장음표시 사용
91쪽
stat ; prave contra susceptorum obversante turpi. tudine distrahatur , & conscientia , cujus magna vis est in utramque partem , exagitatus poenas luat. Sensuum horum expletionem esse sc homini commendatam , ut nullus in ea sit deliberationi locus neque magis esse quaerendam caussam , cur expetatur , quam cur nares , OculOS , aures , odor unguentorum , partium apta temperatio consensioque , sonorum concentus jucunde moveat. Sic enim esse comparatum animum , ut cum primum ea percipit , quae sensibus istis accommodata sunt , iis alliciatur ; & ab se suscepta cogitans laete ferat , ab aliis effecta videns in laude ponat . & studiose libenterque comprobet. Morali vero sensui subjecerunt ea , quae , nulla propria utilitate proposita , commodis aliorum prospicit ' eisque contineri virtutem , ac virtutis decus & laudem ex iis unice derivari voluerunt: quo fit, ut quae ad ipsum per se quemque pertinent , cum ea quisque sui gratia faciat, etsi con-Venienter apteque naturae facta sint , annumeranda non putarint in censu virtutum sed ideo tantum esse commendatione digna , quod animus iis ablatis ineptus omnino sit ad ea praestanda , quae prosint ceteris ' cum aliena commoda qui suis com-
92쪽
i modis anteferre debeat, moderatione cupiditatum, S aequabilitate , constantia , magnitudine animicarere nullo modo possit. II. Sensus moralis , eoque circumscriptae virtutis , a Cumberlando iundamenta iacta quis existimet , ac leveri adumbratam speciem , cum in eo totus esset , ut Hobbesii malevolentiae , qua sibi vicissim incommodant homines eo censente naturae stimulis acti , benevolentiam ex adverso poneret in humanae naturae constitutione sic implicatam , ut si nulla prava cupiditate adventitia repressa sit, hominem homini sponte conciliet , ad opem serendam alliciat , ope lata jucunda suavitate persundat , & recordatione grata perceptae jucunditatis fructum proserat , ac numquam inobscurari sinat. Ρrincipium id antea commendatum a Stoicis, Epicteto praesertim & Antonino, qui, cum homines
inclusos universitate rerum unum quiddam efficere arbitrarentur , hos tum inter se , tum cum universa natura consentire debere conficiebant, ac legibus unum quiddam ex multis essicientibus administrari , ne naturae convenientia , cognatio , consensus abrumpatur ' emendatum autem a Cumbe
Iando , saniusque ductum ex eo , quod omnis intelligentia praeditae naturae constitutio sc a Deo desiis
93쪽
designari debuit , ut intelligentium omnium voluntates ac studia se mutuo complecterentur , eo demque conspirantia tandem in voluntatem universa moderantem undique confluerent , in eaque consisterent' arripuit excoluitque Saphtestarius, at
alio detorsit , & infecit opinione ab eo penitus imbibita , esse scilicet hominem ita natura constitutum , ut lege nulla nulloque moderatore αgeat , & juris omnino sui sit ; esse quemque natura praeditum assectioniblis ad commune bonum aptis , ideoque sic esse instructum & paratum ad ea quae honeste gerenda snt , ut nulla lege accedente , qua dirigatur , ac nulla poena nulloque praemio proposito , quo moveatur , ipsa se natura deserat , ac nihil ultra spectans in actionis honestate conquiescat. Itaque non ratione, sed innato sensu , percipi quae constitutionem humanam deisceant ac dedeceant; gustum quemdam ingenuis artibus atque studiis expolitum esse recti regulam,
honestique legem ac judicem ; esse servilis ingenii
praescripto coerceri , spe metuque contineri in officio : qua doctrina fit, ut novo nomine qui bene moratus & ita constitutus sit , ut ratio postulat, urbanus & elegans ; qui contra nequam si &Improbus, agrestis , impolitus , rudis, & humani
94쪽
eultus expers appellari debeat. Porro cum non ex mente ac ratione sedata , matureque rerum inter se consensus ac dissensus expendente , sed ex affectione sese vi suapte promente, morum atque conis stiorum bonorum & malorum arcessendum esse discrimen arbitraretur ' in moribus autem & con si iis affectiones aeque bono communi repugnantes ac faventes in vita sese prodere compertum haberet; ideo, ne recti pravique regula confissa inceristaque scrupulum atque dubitationem injiceret , ac iudiciis inter se maxime discrepantibus argumenta suppeditaret , satis esse ratus est si dispertiret aia sectiones in naturales & adventitias ; illas per se
