장음표시 사용
61쪽
copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui oeconomicus inscribituri Atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum
critobulo Cyrum minorem Persarum regem, Praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutiS, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter Consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum SubaCtam atque puram et suavitatem odorum qui amarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo
diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta et Cyrum respondisses atqui
ego ista sum omnia dimensus, mei Sunt ordines, mea discriptio multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae.' Tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque ersicum multo auro multisque gemmis, dixisse iecte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est lyHac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit 64
quo minus et Ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus Senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret, cuius inter primum et sextum consulatum Sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctori,
62쪽
tatis habebat plus, laboris minus apex est autem SeneC-6 tutis auctoritas. Quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino In quem illud elogium:
Aunc unum plurimae consentiunt genus suu imarium fuisse virum. Notum est totum carmen incisum in sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper . Crassum, pontificem maximum, quem postea, Lepidum eodem sacerdotio praeditum vidimus t Quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut iam ante de axim, Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Η bet senectus, honorata praesertim tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates. 6 XVIII. Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo emcitur id, quod ego magno
quondam Cum assensu omnium dixi, miseram SSe s nectutem quae se oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auCtoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos.
63 Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque Communia, salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime obse
vantur Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo fecimentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu veniSSet, magno
63쪽
consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui legati cum essent, Certo in loco considerant, OnSurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepiSSe quibus cum 6η CunCt Consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis Scire quae recta essent, Sed facere nolle. Multa in nostro collegio praeclara, sed hoc, de quo agimuS, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque Solum honore antecedentibus, Sed eis etiam, qui cum imperio
Sunt, maiore natu augure anteponuntur. Quae sunt igitur voluptate corporis cum auctoritatis praemiis Comparandae Quibus qui splendide usi sunt, ei mihi
videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexe citati histriones in extremo actu CorruiSSe.
At sunt morosi et anxii et iracundi et dissiciles senes. 6sSi quaerimus, etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis A morositas tamen et ea vitia, quae
dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem iustae, sed quae probari posSe videatur contemni se putant, despici, illudi praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est; quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita tum in Scaena intellegi potest ex eis fratribus qui in Adelphis Sunt. Quanta in altero diritas, in altero comitas i Sic
se res habet ut enim non omne vinum, Si non omnis natura vetustate Coacescit. Severitatem in senectute
probo, Sed eam, Sicut alia, modicam acerbitatem nullo modo avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego. Ρotest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae 66 minus restet, eo plus viatici quaerere tXIX Quarta restat causa, quae maxime angere at-
64쪽
que sollicitam habere nostram aetatem videtur, apPrinpinquatio mortis, quae certe a Senectute non poteSPeSSelonge. O miserum senem, qui mortem Contemnendam esse in tam longa aetate non viderit Quae aut plane neglegenda est, Si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus aeternus.
67 Atqui tertium certe nihil inveniri potest. Quid igitur
timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum t Quamquam qui est tam Stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum Sse victurum Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis habet facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem quod ni ita accideret, melius et prudentius viveretur. ens enim et ratio et consilium in senibus est, qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent. Sed redeo ad mortem impendentem Quod est istud crimen senectutis, cum id ei 68 videatis cum adulescentia esse communes Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse Communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem Senex non potest. Insipienter Sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veri. At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam
id quod ille sperat hic consecutus est, ille volt diu 69 vivere, hic diu vixit. Quamquam, o di boni, quid est in
hominis natura dii Da enim Supremum temPuS, MSpectemus Tartessiorum regis aetatem : fuit enim, ut scriptum video Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta aegnaverat annos, centum viginti vixerati
65쪽
Sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, em it tantum remanet, quod
virtute et recte factis consecutus sis. Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, ne praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest.
Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. Neque enim histrioni, ut placeat, peragendas ofabula est, modo in quocunque fuerit actu probetur; neque sapientibus usque plaudite ' veniendum est, breve enim tempus aetatis satis longum est ad me honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeteritaverni temporis suavitate aestatem autumnumque veniSSe.
