장음표시 사용
141쪽
sibi vitae magis est conscius , is interiore sui sensu vividius atque suavius assicietur. At sensus cujusque sui , simulque voluptas ex eo fluens augetur atque porrigitur , ubi quis esse ac vivere sentiat alterum sui similem , seu sentire & intelligere percipiat alterum quemdam ipsum : nam eo pacto vita frui quodammodo geminata censeri potest . Sui vero smilem & alterum ipsum esse probus existimat amicum probum ' Vir enim probus , ut erga se ipsum , se erga probum amicum affectus est. Itaque viro probo percipere sensu &intelligentia esse amicum probum & vivere, gratum est & expetendum , eique propterea necessarium , ut uitae propriae jucunditas expleta suisque numeris absoluta sit. Id autem ut percipiatur, consuetudo victus requiritur , qui consilia sensusque animi communicandi mutuo , permutandique ossicia potestatem expeditam & continentem facit. Ergo si viro probo natura bonum est esse , ac sentire se
vivere , sensumque sui duplicatum percipit , dum
percipit amicum esse ac vivere , quocum vitam quodammodo communem habet, ideoque voluptas ,
amplificato sui sensu , major uberiorque vitae gignitur ; et , qui beatus suturus sit, amicis probis
opus erit , etsi bonis ceteris abundet omnibus.
142쪽
Commodius esse vulgarem ac mediocrem , quam persediam undique amisistam quaerere.
I. Η I , qui amicum quempiam sibi velit adsciscere, illud praeter cetera cogitandum . . A est , amicum esse , ut apud Plutarchum sa) a Platone animadversum est, hominem , animal nempe iacile mutabile ; id asserente varietate facultatum & alacritate , quibus instructus est ; atque , cum hae dissimiliter in aliis aliisque inter se temperatae sint, & in multa vetagant aliorum aeque facultatibus opportuna, prude ter a Socrate s b) ac vere dictum esse , comparatos esse natura homines partim ad amicitiam , partim ad simultates atque dissidia. Tum enim indigere mutuo subsidio mutuaque opera , misereri , juvando prodesse alios aliis , eoque perspecto, sibi vicissim habere gratiam ' tum autem , cum eadem expetenda bona putent, de iis inter se di-
143쪽
ii 4 LVCVBR. ET HIC. gladiari , disjuncti tie sententiis animorum ad vetasari sibi mutuo : praeterea contentionem & iram hostile quiddam esse , plus habendi cupiditatem infestum , invidiam odiosum. Per qtiae penetrans amicitia colligare quidem inter se potest ingenuos , honestisque studiis addictos homines. Sed eum semina disjunctionis insta penitus extirpari
nequeant , nisi rerum , quae ad vitae commoda jucunditatem amplitudinem ornamentum adoptatae sunt, omnis antea cupiditas avulsa sit; cupiditates autem in ordinem adduci regique se patiantur quidem , at non exscindi sinditus auferriquesnant; ea coagmentatio laxamenti quiddam ha bet , ac si nimis astringatur , elementorum quasi dissidio exasperato , concussa di sibivitur. Quare mentis concordia, quae necessaria dicitur ad amicitiam a Pythagoreis , auctore Iamblicho e )
congruentia decretorum in iis quae ad vitam pei tinent, & rerum, quarum est hi sus in vita, communio ea, ut amicis utamur tamquam nobis ipsis ,
quae a Stoicis in amicitia postulatur , Stobaro id )Laertioque se in tradentibus & omnium divina-
144쪽
rum humanarumque rerum cum benevolentia iacaritate summa consensio , quam ex Stoicis haustin Laelio Tullius, ejusmodi sunt , ut eorum quidem animo fingi l pectes , mi squam autem exemplum inveniri possit : & qui sese ad eam formam
componat , aliosque compostos exigat , is, quem amet, neminem umquam si inventurus , ob eam. que rem e vita sun litus amicitiam auferat. II. Itaque consultius esse commodiusque ducunt prudentes & consilerati rerum humanarum aestimatores , animum animique studia collineare in eam amicitiam , quae vulgaris & mediocris appellatura Tullio sf) delectare tamen ac prodes. dicitur quam in persectam expletamque numeris omnibus , qualis ab eo fuisse traditur nonnullorum
qui pauci nominantur. Etsi tam distaret hac ipsa ab amicitiae cogitata forma , quam ii , quibus attributa fuit , a persecta sapientia aberant , quae
fundamentum esse verae amicitiae statuitur. Cum ii non mirabilia , sed usui sutura persequantur, amicos non alios esse sibi ' quaerendos intelligunt, quam quos vita communis agnoscit ac probat; Η a cum cI In Laelio.