rectas & a natura fusis , has a natura prorsus abhorrentes & per se malas. diare perinde ac si nulla mali semina penitus infixa laterent in natura nostra , postquam ex integritate nativa decidit , quidquid apparet in ea mali putavit extrinis secus accedere, personamque peregrinitatis induxit in humana natura penitus implicatis affectioni. bus ς cum affectiones a natura dissentientes affectiones ipsae sint , quae sunt in natura instae , sed alio detortae , depravatae , longiusque porrectae
III. At cum Saphtesburius, etsi dicta snt ab eo
95쪽
multa de constitutione animi consgnatam imprensamque Armam intigram & incorruptam honerigerente, atque de sensu insito vi suapte pulchritudinem honesti percipiente , perceptaeque pulchritudinis amorem excitante ' tamen ea sparsim effidisset , inter se minime continuata , & quidquid ad virtutem opus est ita sensui morali tribueret , ut rationem in partem admittere videri posset , altius insidentibus iis , quibus ex doctrina Plat nis atque Stoicorum imbutus erat , quam ut excuti penitus, & a novis adjunctisque secerni possent ; Hutchesonus rem inordinatam adduxit in ordinem , dissipatam colligavit , consulam distinxit , ac sensui morali sic omnia tribuit , ut rationem non ducem ejus ac praesidem , sed pedisse- quam ac satellitem esse professus sit. Sensus m ratis esse munus id probare , quod a bene merendi voluntate prodeat; id improbare, quod animum ex aliorum incommodo sua commoda comparandi studiosum indicet ; aut cum de malis agitur alimnis amoliendis, ac bonis proserendis, intactum esse remissum & quietum sinat. Eo sublato sensu,
rerum cum ratione vel inter se convenientiam,
quae cum aeterna sit , principium & lex honestatis existimari vulgo solet, habere nihil omnino quod
96쪽
ad appetendum aut approbandum moveat ς cum aeque recte praveque facta congruere cum ratione, vel inter se convenienter apteque cohaerere pOL snt. Nam aeque verum esse , justitia promoveri societatis incolumitatem , alique sedulitatem atque sollertiam , atque injustitia laedi societatem ,
industriamque retardari . Aeque milericordiam esse aliorum amictis rebus allevandis opportunam,& a miseriis augendis alienam , atque seritatem incommodis afferendis aptam , & a rebus prostratis erigendis aversam esse. Quo fit , recta seu prava consita definiri non posse ex eo , quod extremo proposito ratiocinando consentanea seu dissentanea deprehensa snt . At affectione insita , sensuque morali constituto , sese statim usum esse re , qui rationi , rerumque consequentiae seu re.
pugnantiae perceptioni , tributus est. Affectionis esse, smul ut sbi conveniens quidpiam objicitur, id expetere , sensusque moralis appetitioni plaudere ; rationis autem id expiscari, suisque momentis expendere , quod eo ducat , & essiciat , ut quis
in eo genere maximum assequatur, cujus assequendi potestatem habet; eumque rationi convenienter agere , qui , quae ab se conserri possunt ad eam rem, omnia circumspiciat; aestimet accurate quid E a a sn-
97쪽
a sngulis expectari queat ' eaque deligat ae suis scipiat , quorum adminiculo quod affectio natura. lis appetit , expletius adipiscatur, ac purum quantum potest ab omni rerum earum admixtione, quas eadem a natura indita affectio repudiat. Praeterea rationis esse , pervestigare quibus ex actionibus es. florescat uberrime commune bonum ; hunc esse campum amplissimum, in quo se jactet eorum imdustria , qui ratiocinando proserre naturae leges instituunt ; in eaque re multa vera certa imis mutata deprehendi. Postremo cum inductu quisque naturae bonis aeque suis atque alienis studeat :effici vero saepe soleat , ut aliena putet adversari suis , ideoque morali sensu frustra repugnante sui
caussa ceteris offutura consilia capiat ' in eo quoque magnum esse rationis usum , ut ostendat esse natura colligatum cum bono communi bonum cujusque suum, & caussas evolvat, cur qui sua commoda promovere studet , aliorum una commodis inservire debeat : idque tam praeclare factum ab antiquis esse ac novis, ut qui rem expendat, a bitrari nequeat, neglecto seu violato communi b
no , repressaque caritate insita, sibimetipsi prodesse sese tuto posse ' sed etsi nullus a natura diligendi sensus ac nulla benevolentiae caritas inuita suis.
