Juris naturalis elementa auctore J.J. Burlamaqui in Republica Genevensi senatore ..

발행: 1757년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

rgo Iuris Naturalis Elementa genter servari , hinc unicuique partum est jus alienas actiones laudandi aut vituperandi , prout hae actiones cum Naturalibus Legibus consentiunt, Vel eisdem adversantur. Quinetiam ad hujusmodi laudem aut vi tuis perium quodam obligationis genere quivis adstringitur, ita postulante Legislatoris L

sumque reverentia ' ac is certe in universa& singula societatis membra peccaret , qui suo saltem assensu dissensuve non testaretur quanti probitatem viri itemque faciat , &quantum a nequitia & scelere sit aversus. Sed quod ad efficacem imputationem attinet, necesse omnino est, ut jure fiat, alicujus peculiariter & proxime interesse actionem fieri vel omitti . Eorum autem pecu liariter & proxime actio interest , I. ad

quos pertinet actionem ordinare: 2. Eorum

quoque actio interest propter quos fit, &in quorum potest utilitatem vel detrimenia um converti. Itaque Princeps res quasdam constitutis Legibus praecipienS aut Uetans,

mercedem pollicitus aut poenam minitatus.

Legum suarum cultui proculdubio debet inis vigilare , atque illi jus competit suis subdiatis quas faciunt actiones imputandi , sive eos remunerandi aut puniendi. Idem de eo dixeris cui alieno facto injuria vel damnum illatum est , injuriam enim vel damnum

passus alterutrum vel utrumque actionis aurictori merito imputabit, & jure poscet damnum sarciri, & de injuria sibi pro aequitate satisfieri. XI.

312쪽

ΤΟΤ EST ergo contingere ut actionis au- . Si ori sua actio per plures merito imputetur, omne' eam enim unusquisque pro sua parte imputat, quia singulorum quoad diversa interest. itineri Sin eorum aliquis cuJus interest , pro qua non im- parte sua interest , jus suum dimittat, nec putent , actionem imputet agenti, nihilominus ea te-aeis salvum manet suum jus , quod positum non erat in alterius potestate peculiare suum jus dimittentis. Jnjuriam mihi quis intulit: possum quidem ego, quod ad me attinet , anjuriam condonare facienti sed per meam Veniam neutiquam minuitur jus Principi . competens injuriam illatam dijudicandi , e- ijusque auctorem plectendi, utpote qui Violaverit Leges, civilemque ordinem & disciplinam interturbarit. At si actionem imputare nolint ii omnes quorum interest, & injuriam scelusque singuli simul condonent , tunC actio habetur moraliter infecta, quia nullum habuit moralem effectum.

q. XII.

ADVERTENDU Μ tamen est bonarum m

Iarumque actionum cum aliquo discrimine imputationem fieri. Legislator enim si quam. dam bonae alicujus actionis mercedem consti- tuerit, hoc ipso ad dandam mercedem tenetur; hanc enim exigendi jus eis concessit

qui illam obsequio suo promeriti sunt. Sedi quod . Quod

rum ma

tirumque actionum imputationem λ

313쪽

Quaenam actiones

jam nuricimputen

281 Iuris Naturalis Elementa. quod ad poenas spectat quae in facinorosos homines constitutae sunt , eas revera potest Legislator, si velit, & citra ullam controis vetitam infligere, nec merito potest reus de poenis inflictis conqueri, in quas ob imperirii detrectationem incurrit. Inde tamen non .sequitur Legislatorem omnino teneri absque ulla venia sontes plectere , sed in ejus potestate positum semper est scelus ulcisci vel condonare, scelerisque poenam in integrum remittere, Vel pro parte imminuere, cujus adhibendae coercitionis, aut veniar in inteis grum vel partim concessae subesse possunt legitimae causae.

Cum variis actionum generibus principia nostra conferuntur, ut dignoscatur ratio acti num illarum imputandarum.

f. I.

ae modo principia statuimus, possent.

illa quidem suffcere: sed operae pre tium est humanas actiones cum principiis illis conferre, & accuratius casus illos dignoscere, actionesque illas perspectas habere, quae nobis possunt imputari. I. Ac primo quidem ex illis quae dicta sunt i consequens est alicui jure imputari quamvis actionem sectam omissam ve cujus auctor & causa

fuit ' quamque tenebatur facere vel omittere . a. EO.

