장음표시 사용
61쪽
an Iuris Naturalis Eumenta. q. XII.
ACTIONES voluntarias seu humanas in universum illas vocamus : quae pendent svoluntate ' sed liberas illas dicimus, quarum parens es libertas , quasque nostra mens ad arbitrium suum vel habere suspensas vel flectere potest . moluntario opponitur non Ἀ-luntarium ' sed libertati adversatur necessitas, sive id quod per vim, & coacti praestamus. Omnes humanae actiones voluntariae sunt , quia nulla est quae ortum a nobis non habeat , quamque ipsi non faciamus, sed si propter alienam vim cui non valemus obinsistere , impediamur ne quid agamus , Vel illud inviti cogamur agere , Voluntate nostra non assentiente, veluti si quis validior correptam nostram manum ad alterum laedendum adhibeat , actio elicita cum non sit voluntaria, non est vere nostra actio ,
sed illius qui vi nos ad agendum impulit. Sed aliter se res habet quoad illas acti nes quas non Ob aliam causam eoam praeis stamus , quam quoniam aliquod proxime
veritate quaestio proponatur insolubilis, vel utrum Contra quamdam veritatem obiectum emergat insolubile; sed plerique duplex illud quaestionum genus inconsulto permiscent. Namque obiectum insolubile, ideo falsum arguit esse, quos verum putabatur , quoniam aliquid sequeretur absurdum . Sed de quadam veritate proposita quaestio insolubilis nostram tantum inscitiam sis stendit in multis quae ad notionem aliunde certissimam pertinent.
62쪽
Pars I. Cap. II. nobis imminens gravi periculum malumve extimestimus ' 'eluti si Princeps iniquus
simul, & crudelis judicem adigeret ad aliquem damnandum insontem, ipsi judici, ni
obsequatur , mortem intentando . Ejusmodi actIOnes, licet ex altera parte coaree snt nec enim illas nisi reluctantes aggredimur, nec iis unquam nisi ob ingentem pravissimam necessitatem assentiremus , e usmodi actiones, inquam, inter voluntarias recensentur . Quidquid enim obtendas, nihilo. minus ex deliberata proficiscuntur volum tale, quae quoniam duo mala vitare nequit
alterum eligit, & quod sibi videtur minus grave, praesert gravissimo . Id quod novis
exemplis melius adhuc eXplanabatur. Pauperi suam inopiam aerumnamque palam facienti levamentum quis affert : haec amo voluntaria simul & libera est . Sed alius iter faciens solus inermisque in manus praedonum incidit praesentem mortem intentantium, ni faciat illis eorum copiam quaecumque habet: viator cum vitae servaniadae causa suam omnem pecuniam praedoniis
bus illis habendam permittit, actionem quidem praestat voluntariam, sed coactam neque liberam . Unde etiam ejusmodi actiones nonnulli mixtas nuncupant, quia partim voluntariae sunt, partim non voluntariae. Voluntariae sunt, quoniam earum fons ab eo manat qui agit, & ad illas minima de malis
eligens VoluntaS convertitur . Sed partim non voluntariae sunt , quia contra suam propensionem illas voluntas exequitur, quaSI. Buriamaqui . C nun-
63쪽
g4 Iuris Naturalis Elementa nunquam exequeretur , si declinandi periculi posset aliam nancisci rationem.
Aliud etiam in hoc argumento adnotan. dum venit . Etenim malum imminens ita grave debet esse, ut non sine multa causa vir sapiens metu assiciatur ' tum praeterea requiritur ut cogendae nostrae libertatis jus nullum is habeat a quo cogimur, nec teneamur quidvis serre potius quam illi non obsequamur . Quibus ita positis rationi
prorsus consentaneum est , ut cum e duobus malis alterutrum vitari non potest , minimum eligamus. Quae talis adhibita vis necessitatem affert quam moralem dicimus :sed contra cum ita cogimur agere, ut nullum supersit effugium , hanc vocamus nocese setatem pbsicam. Philosophicae accurationis est ut quae I bera sunt, a voluntariis secernantur. Etenim ex iis quae modo diximus facile intelligitur omnes actiones quae liberae sunt voluntarias esse , sed omnes actiones quae voluntariae sunt non esse liberas . Communis tamen ,& vulgaris sermo promiscue has Voces usur pat , quod ideo putavimus adn tandum ,
ut omnis tollatur aequi Vocatio. ΜοRUΜ etiam nomine quando' ue V eamus actiones liberas, prout eas mens Dectat tanquam regulae obnoxias. Inde fit ut moraialem disciplinam vocemus hanc artem quin docemur tum agendi regulas , tum rationem iis regulis actiones nosras accommodaudi.
