D. Dionysii Carthusiani In omnes beati Pauli epistolas commentaria. Cui quidem in componendis enarrandisque sacrarum literarum libris, si singula spectes pari ingenio dexteritateque vix alter successit

발행: 1542년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Qap 4. . D. DIONΤset Vs CARTHUS IAN. D modo Recipiet id quod inique test id est, pro sua iniusticia

a. r. , debitam poenam exoluet: iuxta illud Psalmistae, D custodit Psal. I φ. veritatem in ieeulum facit iudicium iniuriam patietibus. Et D te. 3x. alibi, Mihi vindictam&ego retribuam,dicit dominus. Eing ma v. V personarum acceptio apud deum. Hoc iam ubertim dictum Iob. 4. atque expositum est. Deus enim neminem ad se venientem. vel quod in se est,facientem repellit,nullius etiam peccata imroan. C. ulta dimittit. Vnde ipse dominus in Ioan.testatur, Eu qui ve- Iob. 34. nit ad me non eliciam soras. Et alibi ait icriptura, Deus opus Ibidem. hominis reddet,ei & iuxta vias singulorum restituet. itemque

Σμς. 6. si direxerit homo ad deum cor suum, spiritum illius 3c flatii ad se trahet. Ex his tamen non sequitur,quin deus iustus ac saE piens ab aeterno elegerit unum prae alio, etiam absque omni merito hominii. Domini quod iustum ess ratione obsequii vobis exhibiti, Et aequum propter conformitatem naturae in vobis ac seruis, Seruis vestris Praestate, videlicet dignam mercedem , & piam subuentionem ac miserationem, scietes quo/Me. s. niam ου uos dominum iustum ac infallibilem iudicem Habetis Hai Φ.I. in caelo. qui eadem mensura qua mensi fueritis , remetietur

vobis. Sic enim facit homini, quemadmodum homo proximo suo. Cap. III i. Orationi instate vigilantes in ea.

Edit Apostolus ad generalem exhortationem ,s que discipulorum suorum precibus commendat. Orationi pro vobis ac aliis fusae Insa e id est. instanter seu diligenter ac perseueranter intendiate, Vigilantes id est, vigili mente durantes, imo& pernoctantes In ea exemplo Christi, de quo scriptum est in Euangelio, Erat Iesus pernoctans in oratione dei. Indesinenter ergo vigilanter & affectuose orandu est. Propter quod rit s. ait saluator,oportet semper orare.& non deficere. In Eccle- EcclLis. siastico quoq; scriptum legitur, No impediaris semper orare. Ibidem. Et, Ante orationE praepara anima tuam. Denique libenter v care nos conuenit orationi,pensantes illud Chrysostomi,Cωshπί- sidera quanta tibi concessa est felicitas,quanta gloria attributa.orationibus fabulari cum deo,cum Christo miscere colloquia,

552쪽

. IN EPIST. PAVLI AD COLO s. rc

quia,optare quod velis,quod desideras postulare. Dicit quo- Λque Curysostomus, quod orans in conuentu vel in publico, nil noui facere debet quod aspiciant alij, vel clamando, vel P

pectus percutiendo vel manus extendendo. Sic ergo orationi Vinstate, vigilantes in ea, In gratiarum actione id est orationi gratiarum actione de praeteritis bouis miscete, quia hoc plurimum confert ad obtine luna quod petitur. Nam & dilectionem accendit,beneuolentiam captat ,& ad potiora disponit. Orantes simul is pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium sermonis id est os meum seu labia unde verba egrediuntur,velut ex ianua, ipse aperiat, sicut ait Psalmista, Domine labia mea aperies,hoc est, ut deus gratiam menti ineae infundat, per qua adloquendu diuinitus mouear,& non tam ego loquar,qu ni spi ,stri, ritus sanctus per me prout in libr. Regum David aiebat,spiritus domini loquutus est per me , & sermo ei per linguam te. i' meam, Adloquendum mysterium christi id est, ad praedicanda ''q ' Α

