장음표시 사용
281쪽
1so Iuris Naturalis Elementa . definitiones distinctionesque ' tum etiam pugnantes inter se ideas illas inducunt , quae
1uapte natura conciliantur, nec unquam sejungendae sunt. Nonnulli nimis abstrusa ratione de natura humana disputant , & contemplationibus suis plus aequo subtilibus unice intenti , non satis praetentem rerum γ conditionem reputant , nec latis advertunc hominem sui Condito tis imperio natura subditum esse . Alii contra hominem. praecipue considerantes ut est Deo subditus , ex Dei voluntate jussisque obligationem omnem &jus omne deducunt; atque sic obliti videntur naturam ipsam hominis , ejusque interiorem indolem , a qua tamen natura , &indole non potest homo separari. Variae illae Jureconsultorum sententiae in se ipsis rectae sunt ; sed non debet altera rejici posita altera, nec altera in alterius explosionem admitti . Quin imo, ita praecipiente Rati ne , singulae illae sententiae aliae aliis adjungendae sunt , ut vera principia constituanis tur humani issematis , cujus in ipsa hominis natura natuque fundamenta quaerenda
II. SIEPE saepius commemorantur utile , ju-
Henesist , sum , honestum, ordo, convenientia , quae saedes Esis. pissimo quoque non satis accurate definiunia De Iusto
dc Conie tur, Vel etiam utrorumque permilcentur deuientia. finitiones . Ex qua rerum bene definiendarum incuria fit obscurus sermo intricatus- que.
282쪽
Pars II. Cap. VIII. 2sIque . Quo igitur disputationi lux affunda. tur , singula sunt apprime definienda & distinguenda . Mea quidem sententia , ACTIO UTILIS
illa vi quae ex se ina hominis saluti felicia
Ac Tio I UsTA illa es quae cum ejus vori tantate consentit a quo praecipitur. ACTIO HONEsΥA illa vi quae cum recta Ratrone hominisque dignitate consentit , unde huic actions suffagantur homines , eamque faeiens decus sebi , honorem , exsimationem
ORDO es plurium rerum series m junctura in aliquem Inem conspirans , cum futuro
Denique quod spectat ad CONVENIENTIAΜ , ea non multum differt ab ordine ,& definiri potest : multarum inter se rerum consensus , quarum altera per se ipsam alteri seνυandae , m perficiendae conducit , eamque tuetur in satu bono utilique .
f. III. IGITUR Iustum , Utile , Honestum ,
confundenda non sunt ' haec enim tria a se invicem distinguuntur , quae si permisceantur, eorem quoque ideas interturbari necesse est . Hae porro ideae , quamvis diversae, minime tamen inter se dissentiunt , sed uni eidemque amoni accommodari & convenire possunt , prout actio illa quoad diversasῖς'atur . Quin etiam si rem ab origine
283쪽
repetas, triplicem illam Iustitiae, honestatis.& utilitatis ideam deprehendes e communi lante, sive ex uno eodemque principio derivari , quemadmodum ex eodem stipite tres rami pullulant . Hoc autem generale principium non aliud est quam Ratimus absensus. Iis omnibus Ratio necessario assenistit quibus vera felicitas comparatur . . niam autem quidquid hominis saluti perfectionique conducit, quidquid consentit cum Dei voluntate cui subditus homo est, quid. quid aliorum hominum existimationem conis ciliat et quoniam haec , inquam . omnia seinlicitatem hominis promovent, inde est ut horum unumquodque vel ab aliis etiam sejunctum Ratione comprobetur quanto magis haec eadem Ratio actioni suffragatur, in qua
quae diximus singula concurrunt.
Duae Ea enim rerum conditio est, ut justum, ita ἡ honostum , & utile natura connectantur Amneuania tanquam di Velli nequeant si tamen , ut turnatu- par est , Vera , universa, & stabilis utilitas ra tamen attendatur. Quod utilitatis genus ita se ha- csh xζnt bet , ut per illud secernatur quod vere uti. te vel honestum est ab eo quod non utile honestumve est nisi falsa hominum aestimatione. Qua de re sic recte & pulchre TUI,
Lius disserit sa). In quo lapsa consue-
284쪽
Pars II. Cap. VIII. 2s3M ludo deflexit de via, sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate ieceranens , & constituerit honestum esse aliis quod quod Utile non esset , & utile , ,, quod non honestum: qua nulla pernicies
major hominum vitae potuit adferri .... Itaque accepimus , SOCRΑΤΕΜ exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia opinione distraxissent .
