장음표시 사용
261쪽
. - αῖο Iuris Natinalis Elementa. Plurimorum sententia est nullum aliud moralitatis principium esse quam ipsam Dei voluntatem Naturalibus Legibus declarutam.. Actionum Moralitas , inquiunt , necessario includit obligationem, non est autem obligatio sine Lege, neque Lex absque Legislatore. Quapropter si Legem, ajunt, tollas, atque ideo Legislatorem, qam neque Ius erit, nec
obligatio, nec ossicium, nec ulla proprie dicta moralitas . sa)Alii quidem fatentur Dei voluntatem rein vera principium obligationis esse , quae ido, circo Dei voluntas principium quoque est humanarum actionum moralitatis; sed ulterius progrediuntur contenduntque ante latam Legem & seposito Legislatore alias res ex natura sua & per se ipsas honestas esse, alias vero turpes: quod praecipuum propriumque humanarum actionum discrimen ubi seis mei Ratio dignoverit , teneri homines alias quidem actiones usurpare ; ab aliis autem abstinere; atque in hoc dicunt positum esse primum obligationis fundamentum, vel priamam ossicii. & moralitatis originem.
II. n propo- JAM propositae quaestioni lucem affundere sitam quς- potest id quod superius dictum est de pri
stionem migenia humanarum actionum Regula, tum
PrincipiR. obligationis natura & origine ib). Sed
262쪽
Pars Π. Cap. VII. 23 Ialuo magis ac magis quaestio haec dilucide
tur , nostrum iter Temetiamur, remque a
principio repetentes, genuino ordine praeciispuas inter se de hoc argumento sententias Componamus , ex quibus deinde legitima concluso eliciatur. I. Statim quidem adverto , quamlibet actionem mere & simpliciter in se ipsa spectatam, prout est naturalis motus vel menistis vel corporis , omnino esse indisserentem expertemque cujusvis Moralitatis.
Atque illud manifesto arguitur ex eo quod eadem naturalis actio modo habetur licita,& etiam bona ' modo illiora vel mala . Ca, 'des hominis , v. g. in latrone facinus maritum est ; quod idem facinus bonum aut licitum est in carnifice , vel in Cive & milite vitam suam aut patriam suam inique oppugnatam tuentibus . Quod evidentissimum ἡargumentum est hujusmodi actionem in se ipsa spectatam , & prout est naturalium facultatum usus, omnino indifferentem esse e pertemque cujusvis moralitatis. z. Igitur quae pbsica sunt a moralibus diligenter secernenda. Naturalis sane bonitatis vel malitis quoddam genus est in iis actio. nibus quarum ea propria & interna vis est, ut utiles sint aut noxiae, hominisque gignant bonum vel malum physicum, Sed hae acti
nes cum exitu suo comparatae physicam tantum consensionem vel dissensionem continent , cui si immoremur , nulla huc uique imoralitas deprehenditur . Miserum est tum physica tum moralia. eisdem vocibus saepe .... . P 4 enum
263쪽
232 Iuris Naturalis Elementa. enuntianda esse, unde percipiendarum rerum& cogitandi modus interturbatur . Utinam Linguae sic essent accuratae ut diversis nomiinnibus efferri possent variae rerum naturae , . Variaque illarum consensio, .& dissensio . Quamquam huic linguarum egestati Philos phorum medentur definitiones & adnotationes quibus excutitur confusionis caligo. 3. At si longius progrediamur admittamusque humanarum actionum Regulam , tum si deinde humanae actiones cum hac Regumla conferantur, ex hac collatione parta consensio cum Regula , vel dissensio , vere & a via. proprie moralitatem essicit . sa)op. Part. q. Unde sequitur ad dignoscendum prin-ICap.XI. cipium sive causam effcientem humanarum δ' δ' . actionum moralitatis, prius earumdem actio num dignoscendam Regulam esse . s. Tandem haec humanarum actionum Reingula duplex in universum potest esse, nimirum interior vel exterior , id est , quae vel in - homine ipso residet , vel aliunde petenda est. Quorum principiorum jam adhibendus usus est . -
R..uli' δ nesse bonum a malo secernendi rationes ,1. g. vii quae totidem ejus actionum susceptorumque moralis , Regulae sunt. R 'is. Quani primam dirigendarum suarum ain
.. .. ., monum rationem in se ipsis homines depre.
