Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I 2 LUCUBR. ET HIC.

simili saeundum similitudinem nullum usum assero re quod autem infructuosum sit , amicum esse nullo pacto posse. Sed , neque si disserant , rem

planius expediri monet. Nam cum bonum non sit cognatum cuilibet , neque malum alienum , at malum malo , bonum bono , neutrum neutro C

gnatum sit ; si qui cognatum amicum esse dicat , id admittit , quod ante repudiatum est. Quippe

non minus improbus improbo , quam bono bonus amicus erit. Missa itaque cognati & similis inter se comparatione , quae nihil omnino promovet , videndum est , num res melius expediatur comparandis inter se cognato & bono. At si dicatur , idem esse bonum & cognatum ' bonum bono solum amicum erit. Uerum id in superioribus resutatum est. Quamobrem eo disputatio tandem evadit , ut si neque amantes , neque amati, neque similes , neque dissimiles , neque boni , neque cognati amici sunt ' non habere se quid omnino dicat, ultro Socrates fateatur. Seniorem aliquem excitare cogitabat ; at cum paedagogi sub- barbara voce obstrepentes , & plusculum poti festis Μereurialibus Lysidem & Μenexenum e coningressis domum adducturi abstraherent; discedentibus , nihil , ait , aliud esse disputando comparatum , Diuitiam by Corale

172쪽

CAPUT X. I 3 tum , quam ut ridiculi spectatoribus ipse senex , ipsique pueri videantur, quod se inter se amicos putent , & invenire non potuerint quid amicus sit. XI. Ex oblato dialogi conspectu patet , in eo Socratem nihil aliud sibi proposuisse more suo ,

quam ut perverstatem amoris, quo flagrabat Hippothales, retunderet ; Μenexeni confidentiam eschola sophistarum haustam converteret ad modostiam , eumque convictum inscitiae , vanitatisque doctrinae , qua fidebat , ad saniora studia compelleret; Lysidis autem animum optime natura comis paratum a doctorum ac morum communium imsidiis & contagione defenderet, & injecta dirudentia cautum & circumspectum redderet , ostendendo qua ratione vulgares opiniones explorari debeant. Quo pacto vero quaerenda veritas , &quibus ex principiis nectenda sit , altioris esse indaginis , quam ut adolescenti , aut alio cupiditatibus avocato , aut ineptiis opinionum innutrito , aut nondum germanae doctrinae sacris initiato ritu Platonicorum, accommodari possit. Animus enim a concretione rerum ad formas sempiternas ex sensu Platonis, qui suam Socrati personam imposuit , evehendus est. Evehendus est ad ipsum

per se pulchrum , ad id quod vere est , ad ipsum

173쪽

bonum , quod in eo , quod vere est, eximie maximeque splendescit : ad ea , quae illustrat verum , & quod vere est; nimirum ad ideam boni, quam Plato vocat boni filiam , aitque tribucre cognitis veritatem , & cognoscenti vim. 4ἰae Ρr clus sbὶ gradatim exponens, bonum ai t esse , quod universa conservat , & constituit , explet ac perficit ' το σοφον parere quodammodo lucem intelligibilem , & primas sermas; pulchrum demum in summis sermis esse situm , atque suppeditare laetitiam, familiaritatem, amicitiam. Tria haec cum omnia impleant atque pervadant , necesse esse , ut quae implentur , per cognata revertantur ad unumquodque , cum eoque conjungantur. Ad pulchrum , quod omnia secunda connectit , interque se conciliat, & caussa persectionis est; & eorum , quae manant ex ea persectione , omnium reversionem fieri per amorem , qui praestantissima genera, praestantissimasque animas, perinde ut a pulchro participant , inter se colligat. Per veritatem autem ad sapientiam , qua & ipsa mens repleta cognoscit entia, & cujus animae participes

174쪽

intelligenter agunt. Ad bonum demum neque cognitione neque actione , sed collocatione , stabilique permansitone & quiete opus iis esse , qui cum eo quasi coagmentari properant ' quippe cum bonum sit portus universorum entium , in quo

conquiescendum est.

