D. Dionysii Carthusiani In omnes beati Pauli epistolas commentaria. Cui quidem in componendis enarrandisque sacrarum literarum libris, si singula spectes pari ingenio dexteritateque vix alter successit

발행: 1542년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

D nam beatitudinem perducere pra ordinauit in sua predestina. Ephesi. tione a ter nao Aulorem falutis eorum hoc est,Christu electorum saluatore,qui eis salutem promeruit sua passione digni sesima , Per passionem consummare, id est, per mortem crucis ab hac vita tollere, exponendo, videlicet imo tradendo eum morti crucis pro nostra redemptione.Vel, per passionem consummare,id est, ad fine seu consummatione nostrae liberatio-Dis,merito passionis adducere. Conuenientissimus quippe modus humant redemptionis fuit 2, pater unigenitum suum humana natura vestiuit,& morti pro hominum saluatione exposuit. Quia per hoc maxime comendatur bonitas'misericordia eius,qua miseris & aliunde seductis tam clementet subtie- Db.r 4. Rit. Iustitia quoq quonia peccata hominu non reliquit inulta. E Nulla etia pura creatura digna erat pro hominibus satisfacere,tanta est enormitas culpae per c arationem ad deum,& dignitas v ita: aeternae conli lictis in deo,sicut in immediato obielio. Decuit etiam eandem natura pati in saluatore,qui erat in saluandis reparanda. Quod vero decuit Christu pati ostendie Apostolus, Quoniam decet sanctificatore & sanctificatos esse eiusde naturae, quatenus satisfaciat quod ostendit,id est,eade natura patiendo reformet,quae male agendo peccauit.Natura

ergo humana in primo parente, posterisq; infecta,per Christi humanitate fuerat reparada. Dicit igitur, Qui enim sanctificat id est,Christus qui peccatores a vitiis purgat, Et qui sanctificantur, id est,electi qui merito suae pastionis mundantur, Eκ. mio omnes id est,ex eodem patre atq; principio profluxerunt. F Christus nempe secundu assumptam humanitate descendit de cene 3, Adam,sicut & nos excepta infectione originalis peccat in v. immediate de virgine natus est. Secundum diuina vero natura,& natus est ex patre aeterno, de quo & nos nati sumus: di formiter tame quoniam ipse est filius naturalis S unicus: nos aute adoptiui & plurimi. Propter qua causam videlicet quoniam Christus & membra eius sputa fideles )vnum paternum principium habet,& natura comunicant. Vnde & ait in Ioan-DU. zy- ne, Ascendo ad patre meum de patre vestrum, Non confunditur1.Prari 2. fratres eos uocare non obstante i ipse sit deus verus, de homo a peccato immunis: Illi vero propter peccatu degeneres, Di/Wal. zi. cens, ad patre in Psalmo, Nunciabo nomen tuum fratribus meis,

id est,teipsum S gloriam tuam o pater presicabo Apostolis,

672쪽

324 aliisq; discipulis. De his enim dixit Mariae Magdalenae, Va- Hate. 17

de & dic fratribus meis, In medio ecclesiae primitiae, videli- Αcet inter fideles primo conuersos, Laudabo te Stetit enim Ie- Io .ro. sus in medio discipulorum suorum , quibus 5 saepe apparuit Rcto. i. per dies quadraginta intrans dc exiens , de quadam vice plus i. r.is

si quingentis fratribus apparens. Haec etia fecit saluator ante Harci. . passionem quando seorsum disc ipulis suis disseruit omnia. Potest quoque generaliter de omnibus fidelibus accipi, quibus Christus per apostolos de successores eorum nomen patris interni praedicauit,atque in medio ecclesiae, id est, ubique in omni congregatione fidelium, eum laudauit, imo de laudat de . praedicat. Et iterum Christus ait per Esaiam,quantum ad sensviri,quanta is verba non habeantur in nostra transsatione, se- Bcundum hac formam. Ego ero fidens in eum id est, ςso Christus,secundum quod homo passibilis,sperabo in deum,no per spem quae est virtus theologica,quam no habuit:sed per quadam fiduciam qua resurrectionem dc corporis glorificatione ab eo certissime expectaui. Hoc autem Christo non competeret,nisi verus homo fuisset, ideo non confunditur homines vocare fratres. Et iterum Christus ait, Ecce ego O pueri mei Esa. S. id est discipuli & spirituales filij mei, quibus & dixit, Pueri, Ioan.2r. nunquid pulmentarium habetisὶ Quos dedit mihi dominos id est, per charitatem Sc gratiam mihi raquam capiti copulauit, eosque per me saluare decreuit. De talibus dicit in euangelio, CTui erat. mihi eos dedisti. Itemque: Pater manifestaui no- Ioan. tr. men tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Ex hoc ibidem testimonio patet, quod tam ipsi quam Christus sint ex uno principio scilicet deo. Hanc authoritatε Esaiae intelligit Lyra melius hoc Ioco,quam super Esaiam. Hic naque dicit eam

