장음표시 사용
181쪽
in id incumbens, quod honestum ei videretur 'honestum autem ratus non modo volentibus impcrare , sed etiam invitos ac repugnantes ad id adigere , quod rectum esset ad mouendum civitatis statum Lacedaemonios commisit cum Achaeis, pecunia vicit Ephoros , ut bellum sibi permitterent , aliosque multos conciliavit adjuvante matre , quae silii consiliis obsecundans & gloriae , nummos ei large suppeditabat. Eo demum adducta re , ut aequalitati bonorum obsistere nemo posset , aut auderet , primus ipse suum patrimonium in medio potuit. III. Quae cum spectent ad opes existimationi, voluptate posthabita , unice addictas, ad utramque reserentium exemplum in Plutarchi Demetrio &Antonio videre licet , qui bellicos , munifici , sumptuos , lustrisque simul ac vino dediti , Platonis b) effatum comprobarunt , quo is , ut
magnas virtutes , sic magna vitia proferri a magna indole tradidit οῦ & quo majora animus sine optimi scientia circa divitias , aut robur corporis , aut aliud ejusmodi conabitur , eo majora ex iis effundi peccata necesse esse ' multisque & variis
182쪽
CAPUT XI. Is 3riis artibus ac scientiis ornatum , istius autem expertem scientiae , dum a singulis aliis ducitur, multa merito tempestate jactatum iri , quippe qui
gubernatore carens oberrat in pelago brevi tem. pore periturus. Demetrius enim, cum oppressam a Cassandro ac Ptolemaeo liberare Graeciam animo
instituisset , in Graecos pro laude & gloria collectas ex praeda barbarorum effudit opes. Quamobrem ab Atheniensibus in libertatem assertis, eique immodicos honores decernentibus inter alia scitum suit , ut quidquid jussisset is , & fas esset apud Deos , & jus apud homines. Contra vero, quam in bello sobrius , tam in pace projectus ad luxum delicias & voluptates erat ; & cum Atheniensibus , dum divinis honoribus afficiebatur , imperasset & acerbe exegisset magnam auri vim, Lamiae praeberi jussit: in Macedonia vero nullo exemplo non modo sese , caputque duplici taenia vinctis ornabat causis , auroque intertexta purpura , sed & ornatas purpura pura soleas adhibebat pedibus : & chlamydem ad mundi ac siderum s.
mulacrum elaboratam ne gereret , rerum conver
fio , qua luxus & soluta vitae ratio petam ejus fortunam dedit , impedimento suit. Demum amisso regno , reliquum tempus alea poculisque
183쪽
traduxit , sive ut conditionis praesentis vitaret cogitationes , quibus angebatur sobrius ; sve quia perspiciebat hanc et se vitam , quam jamdiu captasset , & ab ea temere vecordia & inani ambi tione abductus esset , ac multum sibi ceterisque negotii exhibuisset , in armis classibus & castris
selicitatem quaerens, quae tum ei sese nec opinato in otio offerebat. Neque enim alium esse reia gibus terminum non ideo male consultis , quia voluptates tantum venentur . ac delicias honesti
virtutisque loco , s d quia nec jucunde vivere, neque sese vere obieelare sciant. IV. Quod autem attinet ad Antonium , libera. litas cum militibus, & amicis nihil astricta tribu tum & parca manu , praebuit ei magnam ad potentiam aditum , ejusque , cum jam magnus evasisset , majorem in modum amplificavit opes , quas infinita alia vitia pervertebant. Nam bonis invisae sanisque viris erant intempestivae perpotationes , oeliosi sumptus , Volutationes in lustris,
comessationes nocturnae , commorationes in mimorum & scurrarum nuptiis , mensarum exquisitarum apparatus , pudicorum virorum & matronarum domicilia scortis ad divertendum & sambucystriis attributa. At natura praestantior erat in rebus aia
184쪽
peris , & sortuna pressus improspera germanissimus videbatur bonus vir . Quod videbatur minim , cum si quidem commune pressis angustia virtutem agnoscere , Verum non omnes ea , quae in
