Cato maior De senectute

발행: 연대 미상

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

restricte ne plus reddat quam acceperit neque enim verendiu est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam Congeratur. Tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque e sipse faciat, tanti fiat ab amicis Saepe enim in ubbusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. Non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere, ut amici iacentem animum excitet inducatque Spem cogitationemque meliorem inlius igitur finis verae amicitiae constituendus est, Si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero. Negabat udam vocem inimi- Ciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius, qui dixisset

ita amare oportere, ut Si aliquando esset osurus neCvero Se adduci posse, ut hoc, quem ad modum putaretur,

a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e Septem impuri cuiusdam aut ambitiosi aut

omnia ad suam potentiam revoCantis SSe Sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse possed Quin etiam ne-CeSSe erit cupere et optare ut quam Saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum rursum autem recte facti Commodisque ami- Corum necesse erit angi dolere invidere. Qua re hocino quidem praeceptum, CuiuSCumque est, ad tollendam

amicitiam valet illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis Comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odiSSe possemus. Quin etiam si minus elices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus Cogitandum putabat. XVII. His igitur finibus utendum arbitror, ut Cum 6 I

192쪽

24 LAELIUS XVII 61

emendati mores amicorum sint, tum sit inter eo omnium rerum consiliorum voluntatum Sine ulla exceptione Communitas, ut etiam si qua fortuna acciderit ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eorum aut Caput agatur aut fama, declinandum de via Sit, modo ne summa turpitudo sequatur est enim quatenus amicitiae dari venia possit. Ne vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est virtuS, quam 6 Sequitur caritas, minime repudianda est. Sed - saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia - querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent: capra et ovis quot quiSque haberet dicere posse, amicos quot haberet non OSSedicere; et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis diligendis neglegentis esse nec habere qua Si Signa quaedam et notas, quibus eos, qui ad amicitiam essent idonei, iudicarent. ISunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, Cuiu g neri est magna penuria; et iudicare dissicile est sane nisi expertum, experiendum autem est in ipsa ramicitia: cita praecurrit amicitia 63 iudicium tollitque experiendi potestatem. Est igitur

prudentis Sustinere ut cursum, Si impetum benevolentiae, quo utamur, quaSi quis temptatis Sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum. Quidam Saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves; quidam autem, quo parva movere non Potuit, Cogno-SCuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, Cum ex altera

193쪽

parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint Z Imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam : quam etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa Sit neglecta amicitia. Itaque verae mi 64citiae dissicillime reperiuntur in eis, qui in honoribus

reque publica versantur. Ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo Quid haec ut Omittam, quam graves, quam dissiciles plerisque videntur Calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant. quamquam Ennius recte :amicus certus in re incerta remi urutamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque Comvincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque in re gravem constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino. XVIII. Firmamentum autem stabilitatis constan 6stiaeque est eius quam in amicitia quaerimus fides.

Nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplicem

praeterea et Communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est quae omnia peditinent ad fidelitatem. Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto,

constantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim

194쪽

boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia primum, ne quid fictum sit neve simulatum aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam : deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, Semper aliquid existimantem 66 ab amico esse violatum. Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et

in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior. 6 XIX. Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus indigna homine dubitatio non

enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates veterrima quaeque, ut ea vina quae Vetust

tem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, 68 ut amicitiae munus expletum sit. Novitates autem, Si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructu appareat, non sunt illae quidem repudiandae, Vetustas tamen suo loco conservandari maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Ipso equo, Cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo eSi quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo; nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae Sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius

commorati SumUS.

