장음표시 사용
161쪽
rga LVCVRR. ET HIC. non aliam sapientiam docebant, quam quae popularibus opinionibus accommodata erat, imbecillitatem agnoscendam adolescenti exhibet ; ostenditque non aliud a notionibus confusis & inexploratis expectari posse, quam confidentem inscitiam. Quo fit, ut non aliud Socratis institutum sit, quam ut homines adducat ad eam inscientiam, quae philosophiae caussa seu principium a Tullio dicitur libro primo de Natura Deorum ; qui locus interpretumlii boriosis conjecturis ac minime necessariis vexatus miris modis est. Tullius enim , cum ait varias hominum sententias de natura deorum magno ar gumento esse, caussam , id est principium philo-1ophiae esse inscientiam , prudenterque Academicos a rebus incertis assensionem cohibuisse, idem ait, quod Epictetus ): A φιλοτο ιας συνατΘη τις τῆς αυτοῦ ατθενείας αδυναἈίας περι τα άν -
cipium es philosopbiae imbecillitatis infirmitatisque suis
necessariis in rebus animasiersio ' animadυerso pugna
162쪽
yum inter se hominum , caussarum inqIi tio puonae hujus , condemnatio nudae opinionis , ac diffident a . IV. Socrates igitur, qui se tam rerum inscium,
quam investigandi cupidum assimulare solet , ut interrogandi sibi quae velit potestas facta sit , &e rerum exteriore ambitu conjiciat in interiora nec opinantes eos , quibuscum sibi res est , in. cludatque continuatione serieque notionum , e quibus evadendi spes interclusa sit ad indefinita, neque distincte perspicue distributeque significantia quidpiam , ut ii solent , qui , nulla ratiocinationis inita semita , libere subsultare , susque deque Vagari pos uni ' eumdem secutus morem in amicinatura inquirenda , Menexenum obsecrat , ut sese adjuvet in ea re , quam efflictim deperit : nam cum alii alia cupiditate teneantur , alicujus amici sibi comparandi studio vehementer incendi, beatosque Lysdem & Menexenum existimare, qui juvenes tantam possessionem , tam propere ac facile consequuti sint, cum ipse tam provectus ne norit quidem quomodo fiat quis amicus alteri . Quare tamquam a perito doceri cupiens, primo quaerit, num qui amat amicus ejus sit , qui amatur an qui amatur ejus, qui amat; an nihil intersit. Cum nihil interesse fateretur imprudenter Μene-
163쪽
xenus, a Socrate iacile revocatur , assentiturque neutrum neutrius amicum esse , nisi se vicissimament. Si nihil amicum amanti est , quod non amat vicissim , neque amicus equorum, neque sapientiae quis appellandus, vel amare quis haec ipsa non amica dicendus erit. Quare perperam a poeta vocatus est beatus , cui nati & equi & canes venatores amici sunt. Quod cum Μenex enus non auderet confiteri , cum auctoritas Homeri pondus haberet in sapientia populari maximum ' colligit ex eo Socrates , quod amatur , sive amet , sive
odio habetat, et , quod amat, amicum esse ; quo fit, ut hosti quis amicus sit, & amico hostis. Ida ratione prcu sus alienum esse Menexenus animadvertens , fatetur , ab se non posse expediri, quid statuendum sit , si neque qui amant , neque qui amantur , neque qui & amant & amantur , amici sint ; cum frustra quaeratur ae praepostere , cui nomen amici conveniat , antequam definitum suo. rit , quid ipsum amicum sit. V. Ipse Socrates exitum ex ea via, quan i ingressus erat , inveniri posse desperans , aliam inquirendam esse putat , assentiente Lyside I missoque Menexeno , qui non satis ad intelligendum comparatus erat, socium sibi Lysidcm involga
164쪽
CAPUT X. tionis eligit, cujus ingenio philosophico discendi
que cupido delectari ait ; poetas autem duces , quos tamquam sapientiae parentes vocat, ne videatur ab omnium doctorum intelligentia abhorrere. Horum autem Homerus princeps amicitiae deum
auctorem facit , qui similem ad similem allicit ;quocum ii consentiunt, qui de rerum universitate disseruerunt. Nam necessario simile simili semper amicum esse. At si similes esse dicantur improbis improbi , hos Socrates inseri amicos esse inter se non posse , quod injuriam invicem in serre ac pati soleant. Si vero statuatur, bonos solos esse ,,-nis similes, quippe cum alteri s mile nullo pacto possit & amicum id esse , quod ipsum sibi dissimile sit , & secum discrepet ; impi , s autem esse constet ne sui quidem umquam similes , sed