264쪽
vara II. Cap. VII. 233hendunt , insinctus quidem est, quem supra
vocavimus SENSU Μ MORALEM. Is pro
pio quidem , sed subobscuro & incogitato modo , boni malique inter se discrimen il- Iud resignat quod ani os maxime percellit,
hominesque velut quodam sapore sensuumque commotione deterret a malo & ad bonum impellit. - Alterum humanarum actionum principium RATIO est, cujus ope rerum naturam, ea. Tumque inter se consensum dissensumve ab que exitum exploramus ,' unde quacumque data occasione , multo clarius quam impellente morali sensu, discrimen statuimus boni malique . - ' Igitur sensus moralis & Ratio interiora duo sunt humanarum actionum dirigenda- 'Tum principia , quibus addendum tertium
est, nempe DEI VOLUNTAS . Homo naminque cum sit a Deo condituS, a quo Rati Mem suasque omnes facultates accepit , suo
propterea Conditori omnino subjacet , nec ejus potest imperium detrectare . Quamo,hrem ubi Dei voluntas hominibus innotuit, debent illam Dei voluntatem habere ian-
quam supremam Legem , a qua sibi nunquam liceat deflectere . ' f. IV. POSITA tria principia sejungi non deis Tria po-hent. Aliud quidem ab alio diversum est,& habet quodque peculiarem suam vim :sed necessaxio connex/ conjunctaque sunt, beat.
265쪽
2g4 Iuris Naturalis mementa ita hominis statu postulante. Homines pri4mo suo impulsu Ierius commonefacit , ma jorem lucem affundit Ratio , cui certissima supervenit auctoritas , nempe Dei voluntas, quae veritas ipsa est. Quibus conjunctis tri bus fundamentis stat luperstructa luris Naiaturalis compages , vel Μoralis Disciplinae systema. Quoniam igitur Deus hominem consulto sapienterque condidit , eique sensum indi dit & Rationem , conlequens est ut humanarum actionum Regula , leu Moralis Diseiplinae fundamentum, in DEI voLUNT A TE censistant, quam SENSUS Μ ORA Lis &. RATIO manifestam faciunt & interpreta tur . Itaque sensus Μoralis & Ratio genuirini duo sunt modi, qui et dignoscimus quia
sit humanarum actionum eum humana nainetura , seu quod idem est cum Dei propotato eonsensus dissensusve, atque per hoc ipsum dignoscimus etiam , quid . sit bonum . quid malum, quid turpe , quid praescriptum aut quid prohibitum .
De pri- ΙΑΜ multum hoc est quid bonum , quid hius ob malum ssit tentare dignoscere: sed ne-lisitionis. quo sat)S illud , Luic enim seniui cognitionique adjungenda est obligatio praestandi boni & vitandi mali . Ex qua obligatione
.gignitur incium, sine quo nullus esset moribus locus, sed in mera contemplatione mnia copsisterent. Quaenam est ergo causa prim
266쪽
principiumque obligationis & ossicii λ A
ne obligatio & ossi cium ex ipsa rerum nais tura Rationis ope intellecta Anne ex Dei
voluntate deducuntur λ Id quod opera pretium est dilucidare. f. VI. HOC mihi non videtur satis explorari Quaevis
quod primum hac in re explorandum est: Regula cuivis nimirum Regulae, quaecumque sit, mois induci ratem necessitatem inesse juxta Regulam a. 00bgδxid gendi, quae ideo quamdam obligationem inducit . Cujus adnotationis probanda verutas est . Universalis Regulae definitio certam bre Uemque rationem exhibet propositum finem assequendi . Igitur quaevis Regula refertur ad consilium seu voluntatem alicujus finis assequendi, qui finis vel actio est quam faciem , dam, vel res quam comparandam nobis pro ponimus. Evidentissimum porro est quod non debeat is sollicitus esse de suis actionibus alia potius quam alia ratione dirigendis, qui non aliam causam habet agendi quam ut agat. nihil certum animo destinans, nullum sibi finem proponens sic e nim se gerenti homini neque consilio neque regula opus est. At quicumque homo certum sibi finem prori ponit, novitque rationem 1eu Regulam c jus ope finem illum remque optatam valeat assequi, hoc iplo pecesse habet regulam illam sequi, eique suas actiones accommodam
m. Alioquin sibi contradiceret ipse , id G
267쪽
Iuris Naturalis Hemeuta. nim nollet quod vellet; finem optaret qui, dem, sed rationes omitteret quibus solis ipso confitente possit ad finem pervenire. Hi ne ego colligo per quamlibet Regulam , quae vere Regula cognoscitur esse, certa nimirum& unica ratio propositi finis assequendi, necessitatem induci juxta Regulae praescriptum faciendi. Ubi enim paritur a Ratione neces sitas definitum agendi modum potius quam alium eligendi, quicumque sanae mentis homo est , & juxta sanam mentem se gerere vult, definitum illum agendi modum sequi cogitur, nec Ratio patitur ut alium tequatur . Vel ut idem aliis vocibus efferatur , homo is vera obligatione constringitur ; siquidem obligatio , pro genuina illius definitione, coarctatio est libertatis, quam cinarctationem inducit Ratio, quatenus Rationis consilia totidem caulae sunt quibus imis pellimur ad eligendum .quemdam Pgendi m
dum potius quam alium. Ergo quaevis Peagula parit obligationem. . q. VILobniai; OBLIGAT Io quidem plus minusve gravis plus mi est, plus minusve stricta, prout pluribus vel
nusve gra paucioribus causis constituitur eaeque cam .