XII. Corruit ergo systema decretorum , quae ex ea disputatione Serranus exculpsit. Ait enim, a Socrate tradi discrimen verae amicitiae a salsa 'ver: E amicitiae definitionem , caussis ipsius notatis usum denique ipsius . Veram amicitiam definiri , sinceram communitatem omnium rerum , quae in vita communi versantur ' ut quidem prima communitas sit animorum studiorumque consensio , quae morum s militudine innixa , & vitae usu mutuisque ossiciis firmata permanet in varios multiplicesque usus societatis humanae . Caussam illius notari duplicem , Deum , & cognationem assinitatemque animorum . Ad has adjungi necessitatem incommoda depellendi , quibus obsessa vita est , & coguntur homines , ut secum invicem assuescant , ac mutuam societatem colant. Deum tamen esse caussam principem ' ceteras secundas

tantum, & nobis proximas, & παρωνε λως ab illo summo , seu Deo , deduci. Explicari porro Κ causis

175쪽

causarum duarum Droximarum vim maximam .

nimirum ut animorum similitudine & cognatione, vitaeque necessitate contineantur homines in ossicio ad mutuam amicitiam colendam : sed necessitatem a s militudine & cognatione longe lateque disserre. Duas autem priores bonis viris tantum esse proprias , ultimam improbis etiam communem. Denique stinimam utilitatem amicitiae demonstra. ri , nimirum antecellentem rebus omnibus , quae cadunt in vitam hanc, ut sit lanamum scelus non habere rationem amicitia . His generatim propositis , cum ad rem ventum est , statuens, hic agide caussis amicitiae efficiente & finali , seu quaest eius origo , qui denique finis & usus ' ex eo, quod ad primam attinere putat , invenire primo sibi visus est problema , utrum amicitia in uno tantum esse possit , an mutua potius esse debeat ;ejusque solutionem , quae decernit , in amicitia

requiri mutuam consensionem : atque etsi concedat fieri posse , ut quis non amatus amet , hanc tamen esse claudam amicitiam & imperfectam. Deinde varia theoremata enucleat. Ac primum quidem ex Homeri versu , Deum esse veram &efiicientem amicitiae caussam , qui conciliet &componat animos hominum , ut inter se conspi-

176쪽

rent morum s militudine, in qua vera amicitia sita est. Secundum ex eisdem Homeri verbis col. lectum, inter bonos tantum versari amicitiam, neque ullam inter improbos esse posse . Quare proximam amicitiae caussam esse similitudinem animorum ex virtute proficiscentem , quam tamen Deus emcacem reddat , ut caussa princeps. Secundi theorematis ελεγχος porro collocat, afferrique ait argumenta probabilia , quod amicitia non ex similitudine, sed ex contrariis potius coalescat :quae omnia disputando non docendo afferri monet in utramque partem. Tertium esse theorema de origine amicitiae statuit ; eam propter vitae necessitates natam esse , variosque in usus permanare , ita tamen ut ipsa proprie non in rebus humanis,

sed in Deo tantum constet ; cui praemitti primo

axioma, pulchrum seu Deum amicum esse. Deinde ratione hypothesis institutae , quatenus amicitia eadat in vitam humanam , tria quaedam esse genera hominum ; ipsamque vitam hominum , aut humanam societatem intelligi ου δε ρου nomine, quippe cum ipsa per se neque bolla neque mala sit ; hominesque considerentur , quatenus sunt homines nullo alio affecti modo. Demum a Socrate statui, propriam esse amicitiam i, δετέρου, seu neque

177쪽

boni neque mali ; cum bonus ea non egeat , &malus capax non sit ' eoque spectare , ut incommoda necessitatis ablata sint. Sed cum amicitia quaedam esse videatur inter bonos etiam & ma.

los ; iccirco poni quidem in Deo αυ γλον , in

hominibus autem ψίλα κατα ex evenis tu . Eorum autem , quae ex eventu sunt , quoddam esse genus αχωρι Πον , quoddam . Qitare amicitiam in bonis viris esse constantem,

in malis instabilem . Postremo concludi notat, utilitatem amicitiae latissimam esse , propterque necessitatem constitutam fuisse ' quae doctrina pertinet ad finem & usum humanae amicitiae . Qtiae series quam hiulca , perturbata , nulloque vinculo connexa sit , dc ab arte , quae Platoni summa

tributa est in dialogis , aliena , facile judicari

potest. XIII. Postquam autem absoluta videri poterant quae de amicitiae caussa usuque dicenda erant, nova sese Serrano exhibet explicatio de amico primo, seu Deo , caussa amicitiae principe. Nam eo spectare Θcratem ait , ut amicum primum distinguatur ab amicis illis , quae ειδωλα αττα vocat ' Deum esse auctorem & caussam societatis humanae doceat ' elimque finem esse debere propo situm

