propter originale peccatum quod per praeputium traducitur, Conuiuificauit cum illo id est, ad vitam gratiar suscitauit, quemadmodum cluistum ad vitam naturalem
humanam reduxit,si scitado eum a mortuis.Vel conuiuifica- Roma. g.
uit cum illo . id est , immortalitatem vobis iam dedit in spe, B quam Christo dedit in re , Capitis nanque processio, spes
est membrorsi, Donans, id est,gratis,& sine merito vestro dimittens, Vobis omnia delicta vestra merito Christi. Du- modo tamen meritum illud vobis applicetur per fidem vel sacramenta ecclesiae, DeIens ipse Christus merito passionis sitae, mod aduersum nos erat chirographum decreti id est,memoriale seu literam humanae transgressionis,qua homo protoplastus praeuar icatus est in paradiso decretum , id est, dei
praeceptum. Huius enim transgression is memor fuit deus ad sene. 3 puniendum , daemon ad acculandum. Habuitque diabolus quasi literam testimonialem reatus, que homo incurrit trans. grediendo diuinuin praeceptum , imo &tota posteritas primi parentis . Christus vero satisfaciendo pro peccatis no- C I.co.Isstris actualibus ac originalibus , eripuit totum genus humanum ab isto reatu seu debito poenae pro peccato infligendae. Et ita deleuit praedictum chirographum quod contra nos erat, quoniam erat testimonium faciens nos damnationi o noxios . Cum vero peccatum dimittitur , dicimus deum obliuisci illius. Daemon quoque non potest de illo peccato accusationem efficacem obtendere, Quod chirographum Erat contrarium nobis sicut iam d ictiun est . Et ipsum totit de medio id est, ab uniuersis hominibus abstulit illud chirographum, Q ens illud cruci id est , in sua passione , illud occidens, seu destruens, quantum in se erat. Eripuit enim nos de poena pro peccato originali post hanc vitam in-
543쪽
D fligenda dummodo ei ut capiti, uniamur ter fidem & charitatem,quatenus virtus sue passionis redunciet in nos. tanquam
in membra i psius, Evolians principatis υ potestates id est. daemones superiores ac inferiores priuans praeda quam ceperat,puta antinabus seu hominibus quos suo dominio subdiderant indu endo eos ad culpam . De hac expoliatione ait ipse 1 M.t2. Saluator,Nunc princeps huius mundi eiicietur. Et item, Fgo,idem. inquit si exaltatus fuero,omnia traham ad meipsum. Chri-tatth. 11. stus nanq; est qui domum aduersarii nostri in .ressus est, serum ii. temq; armatum alligauit,ac vasa eius diripuit. Propter quod di 8. iubetur per Prophetam Christus vocari, Accelera, spolia detrahe, festina praedare. Traduiut confidenter id est, praedam hanc daemoni ablatam Christus securissime transtul e in re-E gnum suum, pr.esideos eis quibus praesidebat diabolus. Nunc enim ponit eos in regno ecclesiae militantis, postea autem ponet eos csicut iam plurimos posuit in regno ecclesiae triumphantis, Palam triumphans id est,euidenter vincens,
illos id est diabolos. In semetipso id est,in proprij corporis, crucifixione. Uel, in semetipso,id est,in propria persona ad inferos descendendo,& sanctos educendo, implens illud prophe
ee. I 3. ticum,De manu mortis liberabo eos,de morte redimam eos. omii . Ero mors tua o mors, morsus tuus ero in serne. Ex his concludit Apostolus principale intentia,videlicet P non teneantur fideles ad obseruationem legaliu post Christi passionem. Nemo ergo id est,m praedicta se ita habeant. Nemo Voiudices id est .damnabiles asserat, In esis o potu id est,in F usu vicitus,scilicet ob id quod no discernatis inter cibos more Iudaico, Aut in parte diei festi ex parte omissionis Iudaicaru
ebrie. io celebritatu,videlicet Aut Neomeniae id est,sesti occurrentis in novilunio, Aut sabbatorum id est ultimo rudi eru hebdomadae. Quin Oinnia Sum umbra futurorum id est, obscura fgna eorum quae in nouo testam cto geruntur. Prout alibi dicit apo o.D. stolus. Vmbram habens lex futuroru bonorum,no ipsam ima
