장음표시 사용
171쪽
II. M DE AΜICITIA. tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse
II. FANNIUS. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir 6 fuit Africano quisquam nec clarior, Sed existimare
debes omnium oculos in te esse Coniecto unum te
sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo, Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, Sed uterque alio quodammodo Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur,
Cato quia multarum rerum Sum habebat multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur, Propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis. Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina eSSe Sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare Sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem - nam qui Septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent Athenis unum accepimus et eum quidem Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus Virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, Credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis onis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, Venissemus, tu non affuisti,
qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esse obire.
SCAEVOLA. Quaerunt quidem, C. Laeli, multum, ut 8 est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem quem acceperis Cum summi viri tum amicissimi morte ferre moderate; nec potuisse
172쪽
non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae quod autem Nonis in collegio nostro non affuisses, valetudinem respondeo Causam, non maestitiam fuisse. LAEDUS. Recte tu quidem, Scaevola, et vere nec
enim ab isto ossicio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermis si fiat offici. Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego ne agnoSco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone. Aut enim nemo, quod quidem magi Credo, aut, si qui quam ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem fili tuliti emineram aulum, videram Gallum; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro. io Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipSum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit: huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote. ΙΙΙ. Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, Sed certe mentiar. Μoveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror,
nemo umquam erit, ut Confirmare OSSum, nemo Certe
fuit. Sed non egeo medicina me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore Careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni puto mihi accidit, si quid accidit suis autem
incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum xi amantis est. Cum illo vero qui neget aCtum esse praeclaret is enim, quod ille minime putabat, immo talitatem optare vellet, quid non adeptu est, quod
homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescenS
173쪽
IV. 3 DE AΜICITIA. incredibili virtute superavit; qui consulatum petivit
numquam factus consul est biS, primum ante tempus,
iterum sibi suo tempore, rei publicae paene ero; qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit ZQuid dicam de moribus facillimis, de pietate in m trem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnis y ota sunt vobis. Quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc
paucorum annorum CCeSSi iuvare potuisset Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante, quam Si mortuuS, mecum et Cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiamnunc erat Scipio. Quam ob rem vita quidem talis fuit rave fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere moriendi autem sensum Celeritas abstulit. Quo de genere mortis dissicile dictu est; quid homines suspicentur videtis: hoc vere tamen licet dicere, . Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, Cum senatu dimisso domum reductus est ad vesperum a patribus Conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse. IV. Neque enim adsentior eis, qui nuper haec dis IaSerere Coeperunt, Cum Corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri. lus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis
tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent prinfecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et prae-
174쪽
o LAELIUS LIV. 3ceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud,
ut in plerisque, sed idem Semper animos hominum esse divinos eisque, Cum ex Corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expedi-
14 tissimum. Quod idem Scipioni videbatur, qui quidem,
quasi praesagiret, perpauci ante mortem diebus, cum et Ρhilus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam, SCaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tamquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni Quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et
Coryorum ne ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, Si Certe nihil mali. Sensu enim amisso fit idem, quaSi natu non esset omnino, quem tamen esse natum et nos gaudemus et haec civitas, dum erit, laet
is bitur. Quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi,
actum optime est, meCum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen reCordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate
vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et id in quo omnis
vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum Summa Consensio. Itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam
175쪽
spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi,
quod ex omnibus saeculi vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo in genere sperare videor
Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore.
FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed 16 quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceriS-Spero item Scaevolae - si, quem ad modum soles de Ceteri rebuS, Cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta deS SCAEvoLA. ihi vero erit gratum, atque id ipsum Cum tecum agere conarer, Fannius antevertit: quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris. V. LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse irconfiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum aut quae est in me facultas Doctorum est ista consuetudo eaque Gram Corum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito. Magnum opus est egetque exercitatione non parva. Quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis Censeo petatiS, qui ista profitentur: ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. Sed hoc I 8 primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse:
neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad Communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapiemtem. Sit ita sane sed eam sapientiam interpretantur,
quam adhuc mortalis nemo est Consecutus no autem ea, quae sunt in usu itaque Communi, non ea, quae
finguntur aut optantur, Spectare debemus umquam
176쪽
ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. Qua re sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, Concedant ut
viri boni fuerint id quidem facient negabunt idi nisi sapienti posse concedi Agamus igitur pingui, ut
aiunt, inerva. Qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna ConStantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia Sequantur, quantum homine possunt, naturam optimam bene vivendi ducem. Sic enim mihi perspicere videor,
ita natos esse nos, ut inter omnis Sset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet. It
que cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed ea non satis habet firmitatis. Namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest sublata enim benevolentia amicitiae nomen nollitur, propinquitatis
a manet. Quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam Conciliavit ipsa natura, ita Contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur. VI. Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud
scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates Beluarum hoc quidem exust
177쪽
mum, illa autem superiora Caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, Praeclare
illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et
continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. Iam virtutem ex consuetudine vitae nostrae sermonisque Inostri interpretemur neC eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus, autos Catones Gallos Scipiones Philos his communi vita contenta est eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur. I His igitur et a inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas
vix queo dicere. Principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet Adversas vero ferre dissicile esset sine eo,
qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique Ceterae S, quae XPetuntur, opportunae sunt Singulae rebus fere singulis divitiae, ut utare opes, ut Colare honores, ut laudere voluptates, ut gaudeas valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis amicitia res plurimas continet quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempeStiva, numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia. Neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam et secunda res splendidiores facit amicitia, et adversas, partien Communicansque lC. iores VII. Cumque plurimas et maximas a
178쪽
commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum etiam amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intum tu sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est,
mortui vivunt tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit.
Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae Concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis excipi potest. Quae enim domus tam Stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti Z Ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicaria potest. Agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum
natura totoque mundo Constarent quaeque moverentur,
ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaque, si quando aliquod ossicium exstitit amici in perbculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus t Qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseverareta Stantes plaudebant in re ficta quid arbitramur in vera facturos fuisse tFacile indicabat ipsa natura vim Suam, Cum homine
quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero
179쪽
VIII. 6J DE AMICITIA. II Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem p tuisse dicere; si quae praeterea Sunt - Credo autem esse multa ab eis, si videbitur, qui ista disputant,
FANNIUS. mos autem a te potius quamquam etiam asa istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem, sed aliud quoddam filum orationis tuae. SCAEvoLA Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, affuisses Qualis tum patronus iustitiae fuit contra in Curatam orationem hili FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere. SCAEvoLA. Quid Z amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperiti VIII. LAELIUS. Vim hoc quidem est afferre quid etsi enim refert qua me ratione cogatis Cogitis certe. Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum dissicile est tum ne aequum quidem obsistere.' Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et
pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quissi
180쪽
a quid est, id est verum et voluntarium. Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magi animi Cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, utlaCile earum Sensu appareat. Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est internatos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti Sumus, cuius cum moribus et natura CongruamuS, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis axe virtutis perspicere videamur. Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis alliciat ad diligendum: quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit Z Quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. aelium non oderit Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit. a IX. Quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eiS, quo numquam vidimus, vel, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, Cum eorum, quibuSCum usu coniuncti
esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur Z Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et Consuetudine adiuncta quihus