314쪽

Para II. Cap. XI.' . . 283 α. Eorum actiones qui Rationis expertes sunt, quales dixeris infantes, amentes, furiosos , imputationem non admirtunt; nec qui Ra enim ibi locum habet imputatio, ubi deo tionis ex. scit intellectus , Etenim qui quid faciant P*xxes nesciunt, nec illud valent cum Legibus con. ιμη 'ferre, horum actiones proprie humanae non sunt, & nullam includunt moralitatem. O jurgat quis puerum, V. g. aut illum Verbe rate ea non est poena, sed simplex animadversio , cujus hic praecipuus finis est, ne puer ille pravos mores contrahat,g. Quod ad ebrietatem attinet , quae Vis De iis ebrietas in quam quis data opera sese de- quae fiunt mersit, in causa non est, cur admissum ab ex ebrie ςbrio flagitium ei non imputetur. ' xδζς

QUAE quis revera non valet praestare, De rebas

illi non imputantur; nec si jussam rem id mi in pol tibi-romiserit, quoniam hujus faciendae defuit oecasio . Quo enim omita actionis fiat im- hi, des putatio , yorsus necesse est, ut simul ad, istu . sint ham duo : I. ut fuerint ad agendum necessariae vires rationesque; tum i. ut quae suppetebant ad agendum rationes ita potu Knt adhiberi , ut alii potiori ossicio exe- quendo non ossiderent , nec ex illis grave malum aliquod sequeretur, quod is non tenebatur perpeti, qui actionem omisit . Sed

alia causa illorum est qui propria sua culpa praescriptam actionem sibi reddiderunt imis possibilem: Legislator enim omissam octiorinem

315쪽

Σ8 Iuris Naturalis Elementa . nem illis non minori jure imputabit, quam si actionem possent facere, nec vellent: Ea Romae fuit quondam illorum causa , qui ne possent arma tractare , & quo militiae immunes essent , pollicem sibi praescindebant . Similiter nulla est debitoris excusatio , qui rei familiaris mala administratione eo ege statis prolapsus est , ut aeri alieno impar sit . Quin etiam si quis eam rem aggressus est quam noverat , vel facile novisse poterat , supra suas vires positam esse , ei actio haec merito imputabitur , si tamen inde aliquis alius quoddam detrimentum passus sit,

e doti- s. ΜENT 1 vel corpori natura dotes in- ό., μ sitae nequeunt ex se ipsis in bonam nec in ' malam partem imputari . At vero iis impendenda laus est qui sua cura suoque studio aut innatas virtutes excolunt , aut Viistia emendant , si quae natura insevit . Quibus contra Ob nequitiam vel inertiam inquinata mens vel debilitatum corpus est , iis merito imputantur animi sordes , aiat corporis imbecillitas. De iis 6. Exteriorum causarum effectus , & e- quae se ventus quicumque .sint, nemini possunt in

tur. tus illos excitare , Vel impedire , aut temperare, seque in illis excitandis , vel impediendis, aut temperandis diligentem aut segnem

316쪽

Pars II. Cas . XI. 28si gnem exhibuerit . Itaque aratori bona vel mala seges imputatur, prout segnius vel accuratius agros excoluit sibi demandatos.

7. QUOD ad res attinet ex errore vel De iis per ignorantiam factas , in universum sta- quae ex

tui potest , illud imputandum non esse , ς Ιφxφquod per in exsu pera bilem ignorantiam con- ό bhris

tigit , cujus ignorantiae tum Origo , tum tia fiunt. causa minime fuit Voluntaria - Quapropter si Princeps mutatis vestibus Regnum suum ignotus peragretur, suis subditis non potest merito succensere , si suum Principem d bitis honoribus prosequuti non sunt . Sed . iniqua sententia merito Iusci imputaretur, qui facta vel juris accuratam dii quisitionem

mittens , ea nescivit quae tenebatur scire, quo legitimam sententiam pronuntiaret. Caeis ierum in usu vitae solito comparandae rerum cognitionis possibilitas studiumque non stricto Jure censentur, sed id spectatur quod fieri moraliter potest nequitue, & aequa Venia indulgetur praesenti hominum conditioni . Ubi de Legibus & ossiciis agitur , ignorantia vel error habentur voluntaria , nec impediunt quominus imputentur actiones per ignorantiam vel errorem factae vel omissae . atque id ex principiis superius positis consequitur sa). Sed ea rei quandoque natura est, ut in se sit intricatissima; tum ejus, qui Lup. pari. rem secit omisitve , ita circumscriptum, & I. v. L. incuti g. ra. i

317쪽

De iis

quae ex

indole smoribus& cupiis ditatibus

Iuris Naturalis Elementa.;ncultum ingenium est , institutionis nimo. xum copia deficiente ψ ut quoniam fuit eo.

ror insuperabilis , ideo venia dignus sit . Igitur in Legislatoris prudentia positum est , ut expensis quibusvis adjunctis , imputatio.

nem pro aequitate temperet

8. SUA cujusque natura , inveterati m res , affectusque magna profecto vi homines concutiunt impelluntque , sed neque tamen ea vis est , quae homini Rationis usum libertatemque auferat , vel saltem non potest quis invitus cogi ad prava consilia exeque da ex pravis affectibus orta . Homini sua semper Ratio & libertas salvae sunt , atque de hoc inter omnes Iureconsultos merito

convenit sa). Ingeniti affectus , initi. mo. reS, acresque cupiditates ineluctabili ut non impellunt ad Naturales Leges Violandas, ne insanabiles sunt hi animi morbi , sed adhibita opera & diligentia sanantur, ut de S CRATE testatur CICERO . b Nec venia digni sunt qui pravos asse

ctus potius quam emendarent diuturna con siletudine corroborarunt . Μaxima quidem vis est consuetudinis quar nos ad quasdam res faciendas quadam necessitate videtur imis pellere . Sed ipsa teste experientia, ubi voluntas adest, possunt exui pravi mores. Ac etiamsi concedamus plus Valere consuetudia

