장음표시 사용
71쪽
ducit , ac cetera interea non reluctantur : quae
justitia d) ipsa nondum persecta est , sed gradus
quasi quidam ad persectam , quae animi a corpore penitus abstracti , seque prorsus ad intellectum a. gendo dirigentis , est . V. Si quis autem iis opponeret, hominem non esse dumtaxat animum se) , sed hominis naturae naturam corporis annumerari , dum quae corpori 'accidunt ad ipsum animum transferri possunt ;quare diis quidem persectum unius mentis habitum lassicere , homini vero , cujus animo deterius aliquid est adjunctum , quaerendam esse selicitatem , quae totum complectatur, non autem paristi consulat etsi praestantiori , quae , cum altera male se habet, ossicio suo iungi prohibetur, ali quin abjiciendum corpus esse sensumve corporis, ut haberi cura possit animi tantum, & quaeri unum id , quod animo satis sit ; si quis , inquam , opponeret haec, merebant f) , hominem
praesertim probum non esse quiddam ex animo &corpore compositum , idque testari avocationem animi a corpore , contemtumque eorum , quae
72쪽
bona corporis appellantur . Neque felicitatem in animante esse, neque in magnitudine , bono. que corporis habitu, neque in perspicacia sensuum: immo vero nimiam corporis ac sensuum prosperitatem gravare animum , hominemque ad se detorquere : quocirca debere corpus attenuari , ut appareat hominem ab externis esse diversum . Uulis
gari quidem homini formosum esse licere , magnum, divitem , multorum dominum , quippe qui regionis hujus eluis sit , neque decepto imaginibus hisce invidendum esse: sapientem autem , si
sorte his affluat, abjecturum, corporis dotes ait nuaturum , ipsam sanitatem ita curaturum corporis , ut neque morborum neque dolorum imperi. tus esse velit: nullam aliam sq) jucunditatem ex ptaturum, quam quae bonorum animi comes est,& neque in motu posita est , neque nuper advenit , Re eorum , quae mala dicuntur , exturbari
nullo potest. Si quis autem aliam voluptatis sp elem in probi vita postulat, eum non probam Vitam quaerere.
VI. In his aliqua vera sunt, aliqua nimis exag-
73쪽
gerata, magnifica omnia. Q tantum autem iis insit ponderis, ex argumentis, quibus ea firmare Conantur, manifestum fit . Si selicitas sib), inquiunt , bonis etiam corporis explenda esset , nemo contrariis imminentibus esse beatus pollet. Si selicitas esset bonorum simul, atque necessariorum, aut etiam supervacaneorum cumulus , omnia quaeri Oporteret. At si finem unum esse , non multos, . necesse est , alioquin enim non finis , sed fines quaererentur ' illud unum expetendum est , quod est ultimum ac praestantissimum , quodque intimum sibi fieri quaerit animus. Eaque vere Voluntas est, eoque presente quod optimum est impletur & acquiescit. Contra vero necessariorum voluntas non est , si quis vim verbi retineat ' cum haec adesse propterea existimemus oportere , quod a malis pro viribus declinemus' declinatio autem ea non exoptatur primario , magis enim exoptandum est , illa non indigere ; quod planum fit ex
ipsis contrariis, cum adsunt, ut sanitas & indolentia . Nam quid horum illecebram magnam habet ὶ Sanitas enim & indolentia praesens contemni
74쪽
iblent. Quae vero praesentia nullam illecebram habent, ea nullum ad felicitatem incrementum adjiciunt absentia vero expetuntur propter contrariorum molestiam praesentem . Quare necessaria magis appellanda, quam bona, sunt , neque fin: annumeranda ; sed & absentibus iis , & contrariis praesentibus , finis integer conservandus est. VII. Haec in speciem egregia , & ad sucum faciendum humanae sive superbiae sive socordiae comparata quidem sunt ' sed quantum vim animi