rerum vicissitudinibus approbant , imitari , neque ab iis , quae improbant , abstinere queant ; immo quidam magis etiam inertia victi concedant moribus pristinis , & rationes apte subductas ignaverepudient. Rebus porro commutatis , rursus in vitam perditam atque luxuriosam relabebatur , &in mimos , praestigiatores , assentatoresque vin lentos argentum acerbe coactum absumebar: homines nobiles facultatibus ex Ῥliabat , quas adulatoribus & nebulonibus largiebatur ' amorque demum Cleopatrae multa in eo quieta & abdita vi-
. tia excitavit , oppressiitque , si quid iis honestatis
& virtutis obsisteret. V. Quae sane intemperies ex eo manant, quod humani cupiditas animi , quae cum est ex singularibus omnibus apte quasi composta , tum de
mum , quae cum humana natura congruunt , Om
nia complectitur , 3c inter omnia recte convenienterque sita est , in iis , qui memorati sunt , carebat elementis quibusdam , quibus ea , qua aderant, temperari apte oportebat, ob eamque
185쪽
rem soluta quasi vinculis , quibus in medio retioneri poterat ac debebat , ut esset omnium particeps , alternis ad extrema facile prolabebatur ; &eo longius a cupiditate aberat expleta partibus omnibus , angustiorque reddebatur , quo longius a centro recedebat , in quo , tamquam in soco radii lente refracti vitrea , universae cupiditatis cogenda vis est. Quod profecto centrum cum nransit in linea , cujus in altero extremo collocata laus ac dignitas , in altero voluptas est , humana cupiditati signa duo maxime exposita , primaque peti solita , sed in linea conjungente centra qua sit gravitatis bonorum omnium I ideo , si sese animus ab uno extremo abducat , ac retro reserat ,
aliquo sorte casu desRalsus , aut satiatus eo , quo antea nitebatur, non in centrum incurrit, in quo
solo cupiditas impersecta perfici , seu corrigi &emendari potest ; sed eamdem dum redit , atque
dum progrediebatur , insistens viam, quae brevissima scilicet , & maxime expedita est, sese ad voluptatem recipit aut ignavam , si solutus omnisque disciplinae rerum bonarum expers; aut ambitionis habentem admixtum aliquid , si splendidus, ac liberalis indolis . & artibus ingenuis expolitus sit, quemadmodum in Lucullo cerni potest.
186쪽
VI. Is quidem, cum ex adolescensia litterata ac modesta excessisset, Asiaeque civitates alta pace praeclarisque legibus confirmasset ς quo factum est , ut non solum a gentibus affectis ab se beneficio diligeretur , sed carus etiam provinciis esset ceteris , beatos illos duccntibus , quibus is rector Eu moderator obtigi sset ς non ita rebus unice bellicis oblectabatur , ut voluptates atque festivitates negligeret sed civitates Ephesi residens spectaculis , festis triumphalibus , athleticisque muneribus exin hilaravit. Tum autem eadem adductus indole rerum bellicarum gloriae anteferebat humanitatis laudes atque justitiae , quae placidae mentis & eruditae
documentum erant , eisque non minus , quam armis , subegit barbaros. At cum fortuna , quae comes ei fuerat in rebus gerendis , urgere coepisset omnia , splendorque ab inceptis abesset & gratia , quamquam imperatoris egregii virtus & constantia permanerent , caussam ipso afferente , qui neque vulgi militaris animos conciliare studebat, ratus quidquid imperio subjectis adhiberet blandimenti , semen esse dedecoris , & ruinam auctoriis talis suae ' neque se principibus ac dignitate paribus praebebat comem , eos contemnens , & nihili prae se faciens ' ob eamque rem Pompejo misso
187쪽
138 LUCUBR. ET HIC. triumphi magis , quam belli , successori non tam
res gerendas , quam rerum gestarum praemia resignare coactus suisset ; aegre impetrato Romae trium.