diuina secreta de Christo,videlicet incarnationem,passione, ascensionem,&c. Ex liis constat,quod nemo nostru adeo per- . . fectus seu virtuosus esse debet in oculis suis, ut no curet orationis suffragium etiam ab inferioribus flagitare,cum videat sacratissimu in istum , diuinissimumque Apostolum tam frequenter atque humiliter pro se orari,efflagitare. Propter cuod praedicationis officium Etiam uintius sum iam apud Ephesum. Vnde patet Apostolum hanc scripsisie epistolam de car- Ccere Ephesi. Aperiat, inquam, mihi dominus ostium sermonis, lVt manifestem illud .i.praedictum Christi mysterium clare enunciem & exponam, ut consequar praemium sempiternum quemadmoda lapientia ipsa loquitur, Qui elucidant me, vita Eedi. x . aeterna habebunt, Ita .i.tam efficaciter dc costanter, Vt πηιtet me loqui .i.aliis intimare mysteria Christi propter gratia apostolatus mibi cocessam. Deinde admonet eos ad couersatione exemplare. In sapientia ambulate ad eos. i. prudeter Scexcplariter vivite cora illis, Qui foris sunt qui ad Christi grege & ecclesiae un itate no pertinent, vel cora quibuscunq, extraneis de ignotis ne stadalizentur.Vnde alio loco docet Apostolus;Honeste ambuletis ad eos qui latis sunt. Et Christ' in Evangelio. Luceat lux vestra cora hominibus. Patet ergo secundu Apostolii curandum est nobis de fama honesta, non iob propria laudem,sed ad dei bonothdoproximorum salute. Propter

553쪽

Cap. . DIONYSIVS CARTH Vs IAN.

2eeld . . Prop:er quod apud Ecclesiasten legitur,Melius est nomen boucili. i. num, qu/m Vnguenta preciosa. Et alibi,Curam habe de bonor, nomine: hoc enim magis proderit tibi quam in ille thesauri,

Hinc et lain de in uerecundo& inhonesto nomine non cura- Hiere.3. te,dictum est Der Hierermam, Frons mulleris meretricis facta est tibi noluisti erubescere, Tempus redimentes . i. fructuose expendentes, Sermo uester in gratia .uper gratiam dei Sale sit rendlius . i. sapientiali discretione temperatus.Sermo enim opportunus optimus est,teste scriptura. Porro per sal sapientia seu discretio designatur. Nam sicut sal est condimen-pfouer. is. tum ciborum: ita discretio est condimentum verborum, ope- Oui i. i. ruit quς ΠOrum. Propter quod in Leuitico iubetur, In om-m f. s. ni lacrificio offeres sal. Apostolis quoque dicitur,Vos estis sal Hares. ω. xς r*.f t ncr n praecepit Christus, Habete in vobis sal, HE sciatis quomodo .i.q diuersimode, quando, quo fine, ubi Ritantu& qualiter Vos oporteat unicuique .i-nnibus interrogatibus

Respondere aliter scilicet docto aliter indocto,aliter fideli arriseriis. iktςx-PrQuer Onim scriptu est. Resposio molli, fra git ira. sermo durus suscitat furore. Hinc Petrus in prima sua

I.PCtra.3. canonica ait,Parati semper ad satisfactione omni posceti vos ratione de ea quae in vobis est fide δέ spe. intre circa me sunt . i.statum meum &aduersa quae patior, Omnia uobis proprio ore Nota faciet Tychicur lator huius epistolae charisesimus frater noster Et fidelis mini ster Christi in praedican- p do, Et conferuus noster In domino, quem misi ad vis in Meipsum . i. propter hanc causam .Etetia Vt cognoscat quaec ira ea uos sunt .i. statum vestrum, Et consoletur corda vestra

verbis benignis inducendo vos ad patientiam, commemora- do quoque aeterna futuraque gaudia vobis parata, instruendo etiam non eme seruanda caerimonialia legis Mosaic Misi inquam cum onesimo charissim o fideli fratre nostro spi- .rituali, Q ii es ex uobis oriundus. Erat autem seruus Philemonis,ciuis Colossien sicut patebit plenius in epistola ad PhiIemonem, Qui Tychicus atque Onesimus omnia quae hie in Epheso Aguntur, nota facient uilis, Cum his duobus misit apostolus praesentem epistolam,propter maiorem Colossensia certificationem .ut se irent ep istola vere ab Apostolo missam.