Ac sane quo penitius perspicitur divinae providentiae consilium , eo quoque magis intelligitur ptopositum illud Deo fuisse, ut
honum malumque moralia bono maloque physicis adnecterentur, seu quod idem est, ut mutuo coirent justum & utile . Quamquam vero in quibusdam singularibus causis aliter videatur se res habere , est illa sortuita consueti ordinis interturbatio , ex naturali systematis compage minus prosecta, quam ex hominum vel inscitia vel nequitia . Si praeterea immorari nolis in primo naturae humanae cortice , sed illam , quantum patet , explores ' tunc , post habitam omnium rationem & compc nsationem, prinsecto intelliges quae hodie ordini videntur adversari , ea quandoque ad perfectissimum ordinem reducenda , quemadmodum osten demus ubi mentio fiet de Naturalium L sum sanctione.
NONNUNQUAM haec proponitur quς- . .
sio e An ideo justa res est quia Deus il- iis' '
285쪽
1s Iuras Naturalis Elementa. Deus il Iam praecipit Uel, anne Deus rem
se ipsi' praecipit, quia justa Cujus qfacilis solutio est, si positis principiis ins-
stamus. Ideo justa est res k quia Deus illam praecipit ' haec enim nostra est Iustitiae desinitio. Sed Deus hanc vel illam rem ideo
praecipit, quia cum Ratione consentit, nec non cum natura statuque hominis , atque
cum ordine, & finibus quos sibi propositos Deus habuit , quum hominem condeis ret. Quae rerum ideae , quamvis a se inis vicem diversae , necessario tamen conne Buntur , nec aliter fere separari queunt quam per mentem alias ab aliis subtiliter abstia hentem.
VI. aliquam uaestionis In quo ADVERTENDUM tandem est ex hac ju- virtus & stitia, honestatis & utilitatis inter se conis hominis venientia & mirabili prorsus consensu deri-hbhs ' Vari omnem virtutis pulchritudinem, unde stant etiam edocemur in quo sita sit hominis peras ctio. Quoniam moralis disciplinae Magistri non unum systema constituerunt, idcirco in Varias etiam de hac ultima quaestione sententias abiere . Alii perfectionem hominis in
eo positam esse dicunt, si convenienter n turae suae facultatibus suis utatur: alii si facultatum earumdem usus cum Dei proposi- , to consentiat: alii tandem non aliter hominem putant persectum evadere, quam cum
illum sua cogitUdi agendique ratio ad pro-
286쪽
Pars II. Cap. VIII. 25spositum finem, nimirum ad felicitatem, deducit.
Sed ex iis quae superius disputata sunt satis liquet, tres illas hominis perfectionem
definiendi rationes non ita multum inter sed inerre, quarum contra quoniam altera cum altera coit, conjungendar idcirco & s es andae sunt. Hominis perfectio vere posita est in possessione facultatum tum ingenitarum tum acquisitarum, quarum ope possumus adipisci & re ipsa veram felicitatem adipiscimur, juxta Conditoris nostri consilia mentibus nostris penitus infixa ipsoque statu declarata in quo sumus constituti.
Recte profecto quidam Scriptor, Qui
se non aliam ob causam, inquit, obsequium is praestat, nisi vel quia sermidat imperium, is Vel sperat mercedem, nec virtutem colit ,, diligitque propter ipsam Virtutis praestanis,, tiam, hujus servilis & avara mens est . , , Qui contra virtutem unice sectatur obis ejus convenientiam nativamque pulchri- is tudinem nulla habita ratione Dei univera, , sarum rerum Conditoris rectorisque, hieis officium violat ei naturae praestandum , is quae omnium prima & perfectissima est . A Qui autem Rationem , Pietatem, sumis is mamque suam Utilitatem conjunctas sequiis
M tur, is solus simul & probus, & sapiens, is & pius est ; qua quis indole praeditus
287쪽
rues Iuris Naturalis Elementa.
Quomodo bumanis actionibus Naturales Leges accommodentur ' ac primum de CoNsCIENTIA.quid si ' FFICIORUM nostrorum tum origine humanis tum regula semel compertis, jam nihil ctionibus aliud superest, quam ut in mentem re V Oce-Lεihi di mus quod antea dictum est Part. I. Cap. eommo XI. ) de humanarum actionum moralitate dare sic enim intelligemus quomodo humanis actionibus Naturales Leges accommodentur, tum quis sit hujusce accommodationis extin
Humanis actionibus Legum accommodaritio nihil est aliud quam o dicatιo morallia ratis actionum cum Lege coliatarum ' qua facta dijudicatione, alias actιones censemus Disciendas quia bonae, alia1 Omittendas stura mais Iae , alias aurem pro nosero arbιtrio feri melomitti posse , quia sunt iudissereutes: Mude , prour quis se gesserir, laudem consequitur aut vituperium, eum damnamus , vel eidem susefragamur
Haec autem dijudicatio dupliciter sit . Nam aut proprias nostras actiones dijudicamuS, aut alienas. Nostrarum actionum di
288쪽
iudicatio dicitur CONSCIENTIA , alienarum vocatur imputatio. Quae duplex materia sane intelligimus quanti momenti sit quantumque in morali disciplina latissime pateat ejus usus, unde nobis est paulo accuratius exploranda.