69 Sed maximum est in amicitia superiorem sarem

195쪽

esse inferiori. Saepe enim excellentiae quaedam Sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille hilo, numquam Rupilio, numquam Μummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, Sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat SuoSque omni Per Se posse esse ampliores volebat. Quod faciendum imitandumque oeSt omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea Suis communi-Centque cum proximis ut Si parentibus nati sint

humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant ope eisque honori sint et dignitati ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, Cum Cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent

tamen caritatem in pastores, quo patre multo annos esse duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. Fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximu Capitur, cum in proximum quemque Confertur. TXX. Ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionis raque necessitudine Superiores, exaequare se Cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate Superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis, Si nabere se putant quod ossiciose et amice et cum labore aliquo suo factum queant dicere: odiosum sane genus hominum omCia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem Collata Sunt, non commemorare qui Contulit. Quam ob rem, ut ei, qui et superiores sunt, submittere Se debent in amicitia sic

196쪽

quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam, qui molestas amicitias faciunt, Cum ipsi se contemni putant quod non fere contingit nisi eis, qui etiam contemnendos se arbitrantur, qui hac opinione non modo 73 verbis, sed etiam opere levandi sunt. Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu poSSiS, quamvi exCellaS, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit. Quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit 7 Sustinere omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae Sunt, nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. Qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodammodo aestimandi aliter amicitiae stabiles permanere non OSSunt. Disparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias, nec

ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis

amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta minima potest esse, morum studiorumque dis-75 tantia. Recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Ne enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus Capere PotuiS-Set, Si Lycomeden, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab

197쪽

XXI. 78 DE AMICITIA. 29

amicis quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus Atque in 76 omni re considerandum est, et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari. XXI. Est etiam quaedam calamitas in amicitiis

dimittendis non numquam necessaria iam enim a

sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio

nostra delabitur. Erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tale igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabili iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alien tio disiunctioque facienda sit. Sin autem aut morum 77 aut Studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit - loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapiemtium, sed de communibus amicitiis - cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. Nihil enim est turpius quam Cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. Ab amicitia Q. Pompei meo nomine Se removerat, ut Scitis, Scipio propter dissensionem autem, quae erat in republica, alienatus est a collega nostro Metello utrumque egit graviter a temperate et offensione animi non acerba. Quam ob rem primum danda opera est ne 78 qua amicorum discidia fiant: si tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppresSae SSevideantur. Cavendum vero ne etiam in gravis inimicitia Convertant se amicitiae, ex quibus iurgia maledicta

198쪽

contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam. Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis

et cito diligere incipiant neve non dignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur diligantur:

rarum genus; et quidem omnia praeclara rara, nec

quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amico tamquam pecudes eo potiS-simum diligunt, ex quibus sperant se maximum fruCtum 8 esse capturos. Ita pulcherrima illa et maxime naturalicarent amicitia per se et propter se expetita, nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit; ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a Seipse mercedem exigat caritati suae, sed quod per se quisque sibi carus est; quod nisi idem in amicitiam

transferetur, Verus inmiCu numquam reperietur: est

8 enim is, qui est tamquam alter idem. Quod si hoc apparet in bestiis volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant, id enim pariter cum omni animante nascitur, deinde ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis, idque faciant cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani, quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus l8a XXII. Sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esSe non OS

199쪽

XXII 83I DE AMICITIA. 3ISunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis

desiderant. . Par est autem primum ipsum esse virum

bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus ei quibus ceteri serviunt imper bunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. Itaque in eis perniciosus est error 83 qui existimant libidinum peccatorumque omnium Patere in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adiutrix a

natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam Sol, taria non posset virtus ad ea quae Summa sunt pedi venire, coniuncta et consociata cum altera perveniret.

Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. Haec est, inquam 84 Societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda, honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas, ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda

est, in qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam Consequi OSSumus ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse Sentiunt,

cum eos gravis aliquis Casus experiri cogit. Quocirca, 8s dicendum est enim saepius, cum iudicaris, diligere oportet non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis

200쪽

3 LAELIUS XXII. As

et diligendis et colendis praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur veteres Verbio. Nam implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias exorta aliqua

86 offensione disrumpimus; XXIII quo etiam magis

vituperanda est rei maxime necessariae tanta incuria. Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore Consentiunt; quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quo parvo Contentos tenuis victus cultusque delectat; honore verC, quorum Cupiditate quidam inflammantur,

quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existimenti temque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ei qui ad rem publicam se contulerunt, et ei qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ei qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo 87 velint aliqua ex parte liberaliter vivere. Serpit enim

neSCio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem Sui. Quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, Congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timone nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et insolitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans

omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et

SEARCH

MENU NAVIGATION