M .. . salutat uos Arisarchus concaptiuus meus .i.mecum captus,

. Et Harcus qui alio nominedicebatur Ioanes, consobrinus

Barnabae

554쪽

Baractae apostoli. Erant enim filij sororum, De quo Marco ΛAccepistis materialiter Mandata a me, vel ab alio quodam magno efficienter,ita quod mandauim iis vobis non recipiendum esse a vobis hunc Marcum, eo quod orta tribulatione discessisset a me. rediens Hierusalem, ut in Actis legi- AM , tur. Sι uenerit lain vel postea Marcus iste Ad ues,Geripi e it, '' 'Ium. Rediit enim ad me, de reconciliatus est mihi . Salutat praeterea vos. Et Iesus,qui dicitur iusius,qui sunt ex circuncisione id est,natione Iudaei, qui sua salutatione attestantur veritati huius epistolae . Ideo certi sitis legalia non enseruanda. Hi foli quoad Iudaeos conuersos sunt adiutorra mei euangelizando In regno dei id est, in ecclesia militante seu ticoetu fidelium , de quo regno ait dominus in Euange. Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare,& ex omni stea n 'nere piscium congreganti. Itemque : Mittet filius hominis angelos suos, & colligent de regno eius omnia scandala uiui mihi fueruntfolatio fideliter assistendo , & fortiter i borando. Salutat uos Epaphras qui ex uobis est id est , natione Coloffensis, Seruus chrisii Iesu, semper follicitus pro uo/bis, in orationibus quas fecit pro vestra salute, Ut stetis per. fecti o pleni in omni uoluntate dei id est, perfecti ac integri

sitis in exequutione omnium praeceptorum aut consiliorum

dei. Testimomum enim illi Epaphrae Perbibeo , quod habet multum labrerem pro uobis orando, & me sollicitando ad scri- Cbendum. Hic enim est Epaphras, de quo in exordio huius e- Supra. r.

pistolae d ictuin est, quod praedicationem Archippi confirmauerat, Et pro his qui sunt Laodiciae o qui Hierapoli id est, etiam pro Laodicesibus ac Hieropolitanis plurimum sollicitatur,timens ne a pseudoapostolis fallantur. salutat vos γear medicus inarsi mus id est, Lucas Euangelista,qui artis medicae erat, animarum tamen magis quam corporum medicus fuit. Salutate ex parte nostra Pratres qui sunt Laodicia, hoe est in urbe illa vestrae ciuitati vicina, Et ompham mulierem deuotam,predicatium hospitatricem atque ali tricem

Et quα in domo eius es ecclesiam id est,fidelem eius familia

fuerit apud uos id est, in vestro conuentu, Epinflata ista, raeite vi in Laodicensium ecclesia legatur. Eisdem enim informationibus indigent , quibus & vos, cum sint apseudoapostolis praeuenti,& quoniam vobis vicini, familia-

I. resque

555쪽

D resque sunt, Et ea quae Laodicensium es epistolam illis i me

millam Vos legatis, ut mutuo proficiatis. Haec autem epiastola Laodicensium non est reseruata in canone scripturaxu, neque innumero epistolarum Pauli,sicut nec prima trium et .cor. s. Pistolarum missarum Corinthiis, quemadmodum dictum est alio loco. Insuper monet Apostolus Colossenses, ut pastorem suum hortentur ad diligentem ossicii sui exequutionem. Et x. Timcis dicite Archippo episcopo vestro. Vide ministerium tuum, , M. id est officium curae pastoralis perpende intentius, Quod ac/cepist in domino id est,quod tibi a deo commissum est HilIud impleati gregem tibi commissum verbo & exemplis pascendo atque in omnibus te habendo ut decet pastorem, Chri

