Juris naturalis elementa auctore J.J. Burlamaqui in Republica Genevensi senatore ..

발행: 1757년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

num.

goo Iuris Naturalis Elementa . tantium, ut si alii abstinuissent malo, nunquam alii de illo admittendo cogitassent. Qualia sunt virorum principum exempla , atque illorum quibus ob suam animi perspicientiam clarumque nomen multa est in cinteros auctoritas: iis enim singulariter imputandum est quidquid eorum exemplo peccatur .. Plures aliae causae sunt de quibus statuendum est idem judicium . Sed prout reis rum adjuncta variantur, eaedem res plus mirinusve in alienas actiones influunt, unde qui rebus quibusdam factis omissi sue alios ad a. gendum quid vel omittendum stimulant, hahendi sunt, modo ut actionum factarum mmissarumve causae praecipuae, modo ut causae subjectae, modo ut caulae collaterales. XU.

- Νος TRARUM distinctionum sua sponte se

prodit usus. Caetera si sint paria, Collateraistium Causarum aequalis habenda satio est. Sed Praecipuis Causis major sine dubio tribuenda laus est, aut majus Vituperium imis pendendum quam Causis subjectis, majorque merces vel poena irroganda . Dixi, caetera ssint paria r aliquando enim propter adjunctorum varietatem sic augetur minuiturve actionis laus vel improbitas , ut in causa subjecta multo major nequitia quam in principua causa deprehendatur, atque sic gravior fiat in causam subiectam imputatio . Fingantur, exempli gratia, duo homines, quorum alter ob illatam sibi ab inimico suo

332쪽

Pars II. Cap. XI. goIgravissimam quamdam injuriam , alterum in sui defensionem ultionemque instigat. Instigator quidem ira praefervidus est instigatus autem, quamquam animo sedato sit, instigatoris inimicum ex insidiis enecat. Instillator

certe prima caedis causa est, cujus tamen Ob primum irae recentis impetum minus atrox

facinus habebitur , quam illius, qui cum nullis iracundiae stimulis incitaretur, alterius tamen sanguine se respersit. Ad calcem hujus capitis sequentes ad notationes juvat ad texere. Ac primo quidem,

triplex moralium causarum ordo ex te veri

rus est, sed illa trium causarum distinctio non ita usurpatu facilis est. Deinde quoties de causa actionis ambigitur , is praecipua causa censeatur, qui proximus actionis auctor est: qui vero stant in ionis participes, vel tanquam causae subjectae habeantur, vel

ad summum ut Causae collaterales. Ad veris tendum tandem est Moralium Catijarum discrimen recte quidem a PUFFENDOR FIO constitutum esse , cujus nos vestigiis inhaeremus: sed ille harum causarum discrimina quoniam non satis accurate definivit, hinc est, ut si quando rerum exempla proferat , non semel in causarum distinctione hallucinetur, atque illud ad hanc caulam reserat, quod erat ad aliam referendum. Quae PUFFENDOR FII hallucinatio BARBE YRACIUΜnon latuit naris emunctae hominem, cujus nos adnotationes in nostram utilitatem con-

g. 27.

333쪽

Iuris Naturalis Elementa. quas quis per Vim , ac ut ita dicam , poenarum verberumque metu adactus est , earum nulla fit imputatio , quoniam nec iam de nec mercede dignae sunt, cujus in promptu ratio est: Legibus nempe animo volenis te sinceroque tenemur oblequi , nostraque

nobis ossicia ideo servanda, quia ipsi nobis quam iusta sint consc1i sumus. Quod ad actiones spectat manifesto maia Ias scelestasque ad quas quis cogitur gravissimi cujusdam mali, & mortis praesertim timore , ea statuenda generalis Regula est ;Metus caulas tam graves quandoque esse, ut aliquatenus ejus scelus minuatur, qui quamquam invitus & renuente conscientia pravum tamen facinus admisit : sed nihilominus actio semper remanet in se vitiosa , &vituperio digna , ita ut possit imputari &revera imputetur, ni si qui illam fecit neces.statis exceptionem praetendat.

VIII. Curictio ' QIIae ultima Regula ex principiis deduis

possitim. citur quae statuimus . Nam qui metu qui-Putari dem oravissimi cujusdam mali, nulla tamen qu mvis vi compulsus , actionem exequitur

ς'δοδ inisesto malam, ejus actionis pro sua par

te conscius est quam volens aggreditur, licet animo reluctante . Neque vero supra vires humanas postum hoc est , ut quis consilium ineat dolorem , imo mortem ipsam oppetendi , potius quam ossicium ui let . Namque homines non ita pauci videm

334쪽

Pars II. Cap. XI. astrtur , qui ob leves etiam causas , sed quibus acriter percelluntur , dolori se ipsique morti objiciunt , quod quamvis in se dissi-eile , impossibile tamen non est. Legislato.

