장음표시 사용
61쪽
LVCUBR. ET HIC.tio , quae ex extremis inter se apte colligatis es- fici posset. Quare non 'ineleganter appellat hominem Graevius sf) Aequatorem Vniversi visibilis& invisibilis, cujus extrema sunt ex altera parte pura corpora , quae prorsus tenebrosa sunt ; ex altera purae mentes , quae sunt undequaque illuminatae ; compositum autem ex mente & corpore. quod homo dicitur, retinet medium, & hinc tenebrosum , illinc illuminatum est. Animum igitur cum corpore conjungens rerum effector ac m litor Deus, rem est machinatus , quae non impe
sectum aliquid ac temere susum ostenderet , sed novum induceret persectionis genus . Et quamquamvis mentis, dum corpori sese accommodat, aliqua. tenus contrahatur; id tamen, quod amittit illa de suo, minus est , quam quod ex conjunctis existit utriusque viribus. Minus est enim aliqua rei , quae jam existat, imminutio , quam ejus , quae nondum existat , inductio non sine senore quod acceperit , abundeque redditura , si prudenter exculta sit. V. Quare non de solvendis iis , quae naturae
62쪽
sapientia conjunxit , cogitandum est , verum de moderando utroque , ut actiones , quae fluere ex conjunctis debent, ad praescriptum naturae exactae snt , ejusque proposito satisfaciant ' quod ut fiat, facultatum si pularum muneribus sunt limites assi-
gnandi sui. Id Plato docuit cum aliis in locis, tum libro de Republica quarto. Nam cum decrevisset , ut civitatem , sic hominem quemque tum justum esse , cum suo quisque munere iungeretur , & munus aliis attributum integrum intactumque plane relinqueret ' necessarium esse porro statuit , ut singulae facultates concentu quodam inter se apte consentiant : quare vim rationis , quae sere debilior est , intendendam ; & irascentem , quae vehementior est , remittendam esse censuit. Quae cum revera didicerint , quae lita cujusque sunt, concupiscenti praeerunt , quae facultas animi in unoquoque redundans est , & natura imexplebilis & cavebunt , ne voluptatibus impleatur , ideoque amplificata nimium atque corrobo. rata non agat deinceps quod suum est , sed imp rare conetur et , cui nullam imperandi potestatem a natura tributam habet ' ac vitam eo pacho pe turbet & evertat universam. Tria haee qui apte temperet inter se , quasi tres harmoniae terminos C --
63쪽
medium , summum , imum, &, ii quae alia interea sorte sunt, ea vinculis omnia complectatur, atque adeo unum quiddam e multis effectus sit ;& ea lege agat quidquid sive in pecunia comparanda , sive in cultu corporis , sive in publicis negotiis , sive in rebus contrahendis agendum obis venit ; is demum virtutem attigit universalem , & perfectionem eam , quae homini proposita a natura est. Atque concentus ille facultatum, quae generalis quaedam mediocritas appellari potest, sons est & radix mediocritatis ejus , quae per singulas virtutes funditur , & virtutum omnium civilium constituta ab Aristotele quaedam insignita quasi nota est , qua si actio aliqua non obsignata quodammodo prodeat, a naturae sanctione abhorrere dicenda st cum iacultatis alicujus ex iis , quae convenire debent , aut impersectionem aut reis motionem indicet. Sed haec sustus suo loco. Nunc enim limites facultatum universales investigandi sunt , qui primo ex ipsarum facultatum vi insita definiri debent , ut quo pronior quaepiam ad excessum sit , eo arctius contrahatur , ne reliquis impedimento si excurrens latius.