E sti vicarium. Ex quo elucescit,qudd subditi licite possint prγlatos suos excitare,hortari,& animare,humiliter tame & m

deste. Salutatio mea quae lubditur, scripta est Hanu Pauli id est, propria manu verba salutationis mea: haec scripsi, visciatis epistolam missam a me,non a falsis , qui interdum sub nomine verorum apostolorum fallaces miserunt epistolas ut magis deciperent. Quidam dicunt totam epistolam hanc manu apostoli scriptam propter certificationem praedictam. Hemores estote uinculorum meorum id est , attendite cur ista sustineo, ut & vos similia pati sitis parati, & pro me oretis vel necessaria ministrare curetis. Deinde salutatio ponitur. Gra/tia domini nostri Iesu chrisi sit Vobiscum id est in cordibus vestris. Ipse est enim creator vester atque saluator unigenitus

patris,super omnia deus sublimis & benedictus. Ameno In primam

556쪽

IN PRIMAM AD THEs SM ALONICENSES

A sapisiti occasionem & addς prouertur ei lapientia,doce iustum&festinabit accipere. Quemadmodu vani ac simulatores ex laudibus sibi impesis deteriores fiunt: sic virtuosi dum lau-

dantur multipliciter meIiQre . E . Na S. seipios laude indignos opinantur , quod pertinet ad humilitatem: deo grates res runt de eo quod habent, quod pertinet ad iustitia,ad meliora prouocant, quod ad prudentia spectat. Hinc ergo Apostolus frequcter suos comedat discipulos. Vnde & in praesenti nuc elucidada epistola quae Thessalonicesibus missa & scripta est

ecclesia Thessalonicensium vehementer commendat,quia in fide firmissime perstiterunt, pseudoapostolos abiecerunt, per- Αει.IA sequutiones aequanimiter pertulerunt. Quosdam tamen eorude otiositate,curiositate & fornicatioe redarguit.Porro Thes. salonica a qua Thessalonicenses nomen sortiti sunt est metropolis Macedoniae, quae est pars Graeciae. Thessalonicenses ergo sunt Macedones, qui ad praedicationem apostoli e ito ac Cfacile crediderunt. Quorum praeconium Lucas testatur in actibus apostolorum,quod verbum dei eum omni auiditate receperunt, votidie scrutando scripturas.Scripsit autem eis Α-postolus ab Athenis, mittens epistolam per Tychicum diaconum Sc Onesimum acolytum, proceditque in hac epistolamore lolito,salutationem praemittendo.de prosectu & pers ctione discipulorum gratias agendo. Deinde peccatores a viatiis reuocando,quae omnia in processu clarius innotescent.

557쪽

Aulus o Sylvanus Timotheus . mandant Ecclesiae Thessalonicensium id est,fidelibus in Thessalonica congregatis,& per fidem atque dilectionem ν-nitis. In deo patre nostro ει domino nosm Iesu Chri/βο id est , ad gloriam patris Se Christi filii eius,

vel secundum voluntatem dei patris Sc Christi. Non apponit nomen gloriae suae,dicedo, paulus apostolus,quoniam Theia salonicen. nihil indignum de ipso senserunt. Unde non eguerunt de excellentia eius amplius informari. Sylvanus autem

--.. iste,quom sibi adiunFit Apostolus, secundum Flaymonem de Alib. ic. ali Q. quosdam ,est sileas, de quo in actibus multa magnifica

Ass..is. recitanti t. Nam tantae perfectionis extiterat, ut unus de pri-E mis seu summis fratribus primitiuae ecesesiae in Hierusalem congregatae,& propheta fuit se scribatur a Luca. sed & Apostolus appellatur. Et quoniam Sylvanus ac Timotheus cooperati fuerunt Apostolo in Thessalonicensium conuersione,idcirco eos sibi in salutatione annectit. Solus tamen Paulus dictauit epistolam, imo spiritus sanctus per eum. Gratia vobis odiae diuinitus infundatur,conseruetur & perficiatur. Narrationem insuper orditur Apostolus a gratiaru actione. Gra/tias agimus deo ex charitate diuina atque fraterna, qua dei honorem optamus,& vestro profectui congaudemus semper id est, omni hora conuenienti Pro omnibus vobis id est,uice vestri, vel de vobis , videlicet pro beneficiis dei vobis collatis, F Hemoria uestri Deietes in oratioibus nostris, quas deo sine inter/missione offerimus, id est,omni tepore Opportuno, Hemoret operis fidei uesrae id est, laudabilis conuersationis ex fide nascentis.Vel,opus fidei vocatur oris confessio, Et laboris, quein cultu diuino habuistis, Et charitatis id est , actualis dilectionis vestrae in deum & proximum, Et fusinenti Dei id est,tolerantiae aduersitatum quae procedit ex spe Domini no/stri iesu chrisi id est ex spe futurae beatitudinis,quam spem t. et r. Christus ut deus,creando imprimit nobis. Consideratio enim Gregori praemij minuit vim flagelli. sic ergo memoriam vestri facimus, Ante deum o patrem nostrum id est, in conspectu landiet trinitatis, quam pro vestro profectu iugiter imploramus. Scientes id est nos qui vobis haec scfibimus agnoscentes 5 Fratres dilecti adeo coniective inquam vel certo scientes ex reuelatione Electionem uestram id est, praedestinationem,