64쪽
NOSTRAM circa mentis facultates disp. Humanaetationem nonnullis adnotationibus conclude- iacultamus, ex quibus earum facultatum tum na-.xς . iς tura tum usus melius innotescent.
Humanae iacultates sibi mutuam operam praestant , & quoniam in eadem sede una commorantur, ideo conjunctis viribus pgunt. Iam superius dictum est intellectum voluntati praeire. libertatisque ducem esse rationem. Itaque intellectus, Voluntas, & liberatas , imaginandi vis , & memoria, instinctus, propensiones, atque ςupiditates ., sunc totidem eliciendi cujusdam effectus instruis menta , quibus singulis viribus conjunctis ad veritatis tandem cognitionem , & per- fruenda vera bona deducimur , in quo utroque sita est hominum persectio atque felicitaS - β. XIV. . SED quo nobis haec omnia commoda quid sit
comparemus, mentis nostrae facultates sanas Ratio , portet esse , quibus recte utamur, natu- q'Md Vir
Talemque concentum foveamus inter has μ ipsas facultates vario Re motus quibus ad quasdam res objectas impellimur, aut ab iis abalienamur. Nostrarum igitur facultatum non satis est nosse quae communis, & nat ratis sit conditio, sed praeterea sciendum est in quo earumdem perfectιo atque usus com C 1 s- .
65쪽
que Iuris Naturalis Elementa. sistant . Quoniam igitur circa Veritatem cognoscendam proprie versatur intellectus ,ha: mentis nostrae facultas perfecta tum est, cum veritatem liquido compertam habemus, nimirum illud veritatis genus quod nostra plurimi refert dignovisse , tum ut ossiciis nostris fungamur, tum ut assequamur felicitatem . Intellectus autem ut perfectus evadat, animi sibi constans attentio, judicium rectum, & vera ratiocinatio necessaria sunt. Intellectus ita perfectus jamque notionibus itilis informatus quarum ope VERUΜ atque UTILE cognoscit, σ djudicat, proprie nuncupatur RATIO . Atque hinc fit ut Rat1o dicatur Lux mentis , & regula, cui semper
in judiciis, & lactis nostris parendum sit. Simili ratione si perse 'am voluntatem
tonsideremus , ejus perfectionem deprehendemus stam esse in vi, o consuetudine bonarum parφιum femPer amplectendarum , id est, dictata Rationis perseveranter auscultandi ' Meo aliter utendi nostra libertate quam ut quod es optimum elgamus. Sapiens ille voluntatis dirigendae modus proprie dicitur ' VIRTUS , aut etiam quandoque nomine RATIONI s indicatur. Et quoniam nostrae mentis persectio pendet a mutuis inter se facultatum nostrarum auxiliis, quo tempore perfectissimae sunt, hinc etiam in lat1ori significatione Ratio nonnunquam idem sonat ac ipsa mens suis omnibus facultatibus inseructa, quibus jam nunc recte utitur. Itaque Rationis vocabulum conjunctam semper habet perfectionis opinionem , quae modo I x tam
66쪽
Pars L Cap. II. 37 tam mentem , modo lingularem aliquam illius facultatem indicat.
QUAs memoravimus facultates omnIbus Unde- hominibus sunt communes , sed neque in tλM singulis pariter vigent, nec similiter diriguntur . Praeterquamquod enim in quoli. bet homine circumscriptos gradus habent , gendi ra- ad est, initium suum, incrementum, perin tio . sectionem, imminutionem atque interitum, quemadmodum in organis corporeis solet Contingere , multum etiam in singulis hominibus diversiae sunt. Hujus est acrior intellectus, illius autem sunt subtiliores sensus : ille potiorem habet imaginandi vim ,
hic autem vehementiores affectus , quae omnia infinitis propemodum rationibus in-zer se conjunguntur varianturque, prout in quoque varia est indoles, institutio, exemplorum vis , & occasionum ex quibus ansam nactus est hanc vel illam facultatem , has vel illas propensiones exercendi ' plus
enim minusve exercitatione corroborantur.
Ex illo fonte scaturit mira illa ingeniorum, studiorum , atque consuetudinum diversitas, quae cujusvis hominis mores gignit , &quam dicimus cujusque indolem : quae diaversitas tantum abest ut sit inutilis , cum contra juxta divinae providentiae placitum, maximus sit ejus diversitatis usus.