64쪽
Aria in eumdem librum Praefatio. I. simus quisque civitas quasi quae- dam ex partibus multis ac variis coa-u lescens ' singulis hisce debetur aliquid , quo fraudari nulla potest , quin eidem injuria quodammodo fiat, unoque consilio naturae Allertis ac providae sanctio deseratur. Sicut enim conditori civitatis non eo quidem collineandum est, ut pars ejus quaedam eximie felix sit , sed habenda ratio partium omnium , eoque dirigendi cives , ut sui quisque si operis artifex optimus , & s licitatis accommodatae muneri suo Iiarticeps : scetiam facultatibus omnibus a natura cuique datis considendum , & suum cuique tribuendum est , ut hae conserventur in optimo statu, atque ad hominis persectionem ea conserant , quae singulis ascripta sunt , hominemque parent & instruant ad ea, quae piπstare maxima potest ; ne subsistendum illi si infra gradum eum , in quo positus a natura est , idemque plane accidat , quod automati cuipiam accidere solet , si qua sorte rota vitiosa
65쪽
sit aut ablata. Non solum enim eo vitio minuitur motuum eorum varietas ac multitudo , quos opifex , cum machinam conderet , animo
destinabat sed motus etiam ii perturbantur, quos machina rudior explere posset instrumentis , quae reliqua sunt , quod horum consensio conspirati que depravata vel interrupta fit.
II. Virtus haec & vis , quae facultati cuique situm tribuit, & appellari iustitia cujusque potest erga semetipsum , in primis a Platone considerata& exculta est. Nam libro de Republica quarto
Socrates cum ostendisset genera , quae in civitate sunt, eadem ac numero paria cujusque in animo esse ' colligit ex eo non alia ratione justum quemque dici debere , quam qua iusta civitas appellatur. Sicut autem civitas ex eo justa dicitur, quod cum in ea sit hominum genus triplex, unumquodque munere suo fungitur ; sc quisque nostrum justus est , cum sngulae facultates animi , quod suum est , peragunt. Quae justitia non in actione quidem externa , sed interiore versatur , apteque componit animum ipsum, & quae sunt animi , ut hic minime snat aliena gerere facultates suas , & sua sibi mutuo praeripere munera , sed
apte ac decore dirigat ipse se , sibi imperet , adi
66쪽
paratu sese omni instritat , amicus sit sibi , consentiensque secum ; tria illa quasi tres harmoniae
terminos accommodans inter se , atque ex multis effectus unus , temperans & compostus , Omnia convenienter agat vel in opibus acquirendis, vel in cultu corporis, vel in negotiis privatis ac publicis gerendis ' justam atque praeclaram actionem eam existimans , quae conservat & perficit habitum hunc , & sapientiam appellans scientiam illam , quae actioni istiusmodi praeest ; inju
stam contra vocans actionem eam , quae distatuit habitum illum , & insipientiae nomen, tribuens opinioni, quae dux est ad eamdem. Atque virtus haec sanitas est , pulchritudo , firmitasque animi; contra pravitas animi turpitudo, morbus, imbecillitasque est. Nam ut sanitas inducitur , cum quae in corpore sunt , ordinantur secundum naturam , interque se superantur ac superant ; morbus autem innascitur , cum praeter naturam aliud alii paret & imperat : sc etiam in animum inserre justitiam aliud nihil est, quam ita quae sunt animi componere , ut ex praescripto naturae alterum alteri pareat imperetque ; injustitiam autem , ut contra naturam imperet alterum obtemperetque alteri .
67쪽
38 LUCUBR. ET HIC. III. Quae parendi quidem & imperandi vices ita
moderandae sunt , ut & quod imperat in commune consulat , & quod paret , ex eo bonum suum ad se pervenire sentiat I ac dum obsequendo p tiori tribuit quod ejus est excellentiae debitum, ab eo vicissim accipiat quod suum est ac proprium,& conservari minime tutum posset atque integrum , si quod a sapientiori regendum est , ipsum se turbulente regeret. Nam ratio non debet illa qui. dem undiquo sibi corradere facultatum ceterarum opes , & , quod aliis abstulit , intus includere ;sed effundere ex se quod habet innatum boni, vel aliunde collegit , idque communicare cum aliis, quae non mancipii loco, sed socii, habendae sunt in augenda promovendaque selicitate hominis universi: ut vere dici de ratione possit, quod magnifice magis , quam vere, de Romanis dictum est a Iurisconsulto sa) doctissimo , nimirum hisce datum esse, ut gentes non jugo premerent servitutis , sed a serinis moribus atque immanitate ad veram libertatem, nempe ad honestatem , suis revocarent legibus. Non enim , in.
a Gravina orat. 3. de Iurisprudentia.