Videlicet

558쪽

videlicet quod praeordinati estis ad vitam aeternam. Vel, vos Αo fratres dilecti eam scientes per quaedam signa praedestina tioms. De quibus subiungitur. Quia Euangelium mserum id est, euangelica praedicatio, Non fuit ad uos in sermone tantum id est,non nudis verbis firmata est, Sed ita in uirtute miraculorum, id est , per miracula roborabatur, Et spiritu sancio id est, per manifesta dona spiritus sancti pradicatio nostra ful- λnta est, Et in plenitudine multa, id est , in magna abundantia ρ' '

diu morum charismatum praedicauimus vobis. Per impositi nem nanque manuum mearum datus est vobis spiritus sanctus in baptismo etiam in signo visibili. Simile huic est quod

ad Hebr. dicit Apostolus, Quomodo effugiemus si tantam ne- Heb.1. glexerimus salutem quae in nos confirmata est, contestante Baeo signis.& portentis de virtutibus , & spiritus sancti distributionibus.Unde apud Marcum legimus, Illi profecti praedia Harebi ccauerunt ubique domino cooperante,& sermonem confirmate, sequentibus signis. Vnde per haec magna miracula Thessalonicenses facile crediderunt, Si istius per experientiam, quae est magistra veritatis, Quales fuerimus verbo & opere In

uobis . i. inter vos,&hoc Propter uos . i. propter vestra conuersionem atque salutem. Et vos o fratres Imitatores nostri

facti estis id est, nostra vestigia estis sequuti, multa aduersa propter iusticiam patiendo. Et domini id est, etiam C hristum imitati estis,conformando vos passionibus eius, quia ut ille a populo suo dura perpessus est, ita& vos a ciuibus vestris Excipientes uerbum id est yraedicationi nostrae consentien- Ctes In tribulatione multa id est , cum magna persequutione vobis a peruersis illata propter fidei receptionem. Excipientes inquam cum gaudiospiritussancti id est,cum interna cc solatione a spiritu sancto insula .ita quod licet exterius tribu laremini , intus tamen a spiritu sancto laetificabamini, prout Apostolus idem alibi ait,sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra, Ita utfa/fii sitis forma id est, perfectionis, fideique exemplar imitatio- ' ne d igni si unum Omnibus credentibus in Hacedonia Achaia L co . auae iunt prouinciae Graeciae. Α uobis enim diffamatus id est, mulgatus Πὶ materialiter Sermo domini .i .a vobis propter perfectionem vestram sumpserunt alij occasionem loquendi,

laudandi ac praedicandi verbum dei, tanquam accensi vestro L iij exemplo. phili.

559쪽

D exemplo. Et Non solum in Hacedonia o Achaia, sed in opini loco Christianoru, ad quos fama vestra peruenit, Fides uestra quines ad deum id est,qua ipsi in deum tenditis Perfecta esὶ .r. plena & inclyta reputatur. Ita ut non sit nobis necesse quicqualoqui de ampliori praeconio vestri,vel pro informa lacte vestri, vel de vobis ad alios incitandos. Ipsi enim quibus nota est fides&conuersatio vestra, De uobis annuneiant id est, laude c. vestri testantur, intalem infroitum habuerimus ad uos id est , i fructuosus,felix & expedit' fuit ingressus noster ad vos, quorum tantam multitudinem tam perfecte collertimus, Et quo/modo id est,quam perfecto conuersi estis ad deum a simulachris id est, idololatriam deserendo, seruire id est ad seruiendum L Deo ui ιo o uero. Per quem hoc loco intelligitur persona patris.Nam subditiar, Et expectare quotidie, ut sitis semper parati ad mortem, Filium eius venturum De coelis manifeste in die iudicii qui quotidie expectandus est,ut simus iugiter praeparati visitari ab eo per moriem, prout ipse apud Lu- μ φ ι cam loquitur, Et vos similes hominibus expectantibus domi-m num suum quando reuertatur a nuptiis. Et dentio at ibi, Estote parati,quia qua hora non putatis filius hominis veniet Quem pater Suscitauit ex mortuis tertia die,videlicet Iesum,qui sua passione Eripuit nos ab ira ventura id est , a poena aeterna seu damnationis sententia, quae in die iudicij contra impios proferetur. Nunc eni in eripuit nos quantum in ipso est, a pecca-y tis,propter quae ira illa infligitur. Effectum vero redemptionis istius per sacra inenta consessimur,& tadem ab omni nalitate & imperfectione carnis ac animae, merito dominicaei pissionis eripiemur, quando mortale hoc induet immortali.