Ver enim tamquam adulescentia significat ostenditque fructus futuros; reliqua autem tempora demetendis fluctibus et percipiendis accommodata sunt. Fructus 7 Iautem Senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia omnia autem, quae Secundum
naturam fiunt, sunt habenda in bonis quid est autem
tam SeCundum naturam quam senibus emori Quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem Sic, ut Cum Sua ponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, Si matura et CoCta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione SSe Venturus. IX. Senectutis autem nullus est certus termi 7 a
66쪽
nus, recteque in ea vivitur, quoad munus ossici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit u animosior etiam Senectus sit quam adulescentia et fortior. Hoc illud est, quod isistrato tyranno a Sinione responsum est, cum illi quaerenti qua tandem refretus sibi tam audaciter obsisteret respondisse dicitur senectute. Sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque Sensibus opus ipsa suum eadem quae Coagmentavit natura dissolvit. Ut navem, ut aedificium idem destruit facillime qui construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit. Iam omnis conglutinatio recens aegre inveterata facile divellitur. Ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum Senibus ne sine causa deserendum sit;
73 vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, depraesidio et statione vitae decedere Solonis quidem
sapientis est elogium, quo se negat velle Suam mortem dolore amicorum et lamenti vacare. Volt, credo, Seesse carum suis. Sed haud scio an melius Ennius: nemo me lacrumis decoret, neque funera tu tacit. Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas 7 consequatur. Iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni post mortem quidem Sensu aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus Sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. oriendum enim certe est, et incertum
an hoc ipso die. mortem igitur omnibus horis impen-rs dentem timens qui poterit animo consistere λ De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, Cum re
67쪽
corde non L. Brutum, qui in liberanda patria est intemfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem Cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam consedivaret, non duos Scipiones, qui iter Ρoenis vel corporibus
Suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum,
qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temerit
tem non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae Careres SuS St,
sed legiones nostras, quod scripsi in originibus, in eum
locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent i omnino, ut 6 mihi quidem videtur, rerum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa num igitur ea desiderant adulescente. Sunt ineuntis adulescentiae: num ea Constans iam requirit aetas, quae media dicitur Sunt etiam eius aetatis ne ea quidem quaeruntur in
senectute. Sunt extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum Studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum mortis affert.
XXI. Non enim video, cur, quid ipse sentiam desomorte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere mihi melius videor, quo ab ea propius absum. Ego vestros patres, P. Scipio tuque, C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror et eam quidem vitam, quae est sola vita nominanda. Nam dum sumus inclusi in his compagibus Corporis, munere quodam neCeSS, latis et gravi opere perfungimur est enim animus a lestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus
68쪽
in terram, locum divinae naturae aeternitatique contra,rium. Sed credo deos immoerilla sparsisse animos in corpora humana, ut essent ut terras tuerentur quique caelestium ordinem contemptantes imitarentur eum vitae modo atque Constantia. Ne me solum ratio ac disp. tatio impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas.
18 Audiebam Pythagoran Pythagoriosque incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati,
numquam dubitasse qui ex universa mente divina dei, batos animos haberemus. Demonstrabantur mihi pra terea quae Socrates supremo vitae die de immortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo pollinis iudicatus. Quid multat Sic
mihi persuasi, sic sentio, Cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes tantae scientiae, tot inventa, non poSSe eam naturam, quae res ea Contineat, esse mortalem Cumque
semper agitetur animus ne principium motus habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus et cum simplex animi natura esset neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non OSSe eum dividi, quod si non posset, non posse interire magninque esse argumento homines Scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis dissicilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari. 7 Haec Ρlatonis fere. XXII. Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, ct in vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram vobisCum animum
69쪽
meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. Eundem igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis. Nec vero clarorum 8o virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi essicerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in corporibu essent mortalibus vivere, Cum excessissent ex ei emori ne vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse Sapientem. Atque etiam, cum hominis natura morte dissolvitvi , ceterarum rerum e Spicuum est quo quaeque discedat, abeunt enim illuc omnia, unde orta Sunt animus autem Solus nec cum adest nec cum discessit apparet. Iam vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum. Atqui dormien 8 rtium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt ex quo intellegitur quales futuri sint, cum Se plane Corporis vinculis relaxaverint. Qua re, si haec ita sunt, sic me colitote,' inquit, it deum, sin una est interiturus animus Cum Corpore, Vos tamen deo Verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis. XXIII. Cyrus quidem haec moriens nos, Si placet 8a nostra videamus. Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos aulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum, aut multos praestanti viros, quos enumerare non est neceSS tanta esse conatos quae ad posteritatis memoriam peditinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad ipsos pertinere. Anne censes, ut de me ipse aliquid more
70쪽
senum glorier, me tantos labores diumos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si isdem finibus gloriam meam quibus vitam essem terminaturus t Nonne melius multo fuisset otiosam et quietam aetatem sine ullo labore et contentione traduceres Sed nescio quomodo animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi cum exceSSisSet e vita, tum denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime 83 ad immortalitatis gloriam niteretur. Quid quod sapiemtissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis Videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre ' quidem efferor studio patres vestros quos colui et dilexi videndi, neque ero eo Solum convenire meo, quos ipse cognori, sed illos etiam, de quibus audivi et legi et ipse conscripsi quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit, nec tamquam Pelian recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuer Camet in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi 84 decurso spatio ad carceres a calce revocari. Quid habet enim vita commodi Quid non potius laboris Sed habeat sane habet certe tamen aut satietatem aut mindum. Non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo commorandi enim natura divorsorium nobis, non habitandi dedit o praeclarum diem cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam L Profici