178쪽

situm amicitiae , quae ad societatem continendam apta est ; quod amicitia necessitatis caussa comparata sit in hac humanae societatis , pro

pterea colendam etiam δc amandam esse. Ex proximis autem caussis recurrendum ad summam amicitiae caussam Deum I atque etsi necessitas illa

humana cessaret, constanter permansurum τυ πρω- χν φίλον. Tamen amicitiam institutam esse necessitatis gratia ' necessitatem esse causam amicitiae proximam ' caus ae proximae rationem esi e τὸ οἰάειον ομοιον . Esse quidem unam omnibus communemque naturam ' at esse quosdam in singulis

ad amicitias copulandas igniculos peculiares . Tandem universae disputationis summa capita repetendo finem imponi ait , quae sunt , mutuam inter

amicos esse συμ.πάΘειαν , ut alter alterum mutuo

amet; morum cognationem atque smilitudine naesse firmamentum amicitiae germanum & verum 'amicitiam esse rerum omnium humanarum utilissimam cognationem ' ευαραοτον & οαοίαν in bonos tantum cadere , cum improbi moribus inter

se discrepent ; quo fit , ut amicitia tantum in bonis sit. Hilque postis, monere Socratem, ait, ab se disputatum esse de amicitia πειρας μως ruutramque partem.

179쪽

sso t

Quam multae vis or ae v tutum formae ex voluisptatis aut ea simationis sudio, opibusque earum alterutri vel utrique addictis efflorescant. I. R oluptate & existimatione , quarum II. I la in sensu nata cujusque suo, neque seras usquam permanans , in eo penitus insidet ' excitata haec ex sensu alterius , extrinsecus alteri affunditur ; ea continentur , quae sese humanae cupiditati prima offerunt : facultates autem & copiae ad alterutram aut utramque rein serri vulgo solent, pro diversa indole animi . Quae cum inter se varie permixtae sunt , ex iis morum constitutiones multiplices , & variae quasi sormae vitiorum ac virtutum prodeunt. Ac eorum quidem , qui opes in voluptatem collineant , Sallustius sa) exemplum suppeditavit in Sempronia. Litteris , inquit, Graecis oe Latinis docta ' psallere cantare elegantius , quam necesse es probae '

mulis

180쪽

CAPUT XI. Is Imulta' alia , qtiae injἰrumenta luxuriae sunt. Heuniae au famae mitatis parceret, haud facile di cerne res. Saepe sidem prodiderat , cνeditum abjuraυerat ;luxuria atque inopia praeceps abierat.

IL Honori vem subjicientium divitias exemplum esse possunt Agis & Cleomenes a Plutarcho descripti. Nam cum in civitatem auri argentique admiratio irrepsisset, & possessioni divitiarum sordes &avaritia, fruitioni vero & usui luxus, mollitia, &immoderata profusio sese comites addidissent; Agis indole ductus & magnitudine animi voluptati ac deliciis , quibus enutritus erat, indixit bellum , Omnique rejecto sumptu magnifico , sese victu chil-

tuque prodidit Lacedaemonium . Porro suscepto consilio bonorum inter cives exaequandorum ea lege , quam Lycurgus sanxerat a matre locupletissima semina obtinuit , ut ejus opibus uti lice. ret ad laudem & gloriam sibi comparandam eximiam : quippe si, regum cetemrum luxui frugalitate praevalens ac temperantia , bonorum exaequationem constituisset civibus , tum demum sibi regis vere magni nomen ac decus comparatum iri. Quae cum ei cecidissent improspere , Cleomenes laudis cupidus , magnanimus , ad frugalitatem aetemperantiam egregie natura comparatus , acriter

SEARCH

MENU NAVIGATION