litera de distipulis Christi debere intelligi: ibi vero exponit eam literaliter de discipulis Esaiae. E Deinde ostenditur

decuit Christum incarnari de pati ,ex parte salvandorsi. Quia ergo pueri .i.fideles electi Comunicauerili earni fanguini'. i. ex corpore Sc anima facti sunt, & homines mortales fuerunt, Et ipse Christus partie auit eisdem id est, carnem v ' ram 8c animam rationalem assumpsit, factus mortalis, Veper mortem id est,prpprit passionis merita, Destrueret id est superaret & foras eiicieret, Efi qui habebat mortis imperi si .i. diabolu mortis authore,qui homines ad morte culpet induxit.

S itis Ex qua

673쪽

Ex qua sectita est mors naturae,& mors secuda, videlicet mors gehenna . Deus enim mortem non fecit, sed inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum . Habuit autem diabolus mortis imperium,quonia ante Christi aduentum omnes quodammodo in morte detinuit. In libro tamen Sapietiae dicitur, deust habere imperium vitae & mortis. I t in Apoc. ait Saluator, Habeo es aues mortis & inferni. Sed deus dicitur habere mortis imperium, quia quos vult in morte relinquit ,& quos vult a morte reducit. Non autem inducit mortem culpae. Christus vero habet claues mortis, hoc est , potestatem relaxandi peccata. Et liberaret Christus sua passione, Eos qui timore mortis corporalis, Per totam uitam obnoxii id est,rei & subditi. Erantsemisuti culpae ac daemonis, id est,homines uniuersos, qui maluerunt peccare,quam corporalem mortem incurrere,magis timentes eos qui corpus occidui quam qui corpus εc animam perdere potest in gehennam. Tales erant homines

ut plurimu ante Christi passionem. Sed ipse sua passione profluit nobis exemplum moriendi pro iusticia , Ze abstulit su is hunc inordinatum timorem. Secundo exponitur specialiter de Iudaeis,Vt liberaret eos, puta Iudios,ab oneribus legis,perfratiam & meritum suae passionis,qui timore mortis corpor is,quam lex inflixit transgresbribus suis vel gehenalis, qua lex minabatur per totam vita praesentem obnoxij,id est,subiecti erat seruituti legis. Nam timore poenarum potius quam amore iustitiae legem seruabant. Chri lius enim sua pallione legem, quantum ad caerimonialia,euacuauit. Qua euacuata, fecit Iudaeos liberos ut ver fidem de gratiam saluarentur, sine obseruantia caerimonialium ministrarentque deo amore potius quam timore es Denique quod Christus pueris communicauit in carne & sanguine,hominesque redemit ostendit apostolus. Nusquam enim angelos apprehendit id est,nunquam legitur angelos apostatas ad gratiam redux isse, aut angelica natura assumpsisse, Sed semen Abrahae apprebendit id est,carnem humanam ex semine Abrahae sibi uniuit,& populum Iudaeorum species iter reuocauit. De quibus locutus est No summissus,nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Vnde id est propter hanc causam,videlicet,quia semen Abrahae appreti die, Debuit debito condecentiae,non obligationis, Per omniali est, in omnibus naturalibus proprietatibus atque defecti