68쪽
quit , bominibus illi bellum indixere , sed vitiis ,
atque ut humanitatem homini redderent, arma sumo serunt. Quamobrem subjectos illi suos raro nota servitutis inurebant , sed honora amicitiae , atque sociorum appellatione eomplectebantur I saepeque lis a barbaris moribus ad Romanarum legum Iam Elimoniam traductis, eisitatem Romanam aperi bant , o e ilium honoram viam e quo intelligorent , non servos a Romanis rar bellis quaeri, sed comites atque eonsortes bonesia vitae , quae a victorum legibus cunctis populis proferebatur. Haud ab.
simili modo rationi non destruendus , sed eximie perficiendus homo est , in ejusque partes ac sacultates non ad perniciem ullius , sed ad incolumitatem omnium est imperium exercendum a natura tributum, ut ex collatis omnibus omnium viribus inter se conspirantibus effundatur omne
boni genus , quod a mente & corpore industria summa elaborato conjunctis inter se fundi po- teli. Ex quo fluxit id , quod ajebant quidam, philosephum hominem in omnibus excellere. Quod explicans Dio Prusaeensis ιὶ, Recte , inquit, ex-C 4 eelin
69쪽
cellere oportere pbilos bum ub que putaut ς nisi forte dicunt, quod Elaeus Hippias de se predicabat, artes illum omnes seire debere , meliusque secundum artem omnia facere quam opifices. Nam feri non potes, ut artes omnes calleat pbilosopbus ' ut autem omnia, quae fallu rus est, oe ipsa ea, quae ex
arte funt, s quando illi facienda snt, rectius quam alii faciat , id υero muneris eius es ς nempe ut sive faciat quid , me non faciat , id ab utilitate
refcta numquam discedat , m opportunitatem rerum De magis quam ari ex exploratam habeat . IV. Quemadmodum vero Plato hominem totum excolendum esse puta it , & suum secultatibus singulis tribuendum , ne qua vel torpeat inutilis , vel omnia pertrahat ad se, quae debent in ceteras dispartiri ' sc illi , qui postea Ρlatonici
dicti sunt , animum a corpore avulsum existimarunt unice perfici debere ' corpori que squid si concedendum, non aliter id ei tribui oportere quam reo cuipiam ad supplicium deputato tribuitur , quod ipsi maligne alendo satis est. Quod cum facerent, perinde agebant, ac si quis universo
lucem unice relinquendam arbitratus , auferenda putaret opaca omnia , quae a luce varie colorata, lucisque calore evoluta , miracula naturae multiis
70쪽
plicia proferunt , augentque mirum in modum multitudinem rerum ac pulchritudinem. Qtiemadmodum enim lux incurrens in corpora varie figurata , spicies exhibet oculis admirabiles , & a corporibus intus admissa, calore dum ea Avet, infinitam quamdam rerum varietatem educit ex iis ;sc animus , dum incidit in instrumenta sensuum atque imaginationis , eademque quodammodo permeat , humanae naturae lanctiones variat atque multiplicat , & quae solus emcere minime posset omnia , corporis adjuncti , varieque ab se permoti, beneficio promit , ac mirifice quasi multimo. disque transsormatus sese subinde alium exerit. Sed iis corpus tam malum est, ut numquam fieri bonum , neque boni quidpiam animo afferre pos
sit ; immo vero se) malum est animus ipse , s
corpori quasi permixtus una cum ipso patiatur quidpiam, & aliqua in re consentiat. Quamo
rem ut bonum tum esse censebant animum , cum solus agit ' temperantem , cum nihil una cum corpore patitur ; sortem , cum secessum a corpore