98쪽
suisset , fore tamen , ut utilitate ipsa sua sese ad caritatem atque benevolentiam aliena commoda promoventem adductum impulsumque sentiat.
IV. Honesti sermam hanc ab H utchesono non excogitatam, sed enucleatam ex litamqtie, suscepit Humius, & sic interpolavit alligavitque principiis ab se de vi & natura mentis affectionumque constitutis ς ut ab eo plane inventa & adornata videri queat ; & instinctum ad commune bonum urgentem, ac sensum approbantem quidquid ea mente factum sit , improbantemque contraria, quem inditum a natura, primumque principium ac simplex honesti putavit Huichesonus , aliunde natum & secundarium Humius arbitratus est , ac derivavit ex voluptatis & aegritudinis sensu ; eosque sensus oriri contendit ex sympathia , aut cognatione & convenientia in humanae natu. rae constitutione penitus insidente , qua fit, ut iis quisque delectetur , quae ceteris utilia seu jucunda percipit & quidquid ad quemque pertinens elationem animi seu demissionem in eo procreat, id ad alios pertinens in ipsis offensionem au t amorem excitet. Qiadruplicem hanc affectionem animi sc esse cum virtute vitioque conjunctam L 3 au-
99쪽
autumat , ut, cum de qualitatibus agitur animi, virtutem ac vim excitandae benevolentiae & ela. tionis animi vitium ac vim excitandae malevolentiae demissionisque animi aequivalere putet, alterumque ex altero judicandum esse et pronunciandumque participem honestatis habitum eum antis mi , qui benevolum aut elatum essicit ' expertem autem eum, qui insensum ac malevolum , vel demissum humilemque reddit. Atque ut paucis indicetur, unde discedens & quam viam secutus eo progressus sit , nihil umquam esse menti praesens statuit, praeter perceptiones; eoque referri quidquid
ei videnti , judicanti , diligenti , aversanti , co
gitanti accidit. Perceptiones autem in impressi pes ideasque dispertiri; mentisque munus omne in eo versari , ut aut abstractos inter se respectus idearum , aut rerum , quae sensibus objiciuntur, a sensibus oblatos animadvertat. Itaque virtutis riginem indaganti quaerendum esse, num sensuum an idearum ope virtus ac vitium inter se disti,gui , laudandaque facta seu vituperanda pronunciari
ri possint. Qui statuunt, ideo quidpiam honestum
esse , quia cum ratione congruat, ac Virtutem ex immutabili rerum inter se convenientia mente
percepta repetunt id idearum adminiculo decerni
100쪽
ni autumant. At cum virtutis ac vitii percepta notio plurimum ad actiones affectionesque conserat ' abstracta vero ratiocinia conlistant ipsa per se , neque cum iis , in quibus omnis actio veris
satur & affectio , rei quidquam habeant ; in ratione, quae principium est in se conquiescens , ac nihil molitur , nihil agit , ad actiones aut promovendas aut praevertendas momentum nullum
esse. Contra, doloris ac voluptatis objecta specie, commoveri aversationem ac propensionem ς atque ad alterum dei κllendum , alteram adjungendam incitari animum. Quia vero non in ea re sola subsistit motio , quae dolorem aut voluptatem illatura providetur , sed sese ad omnia porrigit, quae cum ipsa re conjuncta sunt, & effectus inter se caussaeque respectum obtinent ' nexum eum &rcspectum explorare , rationis , experientia sacem allucente, munus esse; impulsumque tuto proveh re , qui nisi praesensione molestiae seu voluptatis excitatus sit , essicientis & effecti respectiis exploratus animum esse plane quietum & otiosum sinit. Si nullam appetitionem affectionemque ratio potest injicere, ne cohibere quidem , eique repugnare posse : cum ejusdem iacultatis sit indere motum , inditumque retardare ' motusque omnis