674쪽

IN EPIs T. PAVLI AD HEBRAEOS. 3is

bus indetrahi bilibus, Fratribus id est, caeteris hominibus ΛSimilari non autem in defectibus detrahibilibus, icit in

culpa & defectu necessariorum . Non enim debuit esse claudus, cecus aut languidus quanuis tempore passionis elanguit. Hare. I . Fuit ergo aliis similis quia mortalis,uberibus lactatus, creuit, Luc.22. esuriit manducauit,mortem perpessus est, Vt misericors feret mali. . id est,misericordiam impartiret. Vel, miseri. ins neret actu α Hait. I. habitu in natura humana, qui aeternaliter milericors est in natura diuina, Et fidelis pontifex id est, verus mediator atque sa Ephe.s.cerdos pro nobis, Ad deum patrem vel trinitatem immola-do seipsum deo in cruce hostiam immaculatam in odore luauitatis, Vt repropitiaret idκst, leum placando,deleret. Deli/Bcta populi id est, totius generis humani,sicut dicit Ioannes, Ip I. Dan.r. se est propiciatio pro peccatis nostris.De hoc potisce ait quin I.Pet.2.que Petrus, Coiniersi estis ad pastorem & episcopum animarum Vestrarum. In eo enim in quo id est , iii natura humana assumpta,in qua Passus est ipse Christus a prasside & eius mi- Hau. . nistris, Et tentatus a daemone in deserto, atque Iudaeas, qui Mati. . bus di loquitur. Quid me tentatis hypocritat Potenses o eis Lucito.

qui tentatur auxiliari ne superentur. Sua enim passione S ten Ioan. i. tatione promeruit nobis gratiam omnibus tentationibus eΠicaciter reluctandi, & non solum ut deus , sed etiam ut de plenitudine sua influit nobis,quemadmodu caput incbru. Cap. II I. Vnde fratres sancti uocationis coelesiis

istensa excelletia Christi per coparationξ eius ad angelos& prophetas generaliter: nunc ide ostent ditur specialiter per comparationem ad Moysen,

, Per quod etiam aeclaratur eminentia noui testa- -- menti prae veteri. Vnde fratres fantii id est,quia sic potens est Christus auxiliari tentatis idcirco o fratres sancti. per regenerationem baptismatis N munditiam religiosae conuersationis Vocationis cini estis participes id est , praedicationis& inspirationis ad coelestem beatitudinem inuitantis, seu gratiae ad illam perducentis, consortes. Haec enim vobas exhibita sunt, confiderate causa imitationis Apostolκm id

est . nuntium diuinitus misitim Et pontifcem id est, qui v ia

675쪽

o n. g. uidem.

D seu pontem veniendi ad deum nobis ostendit ac fecit dando

exemplum, confessionis nosti e .i. potiscem quem cofitemur esse verum filium dei,saluatoremq; mudi Iesum, qui fidelis Usecundum naturam assumptam Et qui fecit illum .i.deo patri, a quo secundum humanitatem creatus est.Dicitur aute Christus fidelis,non a fide,quae est virtus theologica,quam ipse noli abuit,quoniam non ruerat verus comprenensor,sed a fideliatate qua efficaciter adimpleuit , quicquid complacuit patri. Propter quod ipse ait, Otiae placita sunt ei facio semper . E Non quaero gloriam meam, sed honorifico patrem meum, Sicut VH ses in omni domo eius . i. in tota synagoga seu Iudeoru congregatione quae est domus dei. Vnde dominus protestatur Aaron & Marte Seruus meus Moyses in omni domo mea fidelissimus est. Insuper ostenditur Christus excelle lior Moyse. Amplioris autem gloriae .l. maioris dignitatis Me Iesus Prae Μoyse .i. supra Moysen seu plus quam Moyses Dignus habitus esi a deo & fidelibus hominibus Quanto ampli rem honorem habet domus . i. de domo,ut scilicet domus sit genitivi casus . ille, Qui fabricauit illam .i.fabricator domus,et eius inhabitator seu dispensator. Quod intelligendum est de principali fabricatore qui alios ad fas ricandu inducit & ini-hilteriali inhabitatore. Omnis nanque domus tam materialis ex lignis atque lapidibus constans,quam spiritualis ex diuersis fidelibus congregata, Fabricatur ab aliquo artifice, diue fas partes ad inu icem copulante. Per se enim non fit sed sicut partes materialis domus copulantur caemcto & clauis,sic pe sonae fideles utuntur per fidem & ch ar itatem. Qui autem om/nia creauit deus est. Ergo & ipse domum ecesesiae fabricauit. Christus autem est deus. Ergo S ipse aedificau it ecclesiam,cuius membru est Moyses, C hristus vero est dominus eius, ideo habet ampliorem honorem quam Moyses. Et Hodifes quidem fidelis erat in tota domo eius id est, in omni synagoga Iudaeoru, quae fuit domus dei, Tanquam famulus in testimonium rata id est,ad proferendum cum attestatione diuina ,ea Quae dicenda

erant id est,quae deus iussit per eum dici ad populum, chrisus uero tanquam filius dei naturalis & unicus , fidelis est In domo sua id est, in ecclesia Qtiae domus sumus nos Christiani per charitatem & sdem uniti. Templum enim dei sancta est, quod estis vos risduciam id est,actualem confidentiam sci-