67쪽
SEn quodcumque sit propensionum , cupiditatum, morumque contractorum robur, nihilominus operae pretium est adnotare , nunquam illis insuperabilem vim inesse propter quam cogantur homines imperium detrectare Rationiν . Sua semper est Rationis praestantia , cujus manent semper salva j xa . Ratio convenientem operam & diligentiam impendens malos affectus emendare potest , pravas consuetudines antevenire vel etiam eradicare , vehementissimas cupiditates sapienter praecavendo fraenare , 1 ensim imminuere , atque demum extirpare , vel saltem illas intra aequos limites cohibere . Quae omnia diximus vera demonstrantur es se , quoniam nostrae nobis libertatis conscii sumus , cum varios affectus nostros sequimur , quibus si nimium indulserimus , tacitis urgemur stimulis quibus arguimur uois lentes peccasse , ac demum sententia nostra innumeris constat experimentis. Neque t men inficiabimur pravorum assectuum su-
Ierandorum multum laborem esse , sed qui
abor abunde pensatur gloria tantam victoriam subsequente , nec non partis exinde veris commodis.
68쪽
Pars I. Cap. III. 3si CAPUT III.
ΗΟΜΟ , ita ut antea dictum es , comparatus , DIRECTIONΕΜ Μ ORALEΜ admirarit, actionumque suarum rationem ideo redisditurus es.
Ex hominis natura quantum ad ius spectata sequitur hominem ita compararum Hominis esse ut reipsa electionem in suis actioisibus G 'Il:
directionem admittat. Etenim cum possit fa- νὸmonem cultatum suarum ope rerum naturam statum admittit.
que dignoscere , atque ex illis cognitis j dicium inserre ; cum illi potestas insit par. tium oblatarum utram velit amplecti ; ac denique cum multa sint, in quibus valeat libertatis suae vi pro arbitrio suo vel sust Pensas actiones suas habere , vel in eisdem Pergere , liquet profecto penes hominem luas actiones esse , quibus quodam modo imperitat , & per quod imperium eas huc vel illuc convertit . Unde intelligitur quamobrem necessum erat, quemadmodum hinc orsi sumus , hominis a principio naturam& sacultates exploraremus . Quas enim homini regulas ad agendum praecipies , nisi prius noveris quemadmodum agat , & quibus, ut ita dicam , machinis moveatur.
69쪽
Ex qua adnotatione sequitur alia , hominem nempe , cum sit actionum suarum proximus effector , earum teneri rationem reddere , easque illi merito imputari. Quod hic necesse est paucis explicare . Ex arithmetica deducitur verbum imputare, quod proprie significat aliquem alicujus pecuniae debitorem anseribere. Actionem alicui imputa-pe idem est igitur ac eam illi tanquam ejus vero auctori tribuere , ejusdemque illum , ut ita dicam , debitorem inscribere , cujus proinde rationem reddere teneatur. Μanifestum autem est humanarum actionum , prout ab intellectu & voluntate suum ortum & directionem habent , eam naturam esse ut
merito imputentur , id est , justa de causa posse hominem earum actionum auctorem haberi , seu causam effectricem , ideoque earumdem ab illo rationem jure peti , essectusque illi merito tribui quicumque ab his actionibus natura profluunt. Neque Verim alia causa est, cur quis non possit queri quod sibi quaedam actio imputetur , nisi quod ipse sciens volensque illam ediderit . Atque ex ea sententia communi omnium calculo comprobata sere omnia dijudicantur quae fiunt in homines dicunturque, eideminque sententiae sua cujusvis conscientia sponte suffragatur.
70쪽
ITAQUE humanarum actionum imputan' De μνα- Harum sit hoc praecipuum inconcussumque rabilitate principium: Omnis amo voluntaria potess imis princi puωra , vel ut aliis vocibus res eadem esia pium sseratur, omnis actio vel praetermissio in hominis cadens potestatem, ei merito imputa- non est tur, penes quem erat ut actio vel fieret vel cum im- non . Sed contra nobis ea non potest actio puxurione. imputari quam in nostra potestate non erat
vel fieri vel omitti . Iuris moralisque disciplinae periti praetermissiones inter actiones recensent , quia homines , si quid praete
mittunt , in suarum facultatum exercitio volentes cessare judicant. Hinc oritur genuina causa propter quam
actio vel praetermissio possit imputari , &sc se habet imputandarum actionum seu imputabilitatis fundamentum. Sed prorsus avi vertendum est ex eo quod actio sit imputabilis non ideo jam nuno imputandam esse. putabilitas enim & imputatio secernendae sunt . Imputatio enim non solum requirit imputabilitarem, sed insuper quamdam neces statem moralem agendi vel non agendi hoc vel illo modo : seu quod idem est, ut aliqua de causa teneamur facere vel non facere , quod penes nos est ut faciamus vel non faciamus . Quod utrumque imputandarum actionum genus non satis accurate videtur Pulando Uid. datas secrevisse . ' Eam nos distinctionem Izr. y- hic ignium indicabimus. Cceterum de prae