Juris naturalis elementa auctore J.J. Burlamaqui in Republica Genevensi senatore ..

발행: 1757년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

1 Iuris Naturalis Elementa . Sed quoties ejisdem praeceptis paruimus , veram intus hetitiam experimur , ipsi nobis suffragamur aliisque , qui similiter se gessere . Hi porro animi sensus ita nobis innati sunt , ut aliter sentire non possimus Itaque positis jam antea praeceptis nos su

dere cogimur non secus ac Regulae quae tum nostrae naturae consentanea est , tum ex qua

' QUORUM praeceptorum cum natura no-cissis, o stra consensio necessitatem inducit eis no- gener, stram agendi rationem accommodandi. Ne-oim spe. cessitatem dico non pbsicam, sed moralem. ctata. Μoralis autem necessitas iis causis continetur quibus ita affcimul', ut in certam partem inclinemus, nec in aliam possimus vergere , si tamen auscultamus Rationi .

. Eo sensu quis dicitur obligatus , cum rem tenetur praestare vel omittere ; seu quod idem est , cum impellitur magnis & gravibus causis, quae veluti totidem vincula vois Iuntatem in hanc vel illam partem detorriquent. Etenim sue e plebe quemdam, sive Juris moralisque disciplinae peritos consulas, utrosque deprehendes obligationem ponere in ea causa, propter quam recte intellectam probaramque , potius hanc quam illam par tem amplectimur. Unde consequens est vim omnem obligationis ex eo judicio pendere quo talem talemve agendi rationem probamus vel improbamus . Nam qui probam ,

102쪽

Pari L Cap. n. 73 fatetur quod illud debeat facere quod proin bat e qui vero damnat , fatetur quod illud

non debeat facere quod damnat. Debere autem & obligari voces sunt ejusdem signifi .

cationis. a

Obligationis propriam & figuratam significationem, alteram alteri natura proximam, tantummodo delibavimus , quam hic opo tet elucidare. Obligatio igitur in sensu proprio est vinculum . Itaque homo obligatus est vinctus. Sed quemadmodum funibus aut catenis quis vinctus non se ipse potest ad agendum movere , sic fere se habet homo obligatus ' eum eo tamen discrimine , quod illic externum & phylidum impedimentum est naturales vires cohibens: hic autem vim culum est morale , sive lihertas se Rationi submittit . Ratio autem quoniam hominis ejusque facultatum prinugenia Regula est , ad eum finem quem Φia sibi proposuit hu- ή , manarum facultatum actus dirigit temperatin

que.

obligatio igitur in sua prima origine &generatim spectata definiri potest e naturalis

libertatis circumscriptis , quatenus Rationis praescripta sunt totidem causae , quae homi- nem movent ut alio modo se gerat potiusquam alio.

Sic se habet primigeniae obligationis na- ' rura . Unde consequens est huius obligatio. ' β nis validiores aut remimox S Vires essς a res posi- Pro stat esse

103쪽

- Iuris Naturalis Eumenis prout majus minusve momentum est in eam ut V li' li, quibus obligatio nititur , eaeque causaedi' ς δμx olua minuise voluntatem nostram assiciunu . Liquet enim quo caulae illae graviores , &essicaciores erunt , eo majorem excituram

necessitatem , ut secundum illas nostra procedat agendi ratio. 6. XI. NEC vero me latet non eam apud omnes

sententi Iuris & moralis disciplinae peritos obliga-Τ- ionis naturam & originem assignari quam

xa & oria nos assignavimus . Nonnulli censent , ve- sine obli- ,, rum primumque cujuslibet obligationis g tioni , fundamentum positum esse in Convenien-Vid- ' ita vel discrepantia quae se prodit in qui- fiam: ' busdam' actionibus ; suam esse virtutis

Υ . v. se interiorem pulchritudinem , unde virtus Cap. δα- ob se ipsam amanda sit, sed a vitio cou--7' - tra abhorrendum esse, quod illi insit in- ' nata deformitas : quae fectandae virtutis& vitii declinandi nobis Incumbit obliis' oatio , priusquam attendantur mercedes' tui poenae , bona vel mala ex admissis ' vitiis aut usurpatis virtutibus emergen ' tia r neque enim ex m*rcedibus , in V quiunt , aut ex poenis oritur obligatio . Sed eam obligationis definitionem nociputo veram esse , nisi ad superiorem deianitionem nostram reducatur . Qui enim se-- ctandam virtutem dicit ob insitam illi putaehritudinem , Nitium contra declinandum ob insitam ei laeditatem, nae is fatetur u