promovere videntur , tantumdem homini detrahunt , & respuuntur a natura ipsa , tamquam a mente conficta, quae, composita quae sunt, ad ideae
cujuspiam abstractae simplicitatem omnia redigenda putat ' atque ex figmento suo de rebus judicat , hisque adimit , quod illi minime inesse videt. H inc Arma qu. edam selicitatis manavit constantis& immutabilis , quae cum ad homines , ut nunc sunt, pertinere non possit, ut applicetur ad ipsos , subtrahendum illis suit id ipsum, quo sunt homines , animusque unus relinquendus, qui solus cum est , non magis appellari homo potest , quam
corpus ab animo avulsum . Sed non natura commentis hominum accommodanda est, at hominum opiniones ad naturae normam exigendae sunt n que
75쪽
que dirimenda societas , qaam animi cum cor re instituit , neque majora tribuenda homini , quam quae natura serat hominis. Q aod cuique debetur, ex indole cujusque definiri debet: & si cui non undequaque persectum quid conveniat, ei subtrahi minime debet id , quod cum ipso congruit , etsi cum alio comparatum inferius sit. Quamquam enim ipsum per se nequeat ad excellentiam aspirare rerum excelsiore in loco positarum ' tamen quod ipsum affert , cum eo conspirans , quod a rebus altioris ordinis expromitur ,
universi persectionem adjuvat. Quare ut quod persectius est, pulchrius essiciatur , non ipsum per se unum excolendum est , sed aliorum , quae conjuncta cum eo sunt, habenda ratio ' ejusque non ad ipsum , sed ad compositum ex ipso aliisque pulchritudo accommodanda est , quemadmodum pulcherrimae corporis parti pulcheirimi colores adhibendi non sunt. S; quis , ait apposte Plato, i ) dum figuram pingimus , vituperaret, quod puleberrimis animantis partibus non pulcherrimos etiam Mores apponamus ; nam oculi pulcherrimum membrum , L. de Rep. q. Dissiligod by GOrale
76쪽
brum non purpureo sed nigro colore infecti esseat ; ponderemus O bone , non adeo pulebros oculos pingi oporteν , ut ne oculi quidem esse videantur 'sed eonsidera , decore suo singulis attributo , punebrum ne totum factum sit.
Qua ratisne adolescentibus consulendum , ut eorum voluntas ad bonsa paretur.
I. roluntas invitamentis 3c offendiculis o. I mnibus exsolvenda est quam maxime potest , ne rationem praecurrat aut deserat ' eique subtrahenda cautione summa quae sensuum illecebris occupatam, & personis alte ob stupefactam iis detinent , quas omni pigmento illitas , omnique flore colorum , conspirante multorum assensione , imaginatio rebus imposuit ; ne videlicet antea pravis imbuatur , & sucatis omnino concilietur, quam recta inseri coepta sint. Qiiod enim & acrius delectat, & prodit magnificentius, cum sese animo obtulerit , ab eoque susceptumst , repudiari dissicile depellique selet , ut ei l cus paretur , quod assueto conditioribus atque
77쪽
blandioribus aridum apparet , severum , illepidum ' praesertim cum , illud esse naturae consentaneum , ex eo facile existimetur , quod ei nihil obstrepit atque reclamitat hoc autem invita natura obtrusum , quod id cupiditas , quae jam occupavit obtinetque animum , aversatur ac respuit. Qua in re more quodam inveterato voluntati ad honesta parandae male constititur , dum mens ad eruditionem atque doctrinam instituitur. Cum enim sere dirigatur ad elegantiores litis teras, quibus ad humanitatem insormari dicimur,& cognitionem antiquitatis diu multumque volutari debent adolescentes in libris iis , qui lutulentas cupiditates magis, quam honesta studia, perpetuant ; & ornamentis omnibus vitia magis illustrant , quam virtutum formam lineamentis sinceris ac suis exprimant. Saepe enim fit , ut iisnt optimi doctores urbanitatis , elegantiae, leporis in dicendo , qui magistri sunt morum mali, nequitiaeque arbitri ; cum qui maxime laudantur, in eo potissimum elaborarint , ut & sibi cupiditatum suarum , earumque rerum , quibus excitantur hae seventurque , speciem altius infigerent , &ea proponerent aliis , quibus homines eisdem dediti jucundissime detineri possent. Quare cum &