145쪽
cum iisque sic agendum , ut cum viris bonis, non qui finguntur aut optantur , nusquam autem reperiuntur , sed quibus vita communis esse contenta potest. Eos , qui pulchris picturis otiose delectantur, existimare cum Plutarcho fg) snunt, concentus amicitiae nullam esse debere dissimilem aut inaequalem partem ; sed , sese similiter omnibus habentibus , omnia convenire inter se dicta, sensa , consilia . motusque animi , tamquam uno animo in plura diffuso corpora. Qua ex sanctione fluunt ea , quae sunt apud Senecam th) : Si alia
quem amicum ex simas , cui non tantumdem eν His , quantum tibi , vehementer erras , m non saritis nosti vim verae amicitiae . Cum tisi aliquem in amiciιia recipi placuerit , toto illum pectore admitte e tam auda ter cum illo loquere , quam tecum ἰcum amico omnes cogitationes tuas m De . suid es quare verba coram amico retraham λ Quia es quare me coram illo non putem solum λ Ipsi vero misi sis his , quae tantum inter homines undique persectos locum habere possent , eam opinionum aevoluntatum consensionem satis esse putant , quae
146쪽
non alterum cum altero sic intime permisceat Rconfundat , ut quasi liquores infusi secerni & a. gnosci nequeant ; sed ita nectat , ut quasi dura corpora ad se invicem applicata , interque se apta , distingui possint . Quo fit , ut multa siti quasi puncta communia cum amico habeant; multa vero sibi propria reservata velint; quae tamen ipsa , commotis contactus punctis, commoveri consensu debent, quantum necesse est ad utilitatem mutuam & jucunditatem in laetis adversisque rebus , iique s nunt , quos propius cujusque puncta attingunt. Neque enim ita cujusque propria manent , ut non pertineant ad alios ; cum multis singuli varium ad se respectum habentibus circumfusi snt. Itaque cum animo recte constituto temperatoque sint , & considerate ordinateque ament, aeque distant ab eo , qui sese totum alteri credit , alterumque sibi vicissim addictum omnino velit , atque ab eo , qui versutia corrumpat amicitiam , aut mollitie deserat, aut suspicionibus incertam reddat, & semper in ancipiti lubricoque
III. Ad animi mollitiem amicitiae molestias fugientis id spectat , quod apud Euripidem in Hippolyto imitur , obtruditurque tamquam utile
147쪽
vitae securitati praeceptum usu diuturno rerum humanarum imbibitum: διδασκει γαρ ρι' ὁ πολυς
n m in 'fas ise meduIus , Sed ita ut solvi vincia possent, Et jam tendi , iamque remisti. Nimium nimium est ponderis , unum
nimum curas ferre duorum. Ratis visa curata nimis ,
Numquam dulcis , saepe di aberrans ,
148쪽
CAPUT IX. II pMinus ut valeant corpora , caussa es.
Mibi prae nimiis laudare placet suae se modico Ine coercent i). Cui congruit illud Martialis:
Si vitare velis acerba quaedam, Ει trisses animi cavere morsus
Nulli te facias nMis sodalem . Gaudebis minus, o minus dolebis ). Quae sententia pronis auribus admittitur , ac liis benter adoptatur ab iis , qui aut omnino jucunditati vitae dediti .laborem & curam cane pejus Sc angue fugiunt , aut rebus occupati su is & tr. rctili , omnia humana ab se aliena putant , aut insociabilia selicitati suae. IV. Pertinet autem ad versutiam quod ab Antonino si) reprehenditur, cum quis amicitiae simulata specie suae consulit utilitati quod iis usita. tum est , qui snceritatem verbis efferunt , & sese
tum maxime occultos , tortuosos , & multiplices indicant , cum vultu ad comitatem quamdam atque facilitatem composito sese candidos apertosque , nulla re postulante , praedicant. Quam puν -
149쪽
dus , inquit , in i icerus es qui ait e uortii tecum agere simpliciter aperte. suid opus es praemonere s Ipsa per se res apparebit. Fronti vox oportet inscripta sit. Sincerus es λ Statim id
elucet in oculis, ut in amantis oculis omnia conti
nuo deprehendit amasus. Simplicitatis assectatio tortuosa es e nibit tam , atque λυκοφιλέα lupinaam cilia , foedum est. Hoc maxime fugias e bonus , simplex , benevolus in oculis gerit mores , ae nihil in eo latet. Locum hunc attulit Antonini parum apposite Graevius ad illud Ciceronis in Laelio, quo boni viri dicitur esse munus in amicitia, non solum allatas ab aliquo criminationes repellere, sed
ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid
existimantem ab amico esse violatum ' aitque su spiciosam amicitiam a Graecis eleganter appellari. Nam etsi suspiciosus dicatur tam is ,
qui suspectum habet alium , quam is , qui sus oectus est ; tamen nihil Tullii suspiciosus cum Antonini lycophilia commune habet , sed potius
quod antea multiplex ingenium , tortuosum , ob eamque rem infidum ab eo vocatum fuit. Nam lycophilia fgnificat amicitiam assimulatam , fausam, subdolam ' a faedere nemne ductam, quod ea conditione lupi cum ovibus olim inire volebant,
150쪽
CAPUT IX. I 2Iut ipsi scios catulos ovibus, oves sibi canes custodes gregis obsidum loco traderent; ideoque sublatis defensoribus paterent expositae insidiis direptorum ac praedatorum . Quare Plato m J vocem
traduxit ad eam animorum discrepantiam , ut inter se consociari nequeant. Cum enim eo rem a
Dionysio adductam intelligeret , .ut ab se aut Dionem deseri veterem amicum & hospitem, aut amicitiam Dionysii repudiari oporteret; Haec , ait,
ita gesta τεν σήν λυκοφιλίαν α κοινωνησίαν δια σε απειργασατο , dissociabiles me teque tua eulpa reddidit , ut non magis, quam inter lupos oe agnos, amicitia consare pust. U. Demum ad suspiciones & diffidentiam, quae tum ex timiditate, tum ex importuna sagacitate curiosius omnia rini ante nasci possunt , attinet quod a Biante piraeceptum auctore Laertio sn) dicitur, & exagitatur a Tullio so), nimirum, Ita
amare oportere, ut se aliquando esses osurus , - μιτη οντας. Senibus praesertim m rem hunc esse
familiarem , Aristoteles sp) animadvertit , experientia nempe rerum humanarum inditum ; suspicio 3. n In Laelio. co L. I. seg. 87. p Rhet. l.3