676쪽

IN EPIST. PAVLI AD HEBRAEOS. yis

licet expectationem felicitatis futurae, & adiutori j gratiar ad felicitatem obtinendam necessari j. Et gloriam Dei id est,iucunditatem coelestem ad quam spes tendit, VI que in finem vitae praetentis inclusive Firmam retineσmus stabiliter ac perseueranter sperando,atque suturam beatitudinem desiderando. Hoc dicit Apostolus, quia sicut ad domum materiale requiritur stabile fundamentum . ita ad domum spiritualem scilicet ut fideles sint domus det,exigitur firmitas spei ac fidei: aliter deus non habitaret in eis per gratiam consummatam. CEx praedictis de excellentia Christi admonet Consequenter apostolus diligenter obedire sermoni Christi. Quapro. pter id est,cum tanta sit eminentia Christi prae Moyle, Si cui dicit spiritus sanctus in Plalmo,quod lubditur: Hodie id est tempore euangelicae praedicationis&gratiae Si uocem eius id est , verba Christi Audieritis vel ab ore eius vel ab eius ministris. Hoc est,quia ea audietis Nolite obdurare, id est verbis dei claudere corda infra ne sitis rebelles atque increduli. Haec ad literam dicuntur ad Iudaeos, qui tempore Christi &postea fuerunt, sicut in exacerbatione id est, quemadmodum contigit,& a patribus vestris factum est in prouocatione, seu dei offensione secundum diem . i. in die Tentationis factae Indeserto quando ex infidelitate voluistis experiri po*entiam meam:sicut ait Psalmista, Et tentaverut deu in cordibus tuis, ut peterent escas animabus suis, Ubi id est , in quo deserto, Tentaverunt me patres uestri frequenter. Vnde dominus ait ad Moysem in numeris , Tentaverunt me iam per dece vices Probauerunt .i .experti sunt quid agere possem, Et viderunt opera mea mirabilia in Aegypto,in mari rubro . in deserto, Quadraginta annis Tanto enim tempore in deserto fuersit vel circiter, Propter quod id est, ob tantam peruersitate istorum offensus id est iratus Fui generationi huic hoc est, hominibus istis incredulis, Et dixi per angelum seu Moysen, Semper hi errant corde id est,intellectuinexc catum habct,& ex malitia peccant. Ipsi uero non cognoverunt id est spiritualiter non intellexerunt Vias meas id est opera mea miraculosa ac iusta. Quae viae vocantur , quia perducunt ad dei

noticia.Vnde in Deuteronomio Moyses loquit, os inquit vidistis uniuersa magnalia, quae cora nobis dominus iecit, &non dedit vobis dominus cor intelligens,& oculos videntes usque

677쪽

Cap.3. D. DIONYSIVS CARTH Vs IAN.

