장음표시 사용
51쪽
eta Iuris Naturalis Elementa. plamur, in quo non inest parvum momenis tum, siquidem quo magis magisque explorata res est, eo Uehementius mentem nostram assicit. Dbjicitur, Ex iis quae jam adnotata sunt, gravis exin& solvi- oritur consideratio, cujus ope valeas qua g. 'μ stionem enodare quae adversus libertatem solet proponi. - Penes hominem non est, is inquiunt, res aliter percipere quam proutis ejus menti sese exhibent' de illis autem, , mens judicat prout illas percepit, atque se secundum haec mentis judicia vel huc vel, , illuc voluntas flectitur . Id omne igituris necessario fit, neque a nostra pendet liis bertate. MSed hujus propositae quaestionis vana est species . Etenim quascumque tricas velis nectere, nihilominus fateberis in cujusque arbitrio positum esse ad lucem oculos vel claudere vel recludere , animum intendere vel relaxare. Sua quemvis experientia d cet , si varios rei prospectus intueatur , illamque sedulo scrutetur, in ea multa reis
tegi quae sese primo aspectui subduxerant . Atque haec quidem satis est attendisse, ut innotescat suum esse libertatis usum , sue in iis quae intellectus percipit, sive in iis quae intellecta suscipimus.
tis usus AN homines parem habeant libertatem se quoad b0- psos ad Mnum vel ad malum convertendi plumoue -enim paltera quaestio quam evolvamus.
52쪽
Pars L Cap. II. 23Cujus quaestionis non aliunde petenda est enodatio, quam si dispiciamus, tum quemadmodum fiat proposita res, tum quid intra nos ipsos experiamur . Equidem quod ad Bonum, & Malum attinet; si generatim
utrumque spectetur, nullam libertatem usu pare possumus, quoniam ad bonum invicta propensione trahimur' & a malo innata est
nobis insuperabilis aversatio. Quod hominum Conditori sic placitum est, nec inditam sibi naturam illam valet aliquis immutare . Ita namque constituti sumus ut ab eo necessario trahamur quod honum est 'contra quae mala sunt, ab illis, ut ita dicam , necessario dimovemur atque repellimur .
At haec in bonum generatim spectatum
tam Vehemens propensio, & a malo ingenita nobis aversatio, neutiquam obstat quominus omnimoda libertate perfruamur , si quodvis bonum vel malum seorsim consideretur; quamVis enim objectis rebus vel in. viti statim afficiamur, non ideo ad snguis larem hanc vel illam rem aut expetendam
aut declinandam necessario impellimur . aestu stique viator ardet : huic derepente sese objiciunt pulcherrimi fructus quos nimirum praenuntiant, & suavissimus odor ,& plenus deliciarum succus: noster hic quidem viator ad capessendum oblatum bonum , & ad illum quo premitur angorem salubri cibo sublevandum statim incitabitur.
Sed & cunctari potest suamque actionem cohibere, donec perspectum habeat, annon
53쪽
a Iuris Naturalis Elementa. partam ex iis fructibus utilitatem malum aliquod subsecuturum sit; ac uno Verbo deis liberationem ac computum inire potest , ut securiorem partem demum amplectatur . Quin imo ea vis est humanae vationis , ut non solum eo possimus lubentes carerς quod mentem nostram jucunde titillat , sed etiam volentes incurrere in eam anxietatem vel dolorem , quem utique optaremus declinare , sed quem ob gravissimas causas pati malumus . Nonne haec humanam satis a guunt libertatem ρ
Liberta VERU Μ libertas in rebus indisserentia quis ἡ ἡου, - 'im suῖm manifestius exerit. Sic r. g. indisti ερ intelligo penes me omnino esse vel manum rentes. porrigere Vel retrahere , sedere vel ambulare , ire dextrorsum vel sinistorsum , &c. Quibus in rebus humana mens cum sibi ipsi permittatur , quoniam vel non impellitur causis externis , vel hae causae ita si- bi invicem adversantur , ut neutra pra Ualeat alteri , dici merito potest humanam mentem huc vel illuc impelli pro arbitrio suo, & secundum eam quam in suas acti nes potestatem habet .