104쪽

his Musam esse cur aliud alii anteponamus. Haec autem causa, quaecumque sit , volum talem inclinare non est efficax , nisi quantum prae se fert aut assequendum bonum aut fugiendum malum ; uno verbo nisi quantum nostro gaudio , nostrae securitati , nostraeque felicitati potest conducere. Quam rem sic se habere vult & hominis & humanae voluntatis natura. Etenim in univerissum voluntas bonum sibi propositum habet, atque ideo non alia causa quam spes asse quendi boni in hanc vel illam partem voluntatem movet flectitque . Igitur omnem hominibias agendi causam aufert , qui ab eis quodvis emolumentum aufert, quo su lato necesse est ut homines prorsus fiant indifferentes desdeique . Praeterea quam tibi animo effinges humanarum actionum conis venientiam vel diacrepantiam , pulchritudinem vel deformitatem , aptum inter se vel interturbatum ordinem , nisi quae hic enumeramus omnia , ad hominem ipsum ejus- que destinatam sortem , perfectionem , a uno verbo ad humanae naturae commodum veramque selicitatem referantur δ

AL1ΑΜ a ClarKio sententiam iniverunt Barber- plerique Jureconsulti . t a se Ii obligationem rarii in

a vid. Iudicium Scriptor. anonym. &c. q. tentia. XV. Cujus opusculi auctor est Laibnitestis, & in illi id ad uutationes suas edidit Barbeyracius , indiditque gallicae suae osciorum hominis is civis interpretationi quinto excusae.

105쪽

6 Iuris Naturalis mementa. se proprie dictam ponunt in voluntate mis,, turae lupremae cui nos subditos agnosciisse mus . Nec aliud libertatis fraenum esse,, contendunt , quam hujus Naturae volunisse talem & jussa , propter quae senemur no- is stras praescripto modo actiones ordinare . se Neminem addunt in sua agendi ratione se ad aliquid necessario adstringi, quia re- rum inter se vid i apitudinem & conve- nientiam , licet convenientiae illi ratiori suffragetur . Quoniam enim , inquiunt , is inter nostram Rationem & . nosmetipsos

se nihil interest , nemo , si proprie loqua. mur , a se ipso potest obligari . Unde se colligunt praecepta Rationis nullam obli- ,, gationem inducere, si in se ipsis specten. ,, ctur , & separatim a Naturae supremaeis Voluntate, a qua suam auctoritatem mu- D tuantur.

Sed rem nobis non videntur expedire , qui ea ponunt obligationis fundamenta , eam que fie definiunt . Haec enim definitio a remotissimis obligationis fontibus , ejusque veris principiis deducta non est . Equidem qui domino subditus est , ejus .tenetur u luntatem exequi ; sed illa voluntas exitum suum non sortietur, nisi eidem Ratio assentiatur . Quamobrem non lotum necesse est ut Domini voluntas in se ipsa nihil includat ah hominis natura alienum' sed praeterea requiritur ut haec voluntas ad genuiis num h minis statum ejusque ultimum finem ita sit accommodata , ut voluntatem hanc necessario dignoicamus nostrarum ain

106쪽

ctionum necessario regulam esse, quam rerupuere sciret nobis prorsus exitiolum , sed cui obsequentes propositam metam attinge.

mus . Quod nisi res sic intelligatur , nec etiam intelligi potest hominem se domino volentem subjicere, ejusque mandatis libentem oblequi. Equidem si Iureconsultis usi. tatum loquendi modum attendamus, Dominus jubens constituit obligationem , qualem vulgo solemus concipere . Sed nisi rem autius repetas , ejusque Domini auctoritatem stabilieris in ipso Rationis assensu , ex illa Domini auctoritate nunquam aliud elicies

quam eXternam coactιonem 1ane diversam a

vera obligatione quae propria vi voluntatem assicit, eamdemque flectit interiore sensu persuasam ' ita ut homo citra vim prinprio motu libensque obtemperet . χΙΙΙ.VARIn illae circa naturam & originem obligationis opiniones prima fronte viden. Duo oblitur inter se admodum dissimiles ' sed ex g tionis

iis ipsis ea colligo. quae jam superius adnin olui, 'tavi , eam quanta Videtur non Tantam di- tio int

strepantiam esse'. Opiniones enim illas si rior: o- penitius sceuteris, remque ab ovo ordiare, blig tino illas profecto sententias intelliges , si bene qr Concipiamur, non modo non dissidere, sed alias aliis accidere , atque etiam conjungendas esse, ut inde I sema exsurgat recte cohaerens cum suis omnibus praecipuis partibus ad naturam statumque hominis per-

107쪽

8 Iuris Naturalis Elementa. tinentibus; id quod subinde clatius innoteis vid. stet . saὶ Sed expedit ut jam nunc distin-

's P guatur duplex obligationis genus: alia enim ις ρ' ' interiise , alia exteνιor. Obligationem interiorem illam dico quam unice gignat nostra Ratis , prout Ratro spectatur tanquam mimiis genia nos ri agendi mori Regula , m actio. nem quamlibet suscipiendam vel declinandam suadet, μουν amo illa in se vel hona vel maiala est. Obligatio vero exterior illa est quin procedit ab auctoritate alicujus natura, cui nos habemus subditus , oe a qua qu dam praeciapiuntur vel prohibentur sub alιcujus pomae com

minatione .