D usque in praesentem diem, Quibuι iuraui id est firm iter dixi

per Moysen In ira mea id est,in zelo iust itiae meae, quo e rum peccata vindicare proposui, si introibunt id est, non intrabunt in requiem meam id est,terrcim promissionis, in ua eis,si non peccassent, mansionem quietam dedissem. Hoceus iurauit quando fit i j Israel murmuraverunt contra domianum auditis sermqnibus nuntiorum, qui explorauerunt terra Chanaan. Tunc enim utra uersit 9, nemo eorum,qui murmuraverunt, ingrederetur hanc terram per Caleph& Iosue. QEx praeallegata scriptura infert Apostolus salutarem doctrinam. Videte fratres ne forte si in aliquo vestrum cor malum incredulitatis hoc est, mens vitiosa perfidiae subdita Disce dendi id est , paratum discedere seu auerti Adeo vivo aquo disceditur per inobedientiam non per localem distantiariuxta illud Osee, Dereliquerunt dominum in non custodiendo sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies id est,quotidie admonete vos inuice, seu quilibet semetipsum verbis sa crae scripturae Donee hodie cognominatur id est,quandiu tempus grat iae durat, & esse asseritur. De quo alibi dicitur , Ecce nunc xempus acceptabile. ecce nunc dies salutis. De hoc qumque scriptum est per Tachariam. Applicabuntur gentes musetae ad dominum in die illo, Ut ne obduretur quis ex vobis idne aliquis vestrum obstinatus sat , seu habituatus in malo, Fallacia pereati id est, delectatione alliciente & rationem ςxcaecante,quae est in peccato.Peccatum nanque delectat,unde & tristit iam promeretur, Participes enim Christi effecti id est, Christo incorporati. Sumus ut membra capiti,& de plenitudine eius accepimus,eius quoque haereditatis consortes erimus. Si tamen initium subsantrae et M id est, si fidem formatam,per quam primum deo coniungimur, & eius lissessio efficimur Usque in finem id est,perseueranter Firmum reo lineamur id est, stabiles & efficaces in fide manserimus, Dum dicitur id est, quandiu dicitur Nobis, Hodie s uocem eius audieritis nolite obdurare corda vesti a quemadmodum in illa exacerbatione. Q iidam enim Iudaeorum in deserto Audie erverba dei Exacerbauerunt id est, non credendo, & impie operando deum grauiter offenderunt seu prouocauerunt.Noquod in uariabilis deus veraciter irritetur,vel exacerbetunde

zetiea. τι quo legitur, Tu autem dominat0r domine qum tranquilli

tate Exod. II.

2 . r. s.

678쪽

tate iudicas,&cum magna reuerentia disponis nos, sed quia Aper modum exacerbati se habet, dum nostra peccata districte ulciscitur ideo apud Hiere. dicitur, Nunquid me ad iracun- Hum, Ddiam provocant,dicit dominusZ Nonne semet iplas in confusione vultus siti Sed non uniuersi qui profecti fant ab Aerapto per Hoysen id est,non omnes deum exacerbauerunt,qui per Moy si ducatum exierunt Aegyptum. Caleph enim N Iosue non offenderunt tam grauiter. χibus autem offensus id est,' ε' iratus ui deus in deserto madraginta anni,3 quibus fi P tς γlij Israel in deserto ambulauerunt, non P quotidie peccauerunt ita enormiter,sed quia frequenter sic peccauerunt. Non. ne illis qui peccauerunt enormiter discredendo deum tentando seu murmurando, Quorum eadauera prostrata id est, deiecta& bestiis tradita sunt in desertoZQuibus autem iurauit no sintroire in requiem ipsita id est,in terram promissionis, Nisi

illis qui increduli fuerunt3 verbis Caleph & Iosue,qui cum aliis

nuntiis redeuntes,d ixerunt: Nolite rebelles esse contra dom, num neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem, ita potamus eos deuorare. Dominus nobiscum est,nolite ti- Naum. I mere. Quid autem fecerunt increduli 3 Voluerunt utique lapidibus opprimere eos. Si videmur oculo fidei , testimonio scripturarum, Quia non potuerunt introire in requiem ipsius Roma. II. terra hanc deo eos prohibente, Propter incredulitate' ipsorum. cap. IIII. Timeamus ergo nos ne forte retiam pollicitatione ori

'ENI et V a ex praeinducta aut horitate scripturet hortatur Apostolus ad debitam sollicitudinem ii Timeamus ergo id est .quoniam illi Iudaei pr Iter suam incredulitatem & murmuratione proibiti sunt introire terram promissionis, idcirco

formidemus Ne forte relicta pollicitatione id est, oblita seu spreta promissione diuina nobis facta Introeundi id est de

ingressu nostro post hanc vitam In requiem eius coesestem id est,felicitatem aeternam, Existimetur aliquis ex uobis deesse, id est, aliquis nostrum inueniatur a consecutione huius promissae quietis deficere propter nUligentia suam . Nam inexcusabiles