i. sae majorem minoremve auctoritatem habent,& essicientiam. Quoties perspectum habeo tum meae saluisti tuendae, & perficiendae virtuti, tum mei corporis mentisque meae sanitati magis hane agendi rationem conducere quam alteram quam
268쪽
Para II. Cap. VII. a37 quamlibet, quae magis his omnibus conduiscit eam teneor eligere, atque is primus est obligationis gradus. Tum deinde si comperiam, praeter illa quae modo commemoravi commoda , insuper ex mea agendi ratione pariendam mihi eorum quibuscum vivo existimationem plausumque , jam nova causa supervenit vires addens priori obligationi . Quod si rem ulterius indagando, tandem intelligam quam agendi rationem inii plane cum Dei voluntate consentire , jubentis ut Rationis consilia auscultem ac todidem Leges ab ipso latas, sane perspicuum est ex hac altera superaddita causa novum obligationi meae robur accedere, Vinculo me Va
lidiore constringi, & ineluctabili necessitate urgenti ad eligendam es iam agendi rationem potius quam aliam . Quibus enim potioribus causis potest ultimo impelli natura ratione praedita, qualis homo est, quam si illi certissime constet de benevolentia Dei &assensu consequendis, dummodo ejus leges &mandata exequatur: Ium de vitanda ira qua
Deus proculdubio in rebellantem saeviret. VIII. ΙΑΜ ortas ex positis principiis conse- Sola Raaquentias persequamur. tio potest
Quaevis Regula ex se ipsa obligationem Ruvδ' inducit, uti jam probatum est . Ratio au- ἡ ' i' tem primigenia est humanarum actionum ducere. Regula, igitur sola Ratio , etiam seposita Lege, aliquam inducit obligationem, unde
269쪽
138 Iuris Naturalis Elemonia. pariuntur Μoratiras & ossicium , & res e vadunt dignae laude aut vituperio. Sed quo nullum de hac re vel minimum dubium supersit, eam impraesentiarum cogitandi rationem adhibeamus, per quam Legislatore & Legibus sepositis, hominem no- his effngamus qui solus degat , quemque
unice contemplemur ut est Ratione praeditus . Is certe homo suum sibi proponit commodum, mentis videlicet & corporis sanum statum. Tum deinde acquirit quibus rationibus haec commoda valeat sibi parare, quibus compertis agendi rationibus, alias quidem actiones probat, alias autem damnat, atque sic se ipsum quoque vel probat vel damnat , prout Rationis dictata exequutus est, vel ab illis aberravit. Quae omnia nonis ne evidenter arguunt vel sola Ratione fraenari hominum libertatem, qui idcirco vera obligatione tenentur alias quidem res prae stare, alias autem omittere. Progrediamur ulterius , hominemque ponamus patremfamilias, qui se velit convenienter Rationi gerere . An illud censebit indifferens esse utrum filios suos curet, necisne' utrum eos aIat instituatque , vel neutrum praestet 8 Nonne contra liquet quod
hujus hominis familias felix vel infelix futura est, prout eam curaverit vel neglexerit' Ergo etiam liquet quod hujus patrisfamilias curam vol negligentiam Ratio pro bat vel improbat , ejusque agendi modum effcit moraliter bonum vel malum, laude di
270쪽
Para II. Cap. VII. 23' uuam ratiocinandi methodum faeile esset persequendo amplificare, eamque quibusvis hominum conditionibus accommodare. Sed ex iis quae luctenus dicta sunt satis intelli- gitur hominem, cum non aliter possit quam duce Ratione optatam metam inequi, hoc ipso teneri ducem Rationem sequi, & juxta ejus pra scripta vitam instituere. Igitur sola Ratio suffcit ad constituendum moralitaris , obligationis, & inciorum systema. Nam quoniam fatemur Rationi contentaneum esse fi Ti qualdam res, alias vero non fieri, simul fatemur constringi nos obligatione.
SED , inquies , se Ubi est obligatio, ibi Obi.M. . est aliquis obligans ab eo diversus qui Nemo so obligatur . Nam si dicas obligantem &,, obligatum unum & eumdem esse , idem garo. est ac si diceres posse hominem secum is ipso contrahere, quod est absurdum. Re-- cta Ratio revera nihil aliud est quamis obligato homini qualitas inhaerens ' nonis potest ergo hujus hominis Ratio in hoo is eodem homine obligationis principium fis,, ri: neque enim potest quisquam sibi ipse ,, ineluctabilem necessitatem afferre hoc velis illo modo se gerendi . Nam ut necessita- ,, ti sit locus, onortet ut ejus arbitrio, qui se se necessitati subjecit, tolli non possit ne- is c enitas obligati. quae si ejus arbitrio tol-- li posset, jom nullam haberet vim. Qua- is propter fi obligans obligatusque sint unusis idem.