Quibus adde , tantum abesse ut hae duae

sibi invicem advertentur obligationes , ut contra mire i consentiant . Quemadmodum enim ex exteriori obligatione novum robur

interiori obligationi accedere potest , sic

etiam tota obligationis exterioris vis ultiis mo pendet ex interiori obligatione et atque ex illa utriusque obligationis accessione conis sensuque maximus exsurgit moralis necessi. tatis gradus , emciturque validissimum vinaculum seu potentissima causa quae homines valeat assicere atque impellere , ut certas agendi regulas constanter sectentur a quiabus nunquam discedant: ac uno verbo hoc

illud est absolutissimae obligationis princi

pium .

108쪽

HACTENus consideratum est nobis

jus, prout est primigenia nostrarum actionum regula. Sed praeter generalem illam Iuris definitionem quam jam enucle vimus , Iuris vocabulum singulares etiam plures significationes obtinet nic adnotan

das . .

Sed praecipuum illud est, ut menti semper infixam habeamus generalem illam quam assignavimus Iuris definitionem . Etenim ex hac definitione tanquam e suo sonte

derivantur quaecumque trademus tum in hoc capite , tum in sequentibus. omnis autem nostra ratiocinatio, si in se vera sit,& cum dicta definitione necessario Cohseinrens , novum hinc argumentum elicietur

suam vera sit nostra definitio. Sin res, pe nostra delusa, secus se habeat , indagationis nostrae saltem haec erit utilitas, ut error in ipsa sua origine deprehendatur, &se facilius emendetur , qui sanae methodi fructus est. Generalem aliquam sententiam ex eo patet veram esse, si ad illam omnes singulares sententiae reserantur , ad quam velut rami ad truncum reduci possunt.

f. II.

Iuris cabulum diversas fgnifica tiones obtinet , quae singulas fluunt en iulius geneia rati defi- uitione .

109쪽

go Iuris Naturalis tamenta. f. ΙΙ. AE primo quidem Ius saepe accipitur pro

Quid sit qualitate homini competente, pro potesato Ius pro seu veni facultate. Eo sensu dicitur euiliis facultate bet homini Jus esse ut suae saluti consulat ; visi' patris Ius esse liberorum educandorum ;Principi Ius esse congregandi exercitus indefensionem imperii. Ius sic acceptum definiri debet potestas

homini competens, ut juxta quemdam modum ibertate sua suisqua naturalibus viribus utaωxur , tum quantum ad se attrnet, tum quantum

ad alios, modo buis suae libertatis suarumque virium Uui Ratio suffragetur . Quoties itaque dicimus patri jus esse liberorum educandorum, hoc nihil aliud sibi vult, nisi quod illud sit Rationis praescriptum , ut pater libertatem suam viresque

Iuas naturales convenienter adhibeat in sa- Iutem suorum liberorum , eorumque memtem & ingenium insormandum. Sic etiam Ratio Principi suffragatur, ut Omnia prK- stet quaecumque Reipublicae saluti & utilit ii conducunt, & singulariter ut milites conis scribat , & exercitus paret , quorum Op hostibus obsistat; quapropter dicimus h rum omnium faciendorum Principi jus esse . Sed contra negamus illi jus esse aratores citra necessitatem ex agris, opifices ab opere

suo & familia sua abstrahendi; negamus similiter patri jus esse liberos suos exponendi vel occidendi, quia ejusmodi res plane Ra-

. tioni contrariae sunt.

l. III.

110쪽

Ιci TVR non debet mera potentio pro Iu Ion i/, re accipi . Μcra namque potentia est qua- ber Alitas ρυ sica, Vel facultas agendi secundum porcntia omnem virium naturalium & libertatis en pio I retensionem, sed minor est juris extensio. Ius μῆς Pi enim convenientiam in eludit cum regula , regula vero potentiam phyficam ita temperat , ut hominis actiones ad quemdam propositum finem ordinet, unde etiam Ius diis' citur qualitas moralis. Nonnulli quidem potentiam non secus ac Ius moralibus qualitatibus annumerant, quod non ita nostram distinctionem impugnat . Qui enim potentiam & jus inter qualitates moraleS recen

sent , quod nos per jus, idem illi fere per

potentiam intelligunt , quae confusa loquendi ratio ipso usu videtur comprobata: nam v. g. eodem sensu dicimus patriam potesta

tem & paternum jus. Quidquid illud sit de voci

bus non est certandum. Praecipuum illud est ut hoc loco moralia secernantur ab iis quae physica sunt ' quemadmodum autem ipse Pumn-dorfius in disitat , p,sica per potentiam moralia per Ius melius denotantur. I) Uno I. I. Buriamaqui . F verbos i) Quod si se intelligatur, Iuris & Hrentiae idem erat fere significatio , cum eo tamen discrimine, quod qui dicit potentiam , is disertiusqu=dem indicat praesentem sive in res , sive in personas alicujus facultatis possessionem , sed obscurius indicat qua ratione facultas haec comparata sit: sed qui dicit Ius, is vere &diserte asserit facul-

SEARCH

MENU NAVIGATION