ginem rerum corp- ast christi id est,ueritas per illa significata per Christu impletur, ad euq; pertinet. Ideo Christi mystetatis.1 riis cosummatis,quado in cruce dicebat, Cosummatu est, qu do & velu templi scissum est,tegalia cessauerunt, sicut sgura cessat,adueniete re fi urata. Pr terea agit apostolus cotraeos qui p simulata faciitatu nitebatur subuertere Colossen sex Nemo
544쪽
temo uos feducat,uolenti id est, suadere contendens, In bo Amilitate o religione angelorum, id est, per fictam humiliati Nem,& apparentem religionem, quibus angelis similis videtur, tanquam verus nunc ius dei, sicut & angelus, Quae non raims .riuidit. id est obseruationes legalium quae no intellexit lecundum spiritualem & mysticam rationem, videlicet prout sunt
signa sutura .Hoc est cupiens probare hac circumuentione logalia esse seruanda, qui est Ambulans stupra, id est, infructuose laborans, Inflatu3 sensu carnis suae, id est, tumidus &superbus intellectu carnali, carnaliter intelligente legalia,&sensualitatem ac imaginationem potius quam spiritualcm rationem sequente,sapiens in oculis propriis Et no tenens caput hoc est, Christo non inruerens. Ex quo totum erep . id est,u- FIM .2s. niuersa ecclesia, Per nexis fidei Et coniunctiones sanctae di- Blectionis subministratum, id est, exhibitum, vel sibiinuicem seruiens Et constructum, id est, in unum redactum. Hoc est spiritualiter copulatum per fidem, spem,& chara talem, & opera RonM.it. atque obsequia pia quibus uniuntur,& unum mysticum corpus efficiuntur fideles, Quod corpus hoc modo compactu) crescit in augmetum dei, id est, magnitudine spirituale, videlicet incrementum virtutum per gratiam & efficientiam dei. Si ergo mortui ems cum Christo, id est, a vitiis mortificatiae purificati, sicut&Christus semper a vitiis immunissimus fuit. Mortui inquam, Ab elementis huius mundi, id est,ab inordinato affectu & cultu sensibilium ac secularium rem. Vel mortui csi Christo,id est, si Christo adhinentes separati estis, calat. ab elementis huius mundi id est, a lege,eiusq; caerimonialibus Cpraeceptis,in quibus est institutio pueroria mundana ouaerentium. In lege nanque quasi in elementis alphabeti,est literatis ac puerilis institutio Quid adhue id est,usque in praesens i-
det icet euangelica veritate iam patefacta, Tanquam uiuentes. in mundo, id est,quasi secularem vitam ducentes,non deo viventes, Decernitis, id est determinatis legalia esse seruanda dicetes ad inuicem, Neque tetigeritu, neque gustaveritis,nesseeontremueritu ea quae lex prohibet tangi,gustari aut contrectari, Quae sunt omnia in interitu, id est, sta dicernere,seu Iegalia obseruare,morte spiritualem inducunt, Ipso usu. id est, Haulais. per hoc quod Iudaico ritu seruantur, Secundum princepta odoctrinas hominum, idestrarout a pharisans & scribis iubentur
545쪽
D & persuadentur sertiari post Christi passionem. Quanuis e-1ML3 . uim praecepta caerimonialia fuerint diuinitus data, & suo tepore Obseruanda,iamen ut obterirentur tepore nous legis non est secundum prςceptum,doctrinamque dei,sed hominum Iti. daeorum. Quae praecepta,tempore gratiae, Sunt rationem qui/dem habentia sapientiae, id est, speciem sapientiae habent,non essentiam. Habuntque apparentiam seu speciem hanc, in su/perstitione, id est,auia videntur ad superexcedentem religionem pertinere. Et humilitato simulata quoniam eorum obseruatores humilitatem co fingunt,& deo obedire se simulant. Et quia sunt, Non adparere dum corpori quoniam obseruatio legalium laboriosissima est. Sicq. videtur pertinere ad rigorem iustitiae,non ad carnalitatem. Ideo etiam quia sunt Non in hoz nore aliquo hoc est, humanum honorem non quaerunt obseruatores eorum, permittentes carnem praeputij sui circumidi,& quia no sunt, Ad saturitatem carmin id est,etiam ideo speciem sapientiae habent legalia haec quoniam multa delectabumreh.M. ita subtrahunt corpori .ut carnes porcinas. Vnde videntur ad sobrietatem & abstinentiam pertinere. Propter quod obserum tores eorum,iudicant non obseruantes esse gulosos.