rem igitur penes est ob legitimas causas omnimodam obsequendi obligationem imponere , & societatis saepissime resert ut invictae constantiae tradantur exempla . 4pud moratas gentes in quibus nonnulla fuerunt probitatis semina , nunquam addubitatum

est quin hoc gravissimum scelus esset , si

quis , ne moreretur , patriam suam prode. ret : sed contra Patriae saluti vitam impendendam esse Graecorum Romanorumque fuit semper stabile judicium . Atque inter Eth- nicos moralis disciplinae magistros extiterunt permulti , qui eam sententiam acriter propugnarent , non esse quidquam adversus reis

ligionem justitiamve doloris suppliciique meis

tu faciendum, Ambiguae si quando citabere testis Incertaeque rei : Phalaris licet imperet , ut fs Falsus, admoto dictet perjuria tauro,

Summum crede nefas animam praeferre pudori, Et propter vitam Uisuri perdere cauis

Sic se habet Regula . Contingere tamen Di potest, ut jam indigitavimus, legitimam ex V U necessitate exceptionem gigni , ita ut actio non imputetur . Quod ut bener intelligatur , ineunda esset fusior disputatio , sed

de hoc alias; impraesentiarum satis esto hic

335쪽

292 Iuris Naturalis Elementa adnotasse, ea rerum quandoque adjuncta est se , ut merito conjiciatur hanc suisse Legislatoris voluntatem , ne malum imminens patere nur , cujus quoniam nos voluit immunes fieri , nos ideo quoque vult servandae Legis necessitate solutos esse : atque id locum habet quoties quas partes amplectimur minus includunt malum quam quod aliunde

imminebat. Q

Puf-- CAETER UΜ quae PUFFENDOR FI Us de r=i3 iπ- hoc argumento principia constituit , neque xς' μ' rectari se ipsis videntur , nec satis mutuo cohaerentia. Ille Regulam hanc statuit, nullam in eum imputationem cadere , qui m tu coactus sit , vel praesenti & physica vi compulsus, quoniam metu actio extorta auis 'ctori non magis potest imputari, quam gladio quo quis ad caedem utitur . Quam tamen tuam Regulam ita PUFFENDOR FI Us interpretatur , ut scelestissimis facinoribus patrocinari nolit , mortemque dicat potius obeundam , quam alium in atrocibus flagitiis adjuvare , atque ejusmodi causas excipi vult e Regula quam statuit sa). Sed merito adnotatum est iis quae per metum aut vim facta sunt nimiam a Puffendorfio indultam 3 veniam esse, nec quidquam argui per secu-

336쪽

Pars II. Cap. XI. 293ris Sc ensis exempla , sunt enim haec merepassiva instrumenta. Praeterea si verum sit imputandarum actionum generale principium , haud satis apparet cur excipi quaedam causae debeant ;aut saltem constituenda suisset quaedam Regula , cujus ope citra errorem secernereniatur causae illae quae dignae sunt exceptione .

Io. PLERUMQUE igitur ei actio imputa- Deucti tur qui prae metu illam admisit, sed & illi nibus a quo metus injectus est etiam merito imputatur, & quidem pro ea P rte juxta quam res co fuit actionis particeps. ' rei. Itaque nonnullas hoc loco quaestiones eis volvemus de iis actionibus quarum sunt plures corret , & ea quoque principia statuemus quorum ope dijudicetur ratio qua alteri potest alterius actio imputari . Quod argumentum cum sit gravissimum , ejusque late pateat usus, non Obiter eXpenden- dum est . I. Atque ut id dicatur quod verum est, nemini possunt imputari nisi quae ipse vel fecit vel omisit : namque alienae actiones nobis imputari nequeunt , nisi quatenus illarum fuimus participes , easque tenebamur Vel promovere , vel arcere , Vel certa ratione dirigere ς ac sane id per se liquet . Qui enim alienam actionem alteri imputat, is asserit actionis causam scientem illum T 3 esse

337쪽

1ς Iuris Naturalis Elementa. esse cui imputatur , quamvis non sit caututinica ' unde consequens est ut actio quali- eumque modo , vel in tua causa , vel in exequendo , ab illius voluntate penderet , in quem cadit imputatio. - 2. auibus ita positis , didendum est i cumbere singulis hominibus universalem Obligationem pro viribus enitendi , ut caeteri Omnes ossicia sua exequantur, & nefariis a-Etionibus abstineant , ac proinde nemini licere quacumque ce cauta vel proxima vel

remota alienorum peccatorum contortem esse . ε3. Sed multo potiori jure actiones nobis imputantur eorum quos singulari cura reingendos suscepimus . Qui enim tuae curae commissus est non lotum sibi , sed & tibi peccat ' nam ejus facta vel hona vel mala tibi imputabuntur , inquireturque an pro mandato imperioque tibi credito Omnes rationes adhibueris moraliter necessarias. Quapropter Patri familias V. g. liberorum tuorum imputantur boni Vel pravi mores. 4. Adnotandum deinceps est alienae actioianis merito contorti m haberi non solum illum, qui ipso rebus quibusdam factis omis-ssise certo sciebat quod alienam actionem posset vel promovere vel impedire sed satis, est si quis probabiliter aut vero imiliter actionem alienam promovisse vel impediisse potuit. Quemadmodum igitur ejus neglige a-εia non excularetur, qui se diceret rem ce to nescisse ' ita etiam si illud praestiterit quidquid tenebatur praestare , sane non UL