318쪽

Pars II. Cap. XI. 28 liis quam Rationis imperium , nulla tamen ex parte pravarum actionum minuitur se ditas , sed earum legitima est imputatio , quia semper in cujulvis potestate fuit , ne pravis moribus assucsceret . Igitur quanto quis laudabilior est , quia se constantem

praebet in bonis actionibus usurpandis , tanto majori odio contemptuque digna est ma- Iarum artium consuetudo . Uno Verbo , si foret illa propensionum, cupiditatum & initorum morum potestas , ut per eo Legum effectus impediretur , jam nulla daretur humanarum actionum regula . Leges enim ideo in universum constitutae sunt ut emendentur pravi affectus & mali mores , e rumque arceantur exitiosi effectus , & ut vel radicitus evellantur cupiditates , Vel saltem intra innocuos limites contineanis

tur .

ρ. QUAs hue usque diversas quaestiones De actI agitavimus nihil praeserunt solutu dissicile . Ribus a Sed aliquot aliae supersunt paulo intricatis- de νεlii

res quas apertius decet enucleare . mur.

Ac primo quaeritur quales habendae s ni actiones illae ad quas vi compellimur ; harumne actionum ea natura est , ut imputari queant , & revera imputandae sint ΤRespondeo I. Ex physic vi , cui non possit obsisti , gigni actionem involuntatriam, quae tantum abest ut debeat jam nunc imputari , ut suapte natura imputationem

319쪽

188 Iuris Mimalis Elemeuta non accipiat sa). Etenim in nostra quaestione qui vim alteri adhibuit , actionis editae sola & vera causa est . cui proinde soli est imputanda : qui enim actionem fecit, quoniam ratione mere passiva se habuit, ei non magis potest actio imputari quam vel gladio,

vel fustis, .vel alii cuivis instrumento , quo quis ad quemquam percutiendum uteretur . . 2. At si quis adtionem fecit ad illam ideo coactus , quia grave malum aliquod extimuit , quod ei praepotens quispiam minita-hatur , malum hoc confestim irrogaturus , dicendum est ex metu editam actionem vo-ι-toriam quidem esse ; unde si res in univerium spectetur, potest haec actio impu

Verum quo dignoscatur an actio revera imputanda sit, expendendum est, utrum is sequi vi cogitur, stricta obligatione teneatur actionem facere vel omittere, ita ut imperium detrectans ei malo se objiciat quod minitatus est is a quo praescripta vel proinhibita actio est. Quod si ita se habeat, &ctricto jure aliquis obligatus contra ossicium suum peccet , is nequicquam adhibitam 11. bi vim praetenderet , ne sibi actio facta vehomissa imputaretur . Hoc enim in univerissum statui debet, legitimo Principi proculdubio partum jus esse , ut qui sibi subditi

sunt, eos ad pxequenda sua mandata inelu Babili necessitate cogere possit, etiamsi subditi ex obsequio suo in aliquod malum, atque in ipsum vitae discrimen incurrant. v II. .

320쪽

QUI Bus imputandarum actionum ita p, Actiones sitis principiis , distinguendae sunt actiones per V minasserentes ab iis quae sunt moralιter necese fariae. Achio suapte natura indifferenS , ad Vel bonae quam quis per vim adactus est , coacto ne- sunt vel quit imputari: coactus enim quoniam nulla malaz.Vel obissatioue tenebatur , ideo vim adhibenti 'di e nullum iusterat a coacto quidquam exigendi . Profecto quae vim omnem Naturalis Lex prohibet, eamdem Vim non potest comprobare, hominem adigendo ad eam rem exequendam , cui non aliter assensus est quam in. Vitus coactusque . Unde coactum quodvis promissum , vel coacta quaevis conventio onec promis nec conventionis jure obligationem ullam inducit , sed potest utrumque ei tanquam scelus imputari a quo illata vis est . Verum , si qui vim adhibet , jure suo utatur , postuletque justae suae petitioni satisfieri , tunc valet actio quantumvis coacta , debetque suos omnes morales effectus sortiri . Itaque fugitivus debitor vel malae fidei , tuo creditori satisfaciens obproximum incarcerationis metum , Vel ne sua bona apprehendantur , factam solutionem non ideo potest repetere, quia coactus solvit . Nam siquidem dissolvendorum nominum obligatione constringebatur , ultro Olensque , non autem coactus, debebat satisfacere . Quantum ad bonas actiones attinet , ad

SEARCH

MENU NAVIGATION