Cap. t tr. Igitur si consurrexistis eum christo. 7Me sursum suint quinite. ARTIE Lus 1 D.
x ν L E T A informatione Apostoli de vitandis I galibus& naturalibus versutiis, iam inducitur moralis instructio. Igitur, id est,quia legalia centiauerunt,& vos cum Christo mortui estis, Simm, surrexistis a lapsu peccati, cum christo, id est,si- 4.6Z. cut Sl f .us surrexit a tumulo. Peccator enim iacet prostratus in vitiis iustus vero stat in virtutibus erectus. Cum autem peccator poenitentiam agit de confitetur, restirpit per gratiam a propriis malis, Quae sursum funt qMerite, id est coelestia prPmia desiderate.& summum bonu semper intendite. Illa utique quae Oculus non vidit,nec auris audiuit,nec in cor hominis ascenderunt, 'bi, id est, in quo loco superiori. christiis est in deri a dei, id est,ad dexteram patris, Sedens tanquam o Orci IC. mnium iudex ac dominus: iuxta illud Dominus Iesus assumptus est in coitu,& sedeti dextris dei. Denim Christus secun-
546쪽
IN EPIST. PAVLI AD COLos. 2 si
dum suam diuinitatem sedet,id est consistit ad dexteram pa- Atris,id est. ln aequalitate maiestatis paternae. Secundum humanitatem vero assumptam sedet, hoc est,corporaliter manet ad
dexteram dei, id est, in bonis potioribus patris. Omnia enim creata Christo homini sunt subiecta. Quin fursutia sent sapite. id est,spiritualia mentis affectu gustate a corde syncero perispendite, quinsuper torram, id est,no carnalia & terrena, Hebr. 2. ut dicere valeatis cum Elata. Nome tuum Ic memoriale tuum Esa. 26.
domine in desiderio animς meae. Anima mea desiderauit te in nocte sed & spiritus meus in praecordiis meis. Et cu Psalmista, Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine. itemq; cum Ual. 3o. sponsa, Indica mihi que diligit anima mea ubi pascas, ubi cu- cantic.I.
bas in meridie. Horiui enim estu rebus mundanis ac vanis, id
est, in talibus occupari non debetis. Vel mortui estis, id est,in Bbaptismo eonfigurati morti Christi, Et uita vestra quam habituri estis in patria, Abscondita est, id est,reposita&laten- . et ter consistens, cum christo in deo, id est,in deo patre,in cuius corde & sinu Christus incompreliensibiliter coquiescit. Quoniam nemo nouit filium nisi pater. Haec autem vita aeterna,est nostra felicitas in deo obiectat iter sita, de qua dicit Saluator ad patrem, Haec est vita aeterna vi cognoscant te solum verum Hail.H. deum,&c.Vel f c,Vira vestra,id est vita gratiae & gloriae,abG Ioan. 7. condita, id est, ignota est omnibus viatoribus in deo,qui eam Eccles.'. cognoscit atque causaliter continet. Nemo enim nouit an dignus sit amore vel od io. cum autem christus apparuerit, id est, euidcter innotuerit esse. Vita uestra obiective, hoc est,uiuificator de beatificator vester. Quod maxime erit in die iudici j, C quando in c5spectu uniuersorum Christus electorum suorum vita monstrabitur, Tunc O uos apparebitu cum ipso in gloria, FINI s. id est,anima & corpore gloriosi eritis, atque cum Christo alta cceloria penetrabitis, ibi cu eo in coelesti gloria sine fine man- suri. EPranerea docet Apostolus quomodo ad hanc beatitudinc valeamus peri ingere. Hortis te, id est destruite, Ergo Eri τ. videlicet ut vita hanc sempiterna mereamini adipisci, Hem/bra uestra γα sunt super tereram, id est,uitia corporis quae per membra explentur. Vnde quasi exponens quid dixerit membra,adiecit. Fornicationem, id est,concubitum soluti cum so FDef. s. luta, Immoditiam. Id est,peccata contra naturam, Libidine.