78쪽
ingenio valerent , & libenter occupati tenerentur simulacris iis , quae res accommodatas ad cupiditates reserunt ; animi perturbationes expresserunt,& blandimenta voluptatis expoliverunt arte & industria , quam acerrimam & exquisitissimam adhibere poterant uno consensu percitus animus amatucupiditatum , ingenii vis , occupationis ipsius delectatio , & placendi ceteris , & ex eo laudis aucupandae studium. Ex quo fit , ut eo periculosi res sint , quo saepius in iis nihil non lautum ,
non elegans , non acri suavitate conditum ex latatque enitet. Nam si , quemadmodum ait Aristoteles sa) , quae inculta & horrida sunt , & a
quibus abhorret ipsa natura , imitando expressa delectant ; qua voluptate persundemur intuentes formam affabre effictam & exornatam earum reis rum , quae delectant ipsae per se, nosque, simul ut obiectae sint , nativa quadam illecebra sensibus admirabiliter accommodata capiunt i Sane voluntati nihil accidere potuit exitiosius , quam ut ars ad ea polienda accederet , quae cupiditatis irrita. menta sunt. Sic enim ad voluntatem depravandam
79쪽
so LUCUBR. ET HIC. ipsum illud adhibitum est , quod , ut ei magnum
adjumentum esset ad virtutem , in animis instum a natura fuit. Nam ut ad rationis pulchritudinem adamandam proniores simus , natura comparatum
est , ut , quemadmodum Plutarchus s b) ait , ob ipsum id , quod ratione praediti sumus , artes a. memus , & quod arte sit ac ratione factum suspiciamus. Hinc si puerulo rude quis argentum , una. que caelatum exhibeat , is illud sibi confestim eli. get , in quo rationis quidpiam & artis admixtum
videat. Ob eamque rem homines , inquit , aut morientes aut morbo conflictatos sine molesta non υἱ- demus I Pbiloctetem autem fictam Dea-sam , is cujus faciem aliquid artienti admiscuisse
ferunt artifcem , ut aes referret intabescentis exaniamaeque speciem , cum voluptate spectamus m admiramur .' quia nimirum animus imἰtatisne trabisur, quod ea eum natura, quae rationis es particeps, ρο- pr me congruit. Praesidium autem ejusmodi , quod nostra maxime reserebat, integrum incorruptumque permanere , hominum ingenia praepostera insecerunt , artemque traduxere ad augendam cupiis , Lib. s. Sympos. Quaesb r. Diuiti sed by Corale
80쪽
piditatis vim , ne ulla prorsus adversariae potentissimae deesiit illecebra , qua caperentur & in
fraudem illicerentur improvidi , captique & ille. cti sese dissicilius expedire possent.
II. Quamobrem ad formandos animos teneriores , quanto latius esset imagines iis exhibere descriptas ordine rerum pulcherrimarum , quas in hac universia te certis astrictas legibus ipsa natura
passim & constanter , aut ars aemula naturae magno cum vitae commodo atque ornamento suppeditat , quam animi cupiditatum atque perturbationum picturas artificio omni elaboratas , quae facilius ab animo secludi possunt , antequam admittantur, quam extrudi cum semel admissae sint lImmo vero qui suscepit eas & amplexus est non modo aegre patitur eas ab se extrudi sed fovet etiam , & ab iis argumenta sumit ad imitandum ac defendendum quod harum auctoritate& exemplo ab se factum sit. Id enim sere accidit in vita communi , quod accidisse Terentius in Eunucho finxit adolescenti Chaereae . Inquit e