Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

io a LUCUBR. ET HIC.

pus iis omnibus ornari suum ; deeore autem e . natos a mi eos ab se maximum hominis ornamen. tum existimari.

II. Neque solum hoc adoptatum ab iis suit, qui sive bonitate naturae, sive disciplina duce, rectum iter ingressi vitae sunt ; sed ab iis etiam , qui , sive calliditate sive prudentia adhibita, magis utilitati suae , quam animi generositati stude.. bant. Nam Sylla Pompejum, Caesar Brutum , Agrippam Augustus , Sejanum Tiberius, Hancia. num Severus ad summum fastigium perduxerunt, ut imminuta dictantia, qua, sortunarum inaequalitate interposita, disjungebantur , iis tamquam amicis ac sociis uti possent. Quod quidem eximiae bonitati naturae tribui posset , apposite Baconus d) inquit, si Trajano seu Μ. Aurelio similes extitistent: at cum viri tam prudentes essent, tanto animi robore , tantaque severitate pra diti,

tamque impensi amatores sui , liquido constat, eos selicitatem suam , etsi major homini vix obtigisset , impersectam existimasse, si non ad hujus ex. pletionem amicitia accessisset; quippe quae non

Serm. Fid. 27.

132쪽

id solum habet virium , ut moerores extenuet, verum id etiam , ut gaudia communicando reflectendoque augeat. Fit enim an animis , quod in rebus naturalibus usuvenire cernitur e cohaerendi vis & conjunctio, quemadmodum impressiones violentas hebetat ac retundit, ita naturales acti nes alit ac roborat. III. Quae cum ipsa natura hominis expetat, ac sibi tributa velit ; ea multo sunt expetenda magis ac necessaria viro bono ac beato, qui summo in fastigio naturae hominis humanaeque excellentiae collocatus est. Nam amicus id viro bono ac beato praestat , ut voluptas , quae capitur ex agendo recte convenienterque virtuti , continuetur , ac numquam intermissa sit: quae continua.

tio voluptatis in ipsa natura felicitatis involuta penitus in, ab eaque nullo modo sejungi potest. Felicitas enim , ut inquit Aristoteles , iunctio quaedam est muneris; & Antoninus se) ait, existimari oportere fruitionem quidquid secundum naturam suam agendi data saeuitas est: quo fit, ut ei, qui iusta faciat, & vera dieat, reliquura

133쪽

io4 LUCUBR. ET IM C. esse nihil asserat, quam f) vita frui bonum

hono sic adnectente , ut ne minimum quidem bono vacuum relinquatur intervallum. Itaque cum

esse vita beati jucundissima debeat , atque ut hominis est fg in jucunditas ea sacere, quae propria sunt hominis , sic beato praesertim jucundum sit ex virtute operari , quod est beati proprium ;quo crebrius quis ex virtute susias achiones ediderit , eo non modo diuturniore , sed etiam acriore voluptate animi persundetur: nam in iis, quae sunt inter se proxima , redundet oportet ex alteis ro quidpiam in alterum , ut in colore colori superinjecto cernitur. Quare succedens gaudium, cum antegreta gaudio , quod nondum subsedit , jam commotum nanciscatur animum , quidquid ex illo motu superest , adjungit ad suum ' quo sit , ut auctum incremento virium adventitio impressionem graviorem faciat. Verum assidue continenterque munere sungi difficile admodum est homini , qui solus sit ; contra conjuncto cum ais

liis , Sc erga alios , id expeditum est & in proclivi positum . Nam viri boni se mutuo bene

134쪽

CAPUT VIII. Iosfactis excitant , & mirabilem quamdam alternorum ossiciorum continuationem seriemque nectunt , quae videri quodammodo pmpria utriusque possitnt ; cum alterum ex altero progignatur, interque se penitus implicata sint, ut secerni porro nequeant : quippe repe. Idcndi studium commovet is , qui beneficio provocat I & qui beneficio provocatur , iterandi beneficia contentionem alit. Immo vero quidquid ab altero agitur, actum ab se quodammodo putat ob eam ipsam caussam, quast , ut interea dum alteri benefacit , ipsi sibi ab se benefactum censeat . Nam in virorum bonorum amicitia praesertim id obtinet , quod Antoninus b) universo siclemati rationalium attribuit. suo pacto se habent, inquit, in continuis membra corpo ris , eo se habent in distis rationalia', cum ad mutuas operas uni cuidam eidemque rei conferendas utra.