vecordes , ideoque neque cum bonis neque cum
malis apte cohaerere posse ; initio Socrates quod quaerebat jam sibi monstratum esse s mutat, & assentitur amicos eos esse, qui boni sint. Verum rem paullo diligentius expendens, assensionem revocat , cum simile simili nullam utilitatem possit assurre, quod unumquodque sibi per se non asserat; sese autem inter se nequeant amare , sbique amica esse , quae sibi mutuo nullum adjumentum aD
165쪽
ferre queant. Quare neque bono bonum amicum
esse posse ' quippe bonus , qua bonus , ipse sibi suffcit, nemine prorsus indiget , ideoque magni
faciendi quempiam & amandi nullam omnino caussam habet. VI. Hic haerens Socrates a similitudine discedendum ait , quam Homerus poeta , physeusque Anaxagoras induxerant I & videndum , num certius quidpiam expectari possit ex eorum sententia , qui similes a similibus, & bonos a bonis maxime dissidere statuentes, nectebant ex contrariis amicitiam. uare ldb:tituit Homero Hesiodum , cujus est vulgatum dictum:
Iuoidet Aulus Aulo , vatique poeta dAnaxagorae vero sub tituit Heraclitum , qui cum videret appeti siccum ab humido, calidum a frigido , plenum a vacuo , Obtusum ab acuto , ab amaro dulce , contrariumque ali a contrario statuebat amica esse inter se maxime dissimilia , cogique necessitate inopem ut locupletis , infirmum ut robusti , aegrotum ut medici, imperitum ut periti favorem amet , & amicus sit. Sed qui
statuat contrarium amicum esse contrario , con-
steatur oportet , inter se amica esse inimicum ,
166쪽
amicum ; justum , injustum ' temperatum , intem. peratum ; bonum , malum , si contraria , qua
contraria , dicuntur amica esse. Quae cum absurda sint, neque simile simili , neque contrario contrarium amicum erit. Quoniam ad amicitiae naturam ipsae per se neque similitudo neque dissimilitudo quidquam conserunt' quippe quae prorsus externae sunt & adventitiae, nulloque cum ea vinculo insito colligatae. VII. Ne , quid vere amicum si , agnoscendi spes abjicienda sit omnino , Socrates quasi talum a sacra linea movendum ait , & quaerendum ,
num id sorte si boni amicum , quod neque bonum neque malum est ; ac se plane , quo se conjiciat , ignorare profitetur ' sed incertis unis dique dubitationibus agitatum eo se impelli antiquo proterbio pati , ut suspicetur , id amicum esse quod pulchrum est, & bonum esse pulchrum 'ideoque pulchri & boni amicum id esse , quod ipsum per se neque pulchrum neque bonum sit. Neque enim , si cui quid amicum est , aliud excogitari potest ' cum trium generum , quorum unum est bonum, alterum malum , tertium neque bonum neque malum, exclusa duo priora snt, ultimumque tantummodo relinquatur , quod neque
167쪽
138 LUCUBR. ET HIC. malo neque sibi simili potest amicum esse, ideoque
superest, ut bono sit. Boni autem amkum fieri propter mali praesentiam, antequam ipsum iactum sit malum a malo , quod habet; neque enim, si malum iactum sit , esse boni amicum posse. Quae longe a sophistarum intelligentia dissita Socrates explicaturus animadvertit, alia quidem ejusmodi esse, quale est quod adest , alia non esse ejusmodi . Sic si flavae comae cerussa tingantur , iis albedo quidem adest , at non albae sunt iccirco ,
sed albedine praesente neque albae , neque nigrae. Verum ubi senectus eumdem colorem hunc inserat , albedine praesente, tunc albae revera sunt. Haud absimili modo quod neque bonum est neque malum , interdum praesente malo nondum malum est : & cum nondum praesente malo malum sit, ipsa mali praesentia facit, ut bonum arpetat. At si malum jam si, ipsa mali praesentia ,
qua iactum est malum, avertitur a boni cupiditate & amicitia. Ex quo fluit , neque sapientes , sive dii sint , sive homines , neque sic ignorantia imbutos insectosque penitus , ut mali sint , V
rum eos philosophari, qui sic inscitiae affecti malo
sunt , ut nondum vecordes sint & indociles , sed sentiant ea se nescire , quae nesciunt. VIII.