id est,ardore quemlibet in his quae ad turpitudinem pertinet,
547쪽
nes infideles ac reprobos. In quibo peccatis Et vos' Colo senses, Ambulasis hoc est,couersati estis, Aliquando eundo de malo in peius, cum uiueretu in illis quando vadelicet nomdum couersi fuistis ad Christum. Nune autem deponite O vos omnia quae sequiintiir. videlicet Iram quae inordinatus appetitus est vindicitie propter parili pensione, indignationem qum ex superbia de ira procedit. Halitiam. id est,machinationem Eimali in altum,corde conceptam, Blas hemiam contra deum& sanctos, Turpem, id est, impudicii sermonem deponite, apten.I. De ore uestro.Nolite mentiri inuicem. Os enim quod mentitur occidit animam, ut dicitur in libro sapietiae: vetestanter vos. hoc est,exuentes, Veterem hominem, id est,pristinum statum vel vosmetipsos quo ad id quod fuistis per culpam cum acu.b suis vitiosis Et induentes nouum. id estiper opera bona ac sacramenta,& gratiam, induite hominem spiritualiter reso matum, id est, vosipsos innovate interius, Qui nouus homo Renouatur & crescit quotidie, M agnitione dei, id est,contemplando diuina. Renouatur autem hoc modo, secundum
. imaginem ei , id est,quantu ad partem intellectivam,in qua est imago eius, usi fecit eum, id est, summi craatoris, cuius y imago resplendet, in superiori parte animae rationalis, quae
pars potestativa renouatur quotidie recipiendo adeo gratiae incrementa, rnameta virtutu,& sapientiae claritate Vbi .i. in quo homine interiori ac nouo videlicet in parte animae intellectiva, Non est masculuου nequefoemina. id est,discretio sexus quae attenditur secundum corpus non anima nec est ibi Gen. eius o Iudaeis, hoc est,discretio generis,quonia Omnes quaim tum ad anima immediate a deo creantur, circunciso o p mputium, id est,differentia obseruationis seu ritus. Barbar, Gs ehic id est differentia linguarum, Semur oe is r. id est, distinctio conditionis. Est itaque sensus quod propter ista io qst unus dignior 'el indigna coram deo. Nam quantum ad Domine interiorem nulla diuςrsitas exterior sexuum , tionia,
concupiscentiam malam, id est, interiorum inclinationem adu itia carnis, Et auaritiam,quae es idolorum fetatim, id est,id lolatriae coparatur. Nam sicut idololatra potius seruit idolo si vero deo, ita auarus magis colit, curat,& cogitat suam pecuniam,quam creatore. Propter quae vitia Venit ira dei, id est diuini iustitiae vitio, Super filios incredulitatis. id est in I rim.
