Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

suo pasto Danas mssisse Hunt quondam in

gremium imbrem aureum.

Egomet quoque id spectare eam; ' quia eon dem luserat Iam olim ille ludum, ἰmpendio magis antaus gaudebat m bi, Deum sese in bominem convertise , atque per alienas tegulas Venisse clanculum per impluυium , fucum factum mulliri. ι quem Deum Z qui templa caeli summa s

nisu concutit.

Ego homuneis hoe non Deerem P Ego vero si. Iud ita feci , ac lubens. III. Saepe quidem in poetarum libris iniecta m nita nonnulla sunt, quorum caussa se doctores m rum perhibent, ut Euripidem profitentem induxit in Ranis d) Aristophanes . Nam rasatus ab Aeschylo , quam ob caussam poetam admirari d beat quis , respondet:

82쪽

Δεξιοτητ' , νου Θεωκs , om βελτους π ποιοῦμεν Τους ἐν ταῖς πολε Π. Propter dexteritatem ingenii, doctrisam , meliores

Praeterea non raro sic eventa dis nunt atque ordinant , ut eorum , qtiae secerit improbe quis poenas exitu lanesto luat. Quamobrem Euripidesidem , cum insimularetur quod improbos sortu natos nimis faceret , exitum expectari jussit , antequam id sibi vitio tribueretur. Sed monita illa transmittuntur inobservata , vel etiam fastidium movent iis , quorum cupiditas excitata servet, idque unum amat & probat & amplectitur, quod objecta sibi consentiente specie fovet alitque se. Plures enim ideae motionesque consociatae cupiditatem sustinent , quam quas ratio prudensque consilium adjutrices adhibere potest. Quod autem ad exitum attinet , qui impense amet quidpiam , eoque vehementer oblectetur, is neque tam providus est, ut interea dum praesentibus occupatur, in latu-

83쪽

ra porrigat oculos ; neque tam timidus omniaque circumspectans, ut interea dum esse sibi bene perspicit , incerta metuat : cum iucunditas , qua pertentatur , intime attingat animum : insertunium autem , quod consecutum audit aut legit, ab se facile removeat , quod aut a poeta confictum & ordinatum arbitratu suo censeat . aut aliis omnino caussis, quae in se minime conveniant, esse tribuendum , a cupiditate persuaderi sibi facile sinat. Voluptas enim, qua pei susus est, non-a sam veritate , sed ab imaginis oblatae , in quam inspicit , convenientia cum cupiditate pendet;

qtiae convenientia non inseritur a poeta , sed invenitur insita : exitus autem ac tota series eventorum ingenio scriptoris nititur , cujus admodum esse sublesta fides ex istimatur , quod ei minus curae si, ut veritati litet , quam ut arti scenaeque serviat. Quare neque pr ,hibere potest , ne oblatae ab se species excitent cupiditatem , neque excitatae reprimendae quod adhibeat fraenum habet. Nam illa vi suapte commovetur, obiecta sbi congruente imagine ; hoc ex eventorum serie duci debet :sed ea , ficta cum sit , omni momento caret ad persuadendum eum, cui persuaderi molestum & mdiosum eli . IV.

84쪽

IU. Et si vero sensus , imaginatio , motusque animi voluntati impedimento sint, & a bono pe sequendo retrahant , ubi cupiditatem expergefaciunt , experrectamque sustentant & alunt tamen utilitatem aliquam afferre voluntati possunt, si non seorsum a ratione excolantur , sed sese adjungant ei comites , in ejusque fidem & clientelam conserant. Nam interea dum ratio honesti faciem & rerum cognitione dignissimarum pulchritudinem introspicit , laboris in partem advocari possunt eae iacultates auxiliaria' ' eo pacto tamen , ut sentiant non alias esse sibi partes, quam ut intelligentiae subserviant, Sc qui moventur affectus tranquilli sint, neque alio, quam quo ratio monstrat , esse sibi nitendum sciant . Quare primum ad verum & bonum sive planius intelligendum , sive distinctius explicandum , sive penitius infigendum , esse pura visa sensuum debent

a contagione rerum , quae suavitate non sncera

deliniunt animum ; deinde sic injicienda caute sunt , ut iis animus non impediatur , sed ea facile possit ab se abjicere , cum primum intelligit

ea sibi non esse necessaria . Nam sensuum imaginibus , etsi purae castaeque sint , si nimium abundent , veritas inobscuratur ' mens , dum haeret in

85쪽

his diutius , quam oportet , irretitur ' attentio distrahitur atque languescit , antequam expeditis involucris ad rem ipsam interiorem ventum sit 'voluntas denique, dum iis obsidetur & oblectatur, a ratione sensim ad corporea desciscit , & a sinceris ad secata delabitur. Μotus autem animi voluntatis in subsidium recipiantur ii, qui minus a ratione remoti sunt , & cum ta facile conso

ciari possunt , cujusmodi praesertim est honestae

laudis amor , qua virorum de virtute civibusque suis eximie meritorum integritatem Sc labores grata civitas & bonorum consensus remunerari solent. Amorem hunc civitates excolere studuerunt, ne deessent umquam animo magno & erecto viri , qui se sortunasque suas pro communi salute devoverent. Quare, ut narrat Tullius s f), anud Romanos in epulis ipsis canere convivae solebant ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus. Eumdem & in Graeciae civitatibus obtinuisse morem rua Pindaro saepe memoratum est , ut adolescentium chori laudes eorum celebrarent ,

qui solemnibus e ludis victores rediissent , quo

86쪽

juniorum studia exardescerent ad virtutem & alerentur. ποτνια Μοῖσα , μῆτερ Α λετερα , λιττομα ,s sic Nemeonicam tertiam auspicatur )Tαν πολυξενοωΓκεο Δω,δα νατον Abι- ω. υδατ γαρ μενοντ' ἐπ' Ασωποῦν