Cur libertatis Hoc loco inquirendum venit cur liberistatis usus intra bona singularia genusque veritatis non evidens concludatur , nec se, se e
usus co erceaturge Intra Diuitiroo by Corale
54쪽
Pars L Cap. II. asse extendat ad honum generatim spectatum, ηψε nec ad genus veritatiS evidens . CujuS Cau- h.iden, 'sam si assequamur , majorem simul ansam & bon, apprehendemus summam in homine constiis tantum tuendo Creatoris sapientiam admirandi , singularia necnon magis magisque tum propositum li- ' bertati finem , tum verum illius usum di
Necesse primum est id nobis concedi petentibus , Deo nempe finem hunc propositum fuisse, ut beatum praestaret quem conindebat hominem . Quo semel admisso facile quivis fatebitur non aliam homini felicitatis assequendae rationem superesse quam si veritatem dignoscat , & veris bonis fruatur. Atque id evidenter arguitur ex iis quae superius tum de felicitate , tum de bono disseruimus , quae sunt eo magis attendenda , quod ex illis derivantur quaecumque jam depraesenti quaestione disceptabimus . Quoties igitur subobscurae sunt res quas indagamuS, nec mentem afficiunt clara luce per quam omnino cernantur , ita ut de illis certa ,& stabili ratione judicemus , tunc in hominum arbitrio prorsus debet esse, ut suum de re judicium cohibeant ; sic enim , quo- 'niam non trahuntur necessario prima vi qua fuerunt affecti, suam longius producere Ualent indagationem , donec summum certae Cognitionis apicem , atque si fieri potest , evidentiam nanciscantur . Quod nisi ita se haberet , in errorem passim incideremus , cujus etiam nullum daretur effugium. Qua- inobrem utilitanum & summopere necessari
55쪽
16 Iuris Naturalis Elementa .rium suit, ut in ejusmodi rebus posset homo libertatem suam adhibere. Sed contra cum res , earumque inter se convenientia, clare & distincte percipimus, ita ut evidenter se manifesta exhibeant , tunc frustra, & ut ita dicam, damnose, judicium nostrum libertatis ope cohiberemus. Ubi enim sic certa cognitio est, ut certior nequeat esse , quid nova , quaeso , rei prodesset indagatio, si foret in arbitrio nostroposita 8 Neque enim duce quisquam eget , qui quo tendat, & cui viae sit insistendum nitide perspicit . Itaque confert hoc etiam in bominum utilitatem , quod evidentiae
QuΕΜ libertatis usum circa Veritatem esse diximus , idem serme est circa Bonum& Malum. Hominis ad selicitatem comparati ea natura debebat esse , ut illi omnino necessarium foret Bonum generatim cupere & expetere , Μalum autem refugere..Homo enim mancum quid esset , merit
que Dei Conditoris incusaretur sapientia , quae nempe a proposito fine penitris aberrasset, si tales homini facultates inditae suissent , ut in bono maloque generatim spectatis indissorenter se haberet , in ejusque arbitrio positum esset bonum malumque generatim spectata vel appetere Vel respuere, atque .in utrovis eligendo suspensum hae
56쪽
Pars I. Cap. II. 27 Sed quamvis homo necessario Bonum e petat & Malum oderit , hujus tamen sors esset miserrima , si ineluctabili vi cogeretur vel agere vel abstinere , statim ut iulum objestae res singulares assicerent . Ea conditio rerum humanarum est , ut saepe prima nos species fallat , raroque contingat si ve mala sive bona nobis exhiberi apprime defaecata & impermixta , sed fere semper commodis incommoda connectuntur, ita ud pro parte res eadem excipienda, pro parte vero rejicienda videatur. Quapropter ne fluctuemus incerti , & ut in damnum non incurramus, plerumque cohibendi prumi motus , & res accuratius expendendae , disceptandae, computandae, atque compensandae sunt , in quibus omnibus usus requiritur libertatis . Libertas igitur in subsidium venit aliarum facultatum quarum supplet defectus , quarumque simul ac errores eis mendavit , ejus ultra non desideratur ossi
Ex quibus colligitur instructum hominem iis omnibus esse quibus ad felicitatem perveniat in quam natus est , atque hac in re non secus ac in coeteris omnibus Dei Conditoris mirabilem esse sapientiam .
PosΥQUAΜ humanae libertatis naturam, actiones , usumque sic exploravimus , supervacuus forte videbitur labor, si longiori sermone contendamus , libertate revera
57쪽
18 Iuris Naturalis Elementa ..hah. ' don tum esse hominem, neque minus quam tur.ecete cceteras dotes, hanc etiam illi facultatem
bus argu- Sed quia libertatem in hac nostra doctrimentis na priticipium ducimus summopere praeci-P-' ' puum , alterumque nostrae constructionis fundamentum , e re prorsus erit vel saltem indigitare invictum illud humanae libertatis argumentum quod quotidiana nostra expe- . rientia comprobatur . Itaque nostram ipsorum mentem consulamus. Quisque sibi plane conscius est quod pro arbitrio suo possit v. g. vel incedere Vel sedere, tacere aut loqui. Nonne etiam singulis momentis experimur penes nos esse judicium nostrum in suspenso habere , quo rei novam indagationem aggrediamur . Quis Vere neget nos liberata mente honum vel malum eligere nulla necessitate compulsos . Quin etiam quocumque modo mens nostra primo af
eta sit , judicium tamen nostrum possumus vel statim sistere , tum deinde investigatae
rei hine & illinc argumenta expendere, ac uno verbo omnia praestare quaecumque a guunt humanam mentem liberrimam esse .