548쪽
obseruationi tm,linguartana aut c5ditionum praeiudicat alteri, ric Grs sed omnia o in omnibu/ chrisu , id est, Christus est omnia ricausaliter omnibus generibus atque operibus hominum dans s Pis T. existentiam ac permanentiam. Ipse quoq; in omnibus est per Iratia vel prouidentia. Induite ergo uos scut elem dei, id est, deo predestinati ut speramus vel deo reuelate coῖ noscimus, Sani, id est,a vitiis emundati per sacramenta ecclesiae Et di lassi a deo recipiendo beneficia eius, Viscera misericor e . i. inter nos pietatis affectus, Benignitatem hoc est,animi pra paratione ad benefaciendu proximis vel ipsum misericordiae opus Humilitatem,mod iam, id est,moderamen in verbis ac factis, Patientiam,supportantes inuicem sicut Galatis dictu est. Alter alterius onera portate. Et item Romanis,Debemus nos Galat. s.firmiores imbecillitates infirmorum sustinere Donantes uobis Roma. Is .metipsis, id est,mutuo ignoscentes, si quis aduersus aliquem ha Bbet querelam .i. si unus vestrii ab alio est offensius, seu iniuriam Hatthas. passus, Sicut o dominus Christus seu trinitas, Donavit . i. indulsit, pure,gratis .& festinanter Vobir: ita & vos vestris debitoribus indulgete.Vnde dicit Saluator Exemplum dedi vo- Do. II. bis, ut quemadmodu ego feci,ita & vos faciatis. Alibi quoq;, si no dimiseritis de cordibus vestris,nec pater vester dimittet Halib.c. vobis peccata vestra. EDeniq, 4 enorme sit ita non agere,co- stat per ea quae in Ecclesiastico scribuntur,Homo homini ser- ΕαII.2Luat iram,& a deo quaerit medelam3 In homine sibi similem no habet m isericordiam,& de peccatis suis deprecatur altissimii. Quis exorabit pro peccatis illiusὶ super omnia autem haec cha/ritatem habete .i. hoc prae caeteris omnibus hortor, & summe Cnecessarium, utilissimumq; est,ut charitate dei & proximi habeatis. Propter quod ait saluator,Mandatu notium dedi vobis, Ioan.I3.Wt diligatis inuicem Quod hoc est,quam charitatem habere,
Est uinculsi perfectionis . i. aliarum virtutu conseruatio,cosiim- I. mo.I. maiio,nexus ac ligamentu. Charitas enim est praestantissima irtus,omnes virtutes moues, perficies & meritorias reddense r. riise
qua subtracta,nulla virtus meritoria permanet. Propterea bea issimus archiapostolus in prima sua Canonica, Ante omnia, I .Petri. .nquit, mutua in vobis charitate continuam habetes quoniam: haritas operit multitudine peccatorsi. Et pax Christi . i. interra & vera pax,scilicet tranquillitas cordis,seu quies mentis in
leo, Exsuria. redundante laetitia pariat, In cordibus uesris. Pace
549쪽
Pace enim quid dulcius,quidue iucundius esse potest In qua uos uocati estir in uno corpore mystico,hoc est, per pacem positi pace Et estis inter mebra Christi, imo ad hoc vocati estis in una ecclesiam, ut sempiterna sortia mini pace. Vnde dictu est alibi, In pace vocavit nos dominus, Et grati estote deo pro uniuersis beneficiis eius. Qui enim gratias agit,donis potioribus meretur impleri. Iuxta illud in Evangelio, omni habeti dabitur.i. grato. Verbum Christi . i. euangelica doctrina ex ore Christi prolata, Habitet . i. stabiliter maneat, In uobis hoc est , in mentibus vestris per iugem memoriam Sc veriobedientiam: iux ta illud in Psalmo, in corde meo abstondi eloquia tua,ut non peccem tibi. In omni sapientia .r. intellectu sapientiali totius scripturae sacrae, quatenus verba Christi sapienter intelligatis, Docentes o commonentes .i.exhortates, Vosmetipsos ad opera persectiora, In psalmis qui ad bonam operatione hortantur, Et tamnis in quibus diuina laus continetur, Et canticis spiritualibus quae de coelestibus bonis, futurisque gaudiis agunt, Ingratia gratificante sine qua nihil est meritorium. Vel, in gratia.i .cu gratiarum actione. Uel. in gratia.i. consideratione gratuitorum beneficiorum dei, cantantes . i. laudem dicetes, In cordibus uestris hoc est cordiali affectu& cum mentali attentione, Deo quemadmodustriptum est, Laudabit usque ad mortem anima mea dominu. Et in psal. C atabo domino in vita mea, psalla deo meo quamdiu sum. Hoc dicitur contra eos qui non corde,sed labiis deuglorificant. De quibus per Esaiam dominus contestatur, Appropinquat populus iste ore suo, & labiis glorificat me , cor autem eius longe est a me. omne quodcunque facilis in verbo a. praedicando,docendo,hortando,orando, cantado Aut in o/pere exteriori Oia in nomine domini nostri Iesu Christi . i. ad gloria Christi,& cu inuocatione nominis eius Facite gratias age/ter deo o patri .i. sanctae trinitati sui quotidie dicimus, Pater noster qui es in coelis, Per ipsum .i. ex consideratione beneficiorum, quae trinitas nobis largita est per mediatorem nostrum hominem Christum. Praeterea descendit Apostolus ad moralem particularium personarum instructionem. Hulieres subditae estote uiris id est,maritis vestris Sicut opor.