168쪽
VIII. Quum , assentientibus Menexeno ac Ly-sde , Socrates inventum ab se putaret quid amicum sit, nimirum ubique bono propter mali praesentiam id amicum esse , quod neque bonum neque malum ell ' ac magna laetitia persunderetur , importunissima suspicione oborta , repente praedam , quam laeto animo complectebatur , e manibus extorqueri moleste sert. Veretur enim , ne
somnio ditatus sit , ac tamquam in homines jactabundos , 3c inania magnifice pollicentes, in fallacem amici naturae speciem inciderit. Nam quod amicum est alterius , amicum ejus esse propter aliquid, & caussa alicujus ; atque hoc ipsum
oportet amicum sit , quemadmodum corpus amicum est medicinae propter morbum , qui malum
quid Sc inimicum est ; caussa sanitatis , quae bonum quoddam & amicum est. Quare quod neque bonum deque malum est, propter malum & inimicum boni, amicum esse boni & amici caussa. At s quid amicum est boni & amici caussa, ipsum hoc boni alterius amici caussa alterius amicum erit atque ita deinceps in infinitum. Quare deveniendum ad quoddam principium , quod ad amicum aliud non reseratur, sed in ipsum id desinat, quod primum amicum si , cujus caussa dicantur di alia
169쪽
amica omnia tamquam simulacra quaedam illius , quod vere amicum est. At si quod vere aRicum est, illud ipsum est , quo desintini omnes hae ,
quae dicuntur amicitiae ' concludit Socrates , id non amicum esse alicujus amici caussa, secus atque paullo ante definitum erat. IX. Rursus alterum expendens , quod communi consensu postum erat , bonum amari propter malum , quaerit , num , tria cum sint, bonum , malum , & neutrum, si malum forte sit blatum omnest , ac duo reliqua maneant , nullam nobis, qui malum inter ac bonum sti sumus , utilita. tem bonum allaturum sit , perinde ac si bonum
ipsum per se nullum usum habeat. Id sibi videri
satente Lysde , quo res evaderet ignorante , Socrates ad examen revocat , quod imprudenter concestum erat. Quaerit itaque , num , etsi de medio sublata mala fuerint , appetitiones aliquae neque bonae neque malae superesse queant cum necesse non videatur, ut una cum malis ea pereant, quae
mala non sent. Si supersunt , qui appetit & amat aliquid , eius , quod appetit & amat , necesse est ut amicus st. Quare malis sublatis nonnulla amica erunt. Igitur , cur quis amet & a. metur , caussa existit ab eae diversa , quae allata fuit,
170쪽
C A P V T X. IAI fuit , clam diceretur id , quod neque bonum neque malum est , amare bonum propter malum. Est autem amicitiae caussa appetitio. Porro quod appetit aliquid eo indiget ' quod autem indiget, eo indiget, quo spoliatum fuit. Quamobrem
amor , amicitia , appetitus sunt o insiου , nimirum ejus , quod cognatum est ' ideoque inter se natura cognati amici sunt : neque alter alterum expetere potest & amare , nisi aut animo , aut indole animi , aut serina , aut moribus is sibi cognatus sit. Natura vero cognatum necessario amat. X. Qiaare Socrates eo sese reserens , ex quo disputationis occaso ducta est , cum natura cognarum necessario amet , necessarium esse pariter efficit amatori germano minime fictilio , ut ametur ab amasio. Lyside Μenexenoque vix annuentibus, Hippothalis , qui sibi putabat ea favere , prae laetitia non vultus mansit colorque suus at et cito laetandi caussa praerepta est . Nam amici natura , qua gaudium Hippothalis nitebatur , incerta deprehenditur a Socrate rem attentius explorante.
Animadvertit enim , si cognatum a simili diffsrat , inventum existimari posse quid amicum sit ruerum si cognatum & simile unum quiddam idemque sint , jam antea demonstratum esse , simile