679쪽

psal. 94. Hebrae. 3

elisabiles sumus,si eain non obtineamus.Cuius ratio subinferitur. Etenim o nobis annunciatum es id est , a Christo in Evangelio praedicatum de requie coelesti. inremadmodumo illis Iudaeis per Moysen annunciatum est de requie terrena. Ait enim Saluator, Beati pauperes spiritu,quoniam ipsorum est regnum coelorum . Et alibi, In futura resurrectione nec nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli dei. Et rursus, Pater quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, & illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Sed non profuit illis Iudaeis seirmo audisus id est, ouem a Moyse audierunt de possessione terrae promissae, Non admixtus fidei id est, non receptus fideliter. Fidei inquam habendae Eae his id est, de his niue audieruηι de bonis sibi promissis. Et hoc patet ex opposito. Ingrediemur enim in requiem sempitermam Qui credimur verbis at ditis de promissione illius quietis fide formata, de qua ait Christus, Cmnis qui vuuit & credit in me, non morietur in aeternum , Quemadmodum dixit id est, sicut spiritus sanctus ex opposito de incredulis protestatus est in Psalmo dicens, Sicut iuravi in ira mea. s introibunt id est, non intrabunt In requiem meam id est, terram promissionis, sicut in praecedenti artic. explanatum est plenius. Et quidem operibus ab institutione mundi persediis. Iam in superioribus mentionem fecit Apostolus de temporali requie Iudaeis promissa , atque ex hoc intulit de promisisione aeternae quietis nobis in coelis promissa. In quibus ve bis supponitur quod temporalis illa requies fuit figura re quiei coelestis. Et hoc nunc probat Apostolus, simulque ostendit, quando an nunciatum est de requie sempiterna. Et quidem. Tanquam dicati Nunciatum est nobis de requie illa,quod utique factum est, operibus, id est, creaturis,ala institutione mundi, id est, quae a principio creationis fieri coeperunt, perfectis, id est, listinctis atque ornatis usque ad sextum diem, in quo creatus est homo. In illis nanque sex diebus perfectae sunt species rerum. Post consummationem itaque operum sex dierum, statim facta est mentio in scripturis de requie quadam , non temporali sed sempiterna. Dixit enim scriptura seu spiritus sanctus, Quodam loco de die septimo

id est, sabbato sie sicut subiungitur, Dies quippe domianica erat prima,ergo & sabbatum septima, Et requieuit deus

id est,

680쪽

id est, operari cessauit,& in semetipso quieuit, Die septimo Λab omnibus operibus suis ante productis , id est, nouis rerum

speciebus creandis, quia ex tunc non creau it opera noua secundum speciem siue materiam. Nihilominus de materia tuc facta & ad similitudinem tunc factorum nunc usque ope- ratur, animas rationales creando,& totum uniuersum administrando, atque per causas secundas plurima producen- do. Propter quod ait Saluator, Pater meus usque modo ope-Dan. s. ' tratur , & ego operor. Virtus ergo rationis & intellectus hu-

ius scripturae consistit in hoc. Cum ab exordio describitur productio mundi, fit mentio de quadam requie qua deus quieuit. H c autem requies est coelestis non temporalis, Hatiliat. sed per temporalem designatur. Requies enim dei in seipso communicatur electis in patria , ut &Ipsi in deo imme- Bdsate quiescant, qui in nullo possunt alio contenti reddi ieu quieti. Non enim sufficit rationali creaturae, nisi b num immensum. Ergo de requie nobis in coelis parata fit sene.Mmentio ante legem in qua & hgurata est tequies vera , c

testis 3c tempiterna. EDeinceps ostenditur, quod etiam post legisationem fit sermo de requie sempiterna sub figura temporalis quietis. Et in isto rursum, id est , in Psal- psalmy mo iam dicto, iterum dicit spiritus sanctus, si introibunt in requiem meam id est, increduli illi tempore Moysi ex L

sentes non ingredientur terram promissionis , Per quod de/signatur, quod impij coelestem requiem non intrabunt.

Quoniam ergo superest id est , restat Quosdam electos Introire in illam requiem beatam ac figuratam, Et hi Cquibus prioribus id est, Iudaeis , quibus ante nos Annum elatum G per Moysen de ingressu terrae promissionis seu

requiei temporalis Non introierunt eam Propter incro

dulitatem suam. Iterum terminat id est scriptura sacra determinat seu inducit Diem quendam hodie id est , te pus gratiae,quod vocatum est hodie , quoniam quotidianum

est. & durat usque in finem seculi:de quo diruim est Romanis, Nox praecessit,dies autem appropinquauit. Et in Esaia, i , In illa die erit germe domini,id est,Christus fili 'dei,de quo alibi legitur .suscitabo David germen iustum, in magnificetia incre. 1 di gloria, In Dauid id est, in Pialmo a Dauid composito. Dicendo post tanum temporis id est,post tam Iouu spatium.

SEARCH

MENU NAVIGATION