tet in domino .i.sicut deus instituit, dicens mulieri, sub viri potestate eris,& ipse dominabitur tui.Vel,sicut oportet in do-
550쪽
mino. i. in licitis & honestis quae complacent deo. Viri, diligi, Aee uxores uestras no iolum maritali Sc naturali affectu,sed spi ritiiali dilectione, Et nolite amari esse ad illas, sed secundum scientiam cohabitate illis inquam tu firmioribus vasculis im- t. q.
partientes honorem. Vnde in Ecclesiastico habetur; Noli esse se si
sicut leo in domo tua,euerten domesticos tuos,& opprimens tibi subiectos. Filii, obedite paretibus per omnia, quae sunt apta 'materia obedientiae.i. in cunctis bonis ac licitis,& maius bona non impedientibus. Hoc enim placitum es domino. Nam deus 2Md 16 hoe iussit. Patres, nolite ad indignatione provocare filios uestros, habendo vos indiscrete, Sc non paterne ad eos, Ut non pusilo animo fiant .i. ne per pusillanimitatem frangantur, de obedire desistant, non valentes ferre duritiam vestram. Omnia hic ad Bspirituales patres,eorumque filios max ime pertinent. serui. Medite per omnia .i. in omnibus bonis Dominis carnalibus . i. temporalibus, in corporalibus dominationem exercentibus, Non ad oculumseruientes . i. no solo seruili timore de in em
minorum vestrorum praesentia, Quas hominibus placentes id est tanquam hoc solum optantes de intendentes,ut hominiabus placeatis,& non potius deo, Sed in simplicitate cor dis .I. syncera intentione seruite dominis illis carnalibus etiam di scolis, Timentes deum casto ac filiali timore,cilius prae sen- iperent tiam seu conspectum non potest is effugere. inredeunque D. ' ' citis in obsequio dominorum vestrorum Exanimo id est, cupromptitudine voluntatis operamini, utpQte amore iustici , Roma. in
atque intuitu mercedis diuinae,non timore poenae, de solo in- C
tuitu remunerationis humanae. Talem enim animam approbat deus, Sicut domino deo Principaliter servientes, Elngho. minibus tantum , quia dc si nominibus deseruitis, hoc tamen Propter deum libenter facere debetis, quasi sustinentes hanc seruitutem ex ordinatione diuina pro poena peccati, cui obnoxii estis. Servitus nempe Ob culpam inducta est. Scienter νi es t 'fide certissima, Quod a domino accipietis retributionem haeredi/tatis . i. praemium vitae aeternae, quae est haereditas electorum.
Retributio autem haereditatis aliud non est nisi ipsa haereditas quae donatur. Hanc haereditatem habebitis si praefato modo seruientes fueritis, Domino Iesι christo seruite summe atque finaliter, imo & latriae seruitute, quae soli deo debetur. Qid enim iniuriamfacit alicri,infideliter seruiendo, aut alio modo