Cap. et Ii. Nam o ipsi scitis fratres introitum

nostrum. ARTICOVS. II.

bessi. N superiori cap. gratias agit Apostolus deo pro

beneficiis Thessalonicensibus impartitis , bona quoque Thessalonicensium commendauit, nunc suae praedicationis veritatem ostendit ex synceritate conuersationis quam habuit inter Thessalonicenses. Quemadmodum enim secundum philosophos, ope ratio arsis Torma,sic conuersatio mostrat legis ac fidei qualitatem.

560쪽

litatem. Nam & unumquodq; iudicandum est secundum ma- Αximum in quod potest, iuxta philosophuin. Lex igitur Christiana iudicanda est,secundu suum principale,snale,ac summum ad quod suum obseruatorem perducit. Hoc aute est pri- ia digeuati amoris plena extincti atq; diuini amoris pura,ardensq; affectio .ad quam perfectionem perducit lex Christi perordinatissima atque honesti sima media, quae sunt euangelica

consilia ac praecepta,quibus humilitas,patientis,paupertas,castitas,mansuetudo bedietia,similesque virtutes iubentur aut consuluntur. Omnis vero carnalitas,falsitas,simulatio,daemonum pactio,prohibitarum artium vis penitus condemnatur extirpatur ab ea,que omnia tanto certius innotescent hominibus,quanto euan elicam legem custodierint plenius. Vnde internis ac deuotissimis famulis Christi ipse fides, Christia- Bnaeq; legis munditia, quasi experientia constaret, quia vere adeo fluxerunt. Propter quod ait Saluator, si quis voluerit vo- Do. 'luntatem dei facere cognoscet de doctrina,an ex deo sit. Nec psalm.ε. 'ignoramus quanta faciat deus pro his qui euangelicam lege

perfecte custodiunt,quanta pro eis agat miracula , quomodo eos in vita, in morte,& post mortem mirificet,quam ineffabiliter eos saepe consoletur,accendat,deificet,rapiat atque absorbeat. Quod qui experitur,de nullo adeo certus est,sicut de fidei veritate, Christianaeque legis sanctitate. Ait ergo beatus Apostolus. Nam θ ipsistitis fratres id est, ideo uixi praedicta, videlicet quod alii annunciant qualem introitum habuerim ut ad vos. Nam & vosipsi 5 fratres scitis Introitum nostrum id est, qualitatem aduentus nostri, Α duos conuer. Ctendos. Qui non inanis fuit, id est, non infructuosus , non

leuis non sine debito fine, Sed ante accessum istu ad vos,pas diuersa tormenta Et contumeliis affecti , scut scisis aliorum relatu, vel proprio visu In Philippis urbe Macedoniae vobis propinqua atque subiecta. Ibi enim Paulas & siIeas virgis caesi & incarcerati, imis durissime vincti fuerunt occasione puellae quam Paulus a spiritu Philonico Iiberauit . Fiduciam habuimus in deo nosm innitendo eius auxilio, non propriis viribus sequi. id est, ad non inaniter loquendum, Ab uos Euangelium dei in multa Dr-licitudine, id est, cum ingenti cura ac diligentia, Eκ-

nugis enim nesti a id est,tragicatio qua admonuimus vos,

L iiij processit

SEARCH

MENU NAVIGATION