λυνεφελοι κρεο n Θυγαπρ, Δοκιμον υμνον. εγω δ' εκώνων - Tε μιν ούροις λυρα n κοι FIM M. Veneranda Musa , mater mea , quae se rec*e te adia ginam hospitalem: nam ad Alopum stamen dulce sonantium eborearum arti es adolescentuli opperiuntur te , vocem tuam expellantes. Alius alia

87쪽

s8 LUCUBR. ET HIC.

expetit I at victor certaminum in primis cantum amat, opportunissimum coronarum atque virtutum affectam I qui fac ut uberrimus a mente mea Mat. Incipe , nubibus obie Ii caeli regis filia , probatum acceptumque muum ς quem ego porro adolescentulorum vocibus oe θω communicabo.

IV. Sed cavendum est, ne laudis & gloriae studium , quod esse subsidio voluntati potest , ut

ad honesta contentius pessiat haec , ac laborem superet animosus ac sortius, locum occupet exintremi , quo nitendum est. Nam cum hoc semel invasit animum , eo tandem adducet, ut non tam

quaerat quod solidum est , & ipsum per se laudabile , quam quod homines opinionibus abdum

vanis & a cupiditate inditis admirari solent. Quam ad rem praecavendam , non in aliqua singulari virtute continenter animus occupandus est ;sed ei vitae actionumque finis universalis usque proponendus, deque ipso assequendo idem iidem renovanda mentis decreta sunt. Sic enim fore, Baconus f g ) ait , ut una opera sese vertat &efformet animus in virtutes omnes. Atque hanc

88쪽

operationem esse , quae naturae ipsus propius imitatur operandi modum ' cum ceterae , quae in una virtute seorsum elaborant , imitentur opera manus circumscriptae admodum artificis ac limita- , t e. Quemadmodum enim statuarius , cum simulacrum aliquod sculpit aut incidit , illius tantummodo partis figuram essingit , in qua tunc manus

occupata est , non autem ceterarum ' veluti , si faciem formet , interea corpus reliquum rude permanet & informe saxum ' contra natura , cum florem molitur , rudimenta partium omnium simul parit & producit : haud absimili modo ,

quando virtutes habitu acquiruntur , dum tempt-rantiae incumbimus , ad sortitudinem parum proficimus : at si sese rectis quis honestisque finibus omnino devoverit , quaecumque porro virtus se rit , quam occasione data fines ii commendaverint atque imperaverint animo : ad eam assequendam exprimendamque sectis jamdudum sese habilitate atque propensione aIiqua paratum imbutumque deprehendet ac sentiet. .

89쪽

De Sensu Morali. I. Vna eorum opinio , qui virtutem apri pellavere quidquid angorem ac dolou rem arcet, ac voluptati cavet , quae seu obrepente dolore inquinata , seu desidia sua. dente praetermissa , seu cupiditate sese perperam obtrudente distracta, quidpiam ullo tempore detrimenti capiat , sensus unice corporis amplecti vi-eleretur οῦ multa vero vita communis ostenderet hominibus appetenda proposita sese latius esse, quam ut sensuum eorum angustiis comprehendi possint ; qui deinceps omnia esse voluptate ac dolore dijudicanda contendebant , sensuum amplificare numerum instituerunt , ac sensus subtiliores quosdam excellentioresque confinxerunt, quos s captane lege , qua visum objecta species alia suaviter, alia moleste afficit j alia morum affectionum. que forma delectaret, alia graviter aspereque tangeret , & ad utrumque non doctos sed factos, non institutos sed imbutos ' quippe cum ita natura comparati sint, ut, nulla rationis existima

90쪽

tione sententiaque praeeunte, vi suapte morum conis formationem aliam affecti voluptate probent ac diligant , aliam affecti molestia condemnent atque fastidiant. Rationi vero, ne prorsus inutilis & exclusa videretur, id unice tribuerunt, ut affectiones a natura inditas , & occasione data excitatas provehat, ae viam expediat , qua quod appetit aut aversatur animus, instinctu naturae deserente , parari seu depelli facilius aptiusque pos-st. Quare munus ejus esse statiterunt , ostendere , non quo contendendum , sed , quo nat ra trahit impulsu suopte , quomodo perveniendum sit. Sensus autem interiores inditos a natura , seque prorsus exerentes ea lege, qua sensus exteriores; ita nempe temperatos, ut aliis oblectentur ,. aliis offendantur, ob eamque rem alia probanda , alia rejicienda nuncient, ac sibi consentaneis affectionibus insitis & inustis in animo occa- .sionem ad erumpendum offerant ; eo spectare statuerunt , ut se quisque conservet , ac sese amet; generis perpetuitati consulat ; ex se natos caros

habeat , eisque prospiciat ; alios ita benevolentia

complectatur , ut horum commodis augendis ultro

studeat; pulchritudine recte ab se iactorum animadversa delectetur, & in ea delectatione conqui stat;

SEARCH

MENU NAVIGATION