338쪽

Pars II. Cap. XI. ruperabitur, quia res non bene cesserit, sed

vituperium omne in proximum actionis auiactorem recidet.

s. Denique abs re non erit illud quoque adnotare , nos in proposita quaesti ope non expendere quis in i psa actione probitatis ,& nequititiae gradus insit , unde actio meislior vel pejor est , ejulque augetur laus aut Vituperium , merces aut poena : sed hoc proprie indagamus , quousque scilicet alienae actioni se quis immiscuerit ' primum ut dignoscatur an qui alienae actionis particeps est habendus sit tanquam ejusdem altio4nus causa moralιs , tu n deinde ut ipsius moralis caulae aestimetur major minorve essicacia . Quod operae pretium est atten- .disse .

Qv o igitur statuatur aliqua tanquam Triplex mensura juxta quam fiat imputatio , pro Mora- quo gradu alienarum actionum qui particeps lium Cau- fuerit , multa quidem attendenda , multa i* R Ldistinguenda sunt Talioquin iniquissimum de ciuia humanis actionibus judicium iniretur. In u. praelum niversum, exempli causa, certissimum est mi- aliλ δε sius emcaciter impelli nos ad assendum , si 3'φkx

quis nobis limpliciter luΠragetur , quam ii kati .

validam suasionem acremque instigationem adhibuerit . Nihilominus si quem summopere suspiciamus , cujus ideo magna sit - in nos auctoritas, ejus simplici comprobatione

339쪽

1ρ5 Iuris Naturalis Elementa. multo assicimur validius , quam alteriuscujuslibet vehementissimo suasu , vel aceris rima instigatione . Ad triplex genus revocari possunt causae morales quarum est aliquis in alienas actiones influxus . Aliquando enim moralis cauos, vel est praecipua ' ita ut qui rem eXequitur sit causa subjecta ' vel contra proximus actionis auctor est causa praecipua , alter vero causa subjecta ' vel alias denique in propositam actionem aequaliter influunt

eausae collaterales.

a Uid. DE eo censetur quod sit PRAECIPUAz. Sam CAUSA , qui , rebus qu/busdam factis omisss- p. Ai me , ita ru alienam amonem , ut proin

piὸν illum actio facta sit vel omissa , quamquame' ' aliunde pνoximus amonis auctor D pndae rei

haud ignarus Ie immiscuerit . Centurio , V. ' g. facinus evidenter scelestum exequitur , ita diserte jubentibus vel exercitus Duce vel ipso Rege: exercitus Dux vel Rex habendi sunt causa p cipua, Centvrio autem causa subjecta . Intersecti URIα praecipua causa fuit David , quamquam hujus necis contors fuit etiam IOAB , cui apprime notum erat Regis consilium . Sic etiam enecati NABoΤΗ causa praecipua fuit sa)

Necessarium esse dixi ut proximus actionis audies ei se scienter immiscuisset . Qui enim actionem edidit, nec scivit an esset bona

340쪽

Pars II. Cap. XI. 2W7Mna vel mala, is habendus est ut simplex instrumentum, & ei soli imputanda est actio, qui illam praecepit, quoniam ejus est

mera & unica causa. Quapropter ut mera inostrumenta plerumque habendi sunt subditi, qui ita Principe suo jubente bellum ini

quum gerunt. . . .

Caeterum eorum quae a subditis fiunt ideo Princeps censetur esse praecipua causa, quia subditi nonnisi jubente Principe , actionem exequuti sunt. Atque idcirco quisquis illest, cujus ita praevalebit opinio, ut vel aequales sibi , vel etiam superiores ad agen- dum impellat, ei vel aequalium vel superio. rum actiones imputabuntur. Cujusmodi imputatio in eos homines recte cadit , qui Principibus a Consiliis sunt , vel etiam in illos sacrarum rerum Ministros , quorum Tum magna sit apud Principes gratia; id faciendum suadent Principibus , quod nunquam Principes ultro fuissent suscepturi . hQuibus in causis in eum praecipue cadit laus aut vituperium, qui suggestus consiliive auctor est . Atque hic juvat referre sanam profecto sani Scriptoris de hac re sentenis etiam . is Apud Anglos , inquit, satis receis, , ptum est, ut quidquid Principes peccant, is id eorum Μinistris imputetur, quos ego is quidem non inficias ibo plerumque im-ri putationi ansam praebere . Verumtamen eris rata Principum per Μinistrorum scele-M ra non excusantur: nam, quidquid illud .

is sit , sua est Principibus Ratio , suum is judicium , & penes ipsos summa est ,

SEARCH

MENU NAVIGATION