RO S C I E N T IAE propria definitio est, otii. e, quod fit ipsa Rario in sendam nobis Regu- Constiea ιam , seu Naturalem Legem edoc a, no. tia λβrarum actionum moralitatem , incumbentemisque nobis obligationem dijudicans, nostras viis deliset actiones cum dicta Regula couferens prout haec Regula nobis innotescit. Saepe etiam pro conscientiae accipitur ipsum de nostrarum aclionum moralitate latum judicium , quod judicium ex integra ratiocinatione gignitur, seu consequitur ex praemissis duabus propositionibus vel diserte enuntiatis vel tacite intellactis Conserun tur inter se duae actiones , alia Legem includens, alia actionem de qua agitur : tum ex his propositionibus tertia deducitur qua illatum de qualitate propositae actionis judicium continetur. In hunc modum habebat se Iudae ratiocinatio: Quicumque morti tradit insontem, scelus admittit; haec est Lex 'Atqui ego insontem morti tradidi, haec est actio. Ergo scelus admisi ; haec est conse quentia, seu quod judicium de patrato faci. nore Iudas ferebat dictante sua conscientia.
289쪽
I. Regulataue 8 Iuris Naturalis glementa.
CossCIENTIA igitur Legis, atque praelertim Naturalis Legis cognitionem adisjunctam habet: Naturalis enim Lex , cum sit primigenius justitiae fons, nostrarum qu que actionum summa Regula est. Quoniam vero Leges nequeunt Regulae vim obtinere, nisi nobis compertae sint, inde sequitur conis scientiam esse nostrarum actionum proximam Regulam; evidens enim est posse neminem Legi parere quam ignorat. IV.
QN IDUS ita positis, de praesenti argu--ento haec prima statuenda Regula est: vali strandam cuique suam conscientiam esse , tum deinde consulendam , ejusque sequenda consilia. Illustranda conscientia est : scilicet nihil horum omittendum est quibus & Legislato. ris voluntas & Legum mens accurate possunt dignosci, ut sic vere perspectum illud habeamus quidquid vel praecipitur, vel prohibetur, vel permittitur. Legislatoris enim voluntatem mentemque Legum ignorantes nunquam de nostris actionibus sanum judicium institueremus, erroritque fieremus luis di brium. Sed neque Legem dignovisse satis est; dignoscenda etiam est proposita nobis actio. Quocirca non solum actio in se ipsa expendenda est, sed attendenda eιiam quatin
290쪽
Pars II. Cap. IX. assi cumque actioni adjuncta sunt, & quaecum que possunt ex illa consequi. Alioquin periculum esset ne in usurpandis Legibus de
ciperemur. Legum enim praescripta sic universa sunt, ut nihilominus diversimode ad- temperanda sint , prout actionibus nostris peculiaria quaedam adjunguntur , quae quidem adjuncta in nostrarum actionum mora. litatem, atque ideo in ossicia nostra influunt . Itaque non satis est judici plane compertam Legem esse , antequam litem dirimat ' sed praeterea requiritur ut omnino
perspectam rem habeat quae disceptatur , quaeque huic rei adjuncta sunt. Neque solum adipiscendae sunt eognitiones illustrandae Rationis causa, sed ideo potissimum ut quavis data occasione, ut par est, nos geramus. Omnino igitur consule noda conscientia est, ejusque sequenda conssilia, quoties quid agendum Occurrit. Quae consulendae conscientiae ea est obligatio, ut nemo sit illius immunis . Coscientia enim cum sit ut ita dicam , Legislatoris Voluntatum ministra & interpres , quidquid suadeat Legis vim & auctoritatem obtinet . unde conscientiae suasu perinde ac Lege debemus assici.
CONsCIENTIA igitur non aliter quam sedulo illustrata nostrarum actionum certis. Π, & III sima Regula fit, cujus in exequendis nostris Rugvl- . omiis tuto possumus praescripta colere. Is