que naris snt. suare se te, non membrum, sed partemd xeris compagis ex ratione praeditis coalitae , nondum bom nes ex animo diligis , nondum Usum per se benefacere te delectat ' adhue tantum ideo facis , quod feri deceat , non autem perinde ac s

135쪽

ros LUCUBR. ET HIC. tibimetipse benefaetas. Quoniam itaque viri boni,

quos voluntatum, studiorum, Sc sententiarum com sensio conjugari t, membra sunt unius corporis a ctius astricta, quam ipsi per se homines , vi se,. Ia communione rationis inter se conjuncti sunt; eapropter utriusque sunmones omnes utrique consemunes erunt ideoque vir bonus ac beatus amico viro bono indigebit , ut selicitatis intendatur vis , augeaturque sensus , aucto recte sin

rum numero tum suorum , tum eorum , quae ab

amico prosecta quodammodo pertinere sentit ad se ipsum.

IV. Verum etsi quae geruntur ab altero sic hujus esse propria contendatur , ut in actionum alisterius censu numerari nequeant ; mirum tamen in modum augent Voluptatem ea , quae virtuti comgruentia, suisque numeris absoluta geri cernimus, ab homine praesertim , qui similitudine morum, &amoris conspiratione nobiscum consentiat , quemadmodum Aristoteles animadvertit . Delectat enim etiam in aliis id intueri , quod sibi cognatum est atque ut oblectatur musicus cantilenis pulchris & consonis , offenditurque pravis ac dissonis , sic vir bonus , qua bonus , recte factis gaudet , & abhorrentibus a virtute moleste assici.

tura

136쪽

CAPUT VIII. I tur. Neque vir bonus , dum viri boni & amici honeste facta inspicit , ideo tantummodo jucunde tangitur , quod honesta videat ipsa per se grata; sed ob id etiam, quod in amico se ipsum , & in actionibus amici contempletur suas ; immo sese

ex amici quam ex sui contemplatione sneerius interiusque noscat. Nam, ut ait Philosophus, magis vicinum, quam nosmetipses, 3c ejus actio. nes, quam proprias, videre possiimus. Atque sese amicum probum in amico probo intueri ex eo eis cit ad hunc . locum Eustratius , quod amicus probus est αυτος alter ipse ille qui amatur; & amici probi eadem eligunt , eademque

agunt , cum in corporibus duobus quodammodo sit unus animus. Porro facilius aliena quam propria conspicienda se nobis offerri, generatim eviniscit vulgatum illud, quo sese nosse cuique arduum esse sertur , aciem animi retundente sive benev lentia insta , sive aliqua perturbatione adventitia. Etsi vero qui virtute penitus imbutus est, ab eo longe distet amore sui, qui a Platone libro quinto de L ibus reprehenditur , 3c malum maximum appellatur , atque eaput errorum omnium ;cum is, qui se ipsum mu's, quam veritatem ,

honorandum putat , quid justum bonum & pulchrum Disii iam by Corale

137쪽

chrum sit, male judicet ' numquam tamen , dum se unum ac sua inspicit , assirmare certo potest , imminuti detorti secati nihil in iis esse , quae videt. At ubi defigit in alium oculos , quo contemplando delectatur, eumque diligentius ac sncerius introspicit , in alienis aestimandis minus e rare , suaque cum iis comparans acrius dijudicare potest , quid in se rectum aut emendandum sit. Itaque sicut in speculum inspicit , qui suam faciem intueri velit sc amicum probum inspiciat oportet , qui se nosse cupiat , dc actionum sua. rum aspectu sncero frui. Vt ut enim quod ibidem a Platone traditur, amator in amato perspiae tendo caecus es , ad omnia , quae possunt amari , porrigatur' in primis tamen id cuique cir- ea semetipsum obvenit. Siquidem ubi se quis contemplatur, obtutum ad ea maxime dirigit , qu e boni specie sese commendant : ubi vero sibi proponit intuendum alium, deflexos a bonis oculos in ea defigit , quae reprehendi seu corrigi meliusque conformari possunt. Hinc illud a Menandro notatum fluit. Οὐδεἰς ω αυτου - κακα συνορα , γε πρου δ' ατ 1μονῆν τος oxyετ .