pho , deseruit abdicavitque Rempublicam , & plenus honorum ex multis certaminibus , quae non
undique felicem habuerant exitum , ad elegantem lautam splendidam vitam & luxu di fluentem dilapsus est. Quas enim opes ex rebus gestis paraverat ingentes ac splendidas , effudit in substructiones sumptuosas , ambulationum & balneorum molitiones , statuas , tabulas , coenas insolentri , non modo stragulis purpureis , gemmatis poculis , ehOris & acroamatis inductis , sed & obsoniorum apparatu bellariorumque singulari & vario suspiciendas, quibus non delectabatur solum , verum etiam gloriabatur. Atque cum in his opulentiae barbarae quassi captivae insultaret , in librorum ampla delectaque suppellectile laudabiliores sumptus posuit ,
quorum usus erat omnibus expositus ' quo fiebat, ut ejus aedes Graecum Prytaneum essent Romam
commeantibus , & Μusarum hospitium. VII. Nam ne ipsa quidem ingenia praeclara , si cupiditates non apte temperatas & circumscriptas habeant , modum habere possunt. Animi profecto , dum Milonibus occupantur, quae Voluptatum sunt Disiti od by Go b
188쪽
CAPUT XI. Isqsunt ex crilentiorum compotes , his retrahuntur a cupiditatibus deterioribus , ac voluptates segniores aut obliviscuntur , aut e longinquo raptimque respiciunt. At si sorte nobiliora , quibus antea retrahebantur, abducta sentiant, ad ea se , quae per-sunctorie perspiciebant , applicant; & ab iis, quae
deserunt , animum ad ea reserunt , quae supersunt perinde ac si egregia secta direxissent ad Voluptatem , & rerum gestarum praemium in deliciis collocassent, quippe cum in has tandem extremus actus desinat. Sed eo magni quoque viri nonnumquam recidunt evaduntque , non tam quod eo magnopere delectentur , quam ut doloris leni. mentum quaerant , & ab insigni siqua sortunae
offensione avocandum animum occupent ' aut erecti animi captent ' opinionem , dum laeti fortunae improsperae contemnunt asperitatem aut aemulos ulciscantur , dum sese non aegros ostendunt , di indicant habere se , quo malevolentiae damna sarciant ac reficiant; expletione scilicet alio in genere postae cupiditatis , & ex diverso bonorum ordine quaestae jucunditatis usu. Siquidem homines insensi , stimulisque non modo cupiditatis , sed dc aemulationis impulit , non satis actum putant , si
dejecerint ex eo loco alios , quem ipsi tenere student ,
189쪽
46o LUCUBR. ET HIC. dent , si non sese hi dejectos sentiant, ac dejecti doleant. Illud enim satis cupiditati facit ; hoc
autem malevolentia comes aemulationis insuper ex.
petit , & suscepto labori deberi putat. VIII. Porro non solum pro dissimili animorum
indole referri divitiae solent aut ad honorem , aut ad voluptatem , aut utrumque , aut ab uno deflem ad alterum ; verum etiam honori dissimiliter applicari. Neque enim unum honoris spectatur genus. Nam alii sc honorem circumscribunt, ut nihil majus altiusque opinione divitiarum amplissimarum expetant . Quare divitias explicant ut
appareant , neque alium , quam ut monstrentur, earum agnoscunt usum , tamquam olim inter Romanos majorum imagines in armariis ordine colis
locatas ; quod hominis inanis omnino vanique est studium. Alii non solum in oculis δc conspectu divitias exponunt apte dispositas , haerentesque sua sede ; sed & loco movent, ad aliosque transerunt aliquid : damnum autem ut sarciant , in ejus , quod ablatum est , locum honorem substitutum
volunt. Atque cum honor tribus constet , idea scilicet excellentiae cujusdam ac meritorum alterius ' affectione animi , quae susceptae de meritis opinioni respondeat ; demum externis indiciis. ad asse Cooste
190쪽
affectionem animi accommodatis , quibus , intus excitatum proseratur studium & in actum educatur, inque scenam piseat illustris excellensque gratia ; primo expetunt ut egregiam alii de se
suisque virtutibus opinionem habeant ' tum autem ut existiniationi pares observantiae , benev lentiae , cultusque sensus animo concipiant ' tandem ut animo sensus imbibitos ossiciis actisque comprobent. Quae tametsi , cum aequis finibus imclusa sunt , expeti recte possint ac debeant ' cum existimationis indicia sons de origo sint in societate boni multiplicis; tamen qui , tamquam ad scopum , ad ea unice dirigat animum , & in iis
conquiescendum instituat ' is non tam expendit suffragia , quam numerat , neque tam mereri ,
quam captare studet : quod animi levis Sc inanis est , qui tumore quidem bonam habitudinem imitari potest , at parum admodum soliditatis habet: aut si qua sit , ea dum laude quasi delinitur ac vetur , eo sere pacto liquescit ac defluit , quo partielium ipsa luce , qua gignitur , aboleri solet. Nam cylindri , niveus interior , exteriorque fluidus ei Hrcumsusus , ob em solis radiis uterque tantisper solem imitari potant , & oculos intuemtium illustri specie ludificari, dum lucem , quam L im