Ego si ad quoddam singulare bonum potiusquam ad aliud ineluctabili vi traherer ,
eumdem tunc experirer illum aflectum quoad bonum generarim spectatum deseror , nempe praevalidum motum quo assensus meus necessario raperetur, & cui non vale-iem obsistere . Sed mea mihi experientia
eonstat quod vim illam ineluctabilem non experiar , si quando quoddam singulare Bo
58쪽
Pars L CU. II. 29m objicitur . Etenim eo possum vel a stinere , vel ejus usum differre , vel aliud ei bonum anteponere ς possum vel eligere vel haerere suspensus in delectu , seu quod idem' est , sum liber .
Si quis porro quaerat utquid fieri possit
homines , quos certum est circa Bonum generatim spectatum non esse liberos , eosdem circa bona singularia liberos tamen esse Τ Hujus quaestionis nodus hoc responso solvitur : Nemo scilicet propter innatam omnibus selicitatis cupiditatem insuperabilivi ad ullum singulare bonum trahitur, quia nullo singulari bono felicitas continetur ad
Quaevis objecta diluuntur per ejusmodi
probationes ex innato & interiore sensu petitas , quaeque medullitus in animum persuasionem inducunt . Fieri enim nullo modo potest ut nostra mens hoc vel illo modo assiciatur , quin se affectam intelligat hoc vel illo modo , propter quem vel bene vel male vel indifferenter se habeat . Neque aliud existentiae nostrae certum habemus argumentum , neque aliunde quam ex interiore sensu nobis constat , quod vel
Atque hic nostrae libertatis interior sen- sus eo minus dubius est , quod fugiti- us , & unius momenti non sit , sed continuus , nunquam a nobis discedens , &se quotidie per mille prodens experimenta. Itaque videmus nihil inter homines , &esse & haberi certius quam penitissimam suae
59쪽
stuare libertas ii dubium adducta
' go Iuris Naruralis Elementa. suae libertatis persuasionem . Homines vel generatim omnes, vel seorsim singulos specta et quidquid excogitant , deliberant , in- 'uirunt , agunt , judicant , totum hoc ex libertate profluit . Hinc boni & mali vitii & virtutis idea seu perceptio , &quae illis adjuncta sunt, laus in vituperium:
hinc nostram & aliorum agendi rationem vel acceptam habemus vel improbamuS . Simili calculo reputantur propensione S naturalesque aliorum in alios affectus hominum , quales sunt amicitia , benevolentia, gratus vel insensus animus , odium , ira , querelae . & exprobationes : qui assectus , dempta libertate , nulli existerent . Libertas denique quia clavis est, ut ita dicam, intelligendae totius humanae naturae , qui eam tollit , omnia convellit subruitque.
XI. ΜIRUΜ ergo est addubitatum serio sui Dse an homo liber , an suae penes illum actiones essent λ Minus quidem admirationis pareret haec addubitatio , si res disceptaretur extra hominem posta . Sed hoc loco idipsum quaerimus quod intra nos ipsos peragitur , cujus inest nobis internus , &proximus sensus quem singulis diebus experimur . Sed qua de caula ex mentis no strae facultatibus aliam in dubium revocant,& potius quaerunt an homo sit liber, quam utrum intellectu praeditus sit & voluntate ΤNeque enim magis sumus nobis intellectus
60쪽
Pars I. Cap. II. 3I& voluntatis conscii quam libertatis . Uerum nonnulli acutiores Philosophi de libe late subtilius disserentes , ejus , ut ita dicam , naturam immutarunt , & quoniam quibusdam objectis paratum non habebant responsum , haec potius objecta quam certissimas rei probationes attenderunt, unde sensim eo ventum est , ut libertatis nostrae sensum arbitrati sint commentitium sorsitan &inanem esse . Equidem in veritatis disquisitione omnino necessarium est undequaque rem intueri , cujus in utramque partem rationes expendendae sunt ' cavendum tamen
ne objectionibus plus addatur ponderis quam in se habeant . Nostra nos experientia docet multis rebus quas merito certissimas habemus nodos quosdam subesse quos liquidenon expedimus . Neque hoc mirum videri debet , est enim finita mens hominum . ET iis igitur quae dicta sunt sic mecum collige
Quoties veris probationibus nititur aliqua veritas , quidquid adversus eam veritatem ob licitur , in am menti persuasonem nec comis movere neo debilitare debet , se tantum tricae Anectantur , quae quidem facessunt negotium ,
sed vim non convellunt argumentorum. Quam
hic Regulam statuimus , sic est in omnibus scientiis necessaria , ut ab ea nunquam sit divertendum . ') Sed ad propositum re
' Longe aliud est intellegira rem aliquam absurdam esse , aliud nescire quidquid ad eam rem pertinet: mu umque interest an de quadam