Quicumque faedum admittis aliquid , Pamphile ,

138쪽

V. Quae cum spectent ad eos maxime , qui non admodum absunt a virtute suis expleta numeris , aut ipsi per se corroborato alteque insito honesti studio virtutis incitati constanter agere pulchra possunt ; quod ab Aristotele porro additur iis est opportunum , in quibus nondum confirmata satis aut late sus a virtus est . Ait enim, his ideo proborum amicitiam utilem esse , quod exercitatio quaedam virtutis ex convictu bonorum excitari possit. Virtus enim ex bonis incrementum capit. Quam ad rem illud affert , quod est a Theogni de praeclare dictum : s κοῖσι Eb2 λων μὲν γαρ ' μαΘησεα ' δε κα-

jusis disere bona e s υersabere amico Cum pravo, amittes, mens bona s qua libi es ). Neque ad agendum tantummodo, sed etiam ad evolvenda consilia , sermone intercedente , amici conferunt . Nam , ut Baconus fl) apposite , si quis animum cogitationibus multis gravatum habeat , ejus ingenium tamquam Iumini expositum inclar

scit

139쪽

Iro LUCUBR. ET HIC

scit communicatione consiliorum , & mutuo colloquio. Quippe cogitationes, ubi sint in verba conversae, facilius agitat, in partes omnes versat, disponit ordinatius , ac tamquam in faciem intuetur. Sermo enim hominum , ut regi Persarum

respondit Themistocles sm) , instar est pictorum

stragulorum ; nam ut haec , ita ille aperit expansus imagines , contractus tegit ac depravat. VI. Atque cum hactenus allatae rationes ex iis

repetitae sint , quae sunt homini adventitia ; quae postrema ponitur a Philosopho, subtilius est acii. tiusque derempta ex iis , quae homini natura

insunt ' ostenditque , riatura esse viro bono expetendum amicum probum , non secus atque esse ,

vivere , sentire , intelligere. Quippe , ut ait ad hunc locum Eustratius , bonus amicus vim bono quasi vita quaedam est , atque vita ac sensus non habitu quodammodo sed actu est , siquidem una cum ipso maxime impenseque agit. Vita itaque natura bonum est , cum definitum quiddam sit ' quod est autem natura bonum, id probo quoque vim bonum est. Quare vita pmbo cuique ni Plutarch. in vita Themist. Diqitigod by si

140쪽

CAPUT VIII. III que natura suapte expetenda est : immo vita pmbi viri praesertim id accidit ' est enim vita prava & corrupta indefinitum quiddam. Nam, ut verum , sic bonum simplex ac finitum est ' contra , ut salsum , sic malum varium est & multiplex & infinitum ' quo fit, ut qui deviis aratione cupiditatibus abripiuntur , alia semper atque alia persequantur. Porro si bonum est ipsa per se vita praesertim viri probi, jucunda quoque erit. At vita in homine potestate sensus & imtelligentiae definitur. Ρotestas autem ad operis ac muneris iunctionem spectat, facultates enim sunt nobis , ut iis utamur , a natura inditae. Quare

vitae persectio sentiendi & intelligendi non pol

state , sed actu constat. Quemadmodum autem audiendo audire, videndo videre sentimus , sic intelligere nos intelligendo percipimus ; ubi vero bonum quidpiam in nobis esse percipimus , ea perceptione delectamur ' ergo quo se magis quis& sentire sentiat , intelligere intelligat , eo pe nitius altiusque indita latiusque Lia voluptate perfundetur. Nam cum ipsa per se vita jucundast, ac sentire se sentire & intelligere se intelligere nihil si aliud , quam sentire atque intelligere sibi vitam inesse , vitaque si ui ; qui suae

SEARCH

MENU NAVIGATION