Brevis disquisitio, de præcipuis quibusdam philosophiæ Stoicæ placitis, quæ agunt de Deo, ejusque operibus, ...

발행: 1726년

분량: 180페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PR E FAT Io. reprehendat, sed videat quousque

nostra valeant, vel si reprehendat,

meliora doceat, sed ά Θευων ω αρα-

πη, id enim semper licebit. Errare humanum est, & nostrum, sed veritatem quaerimus. De scopo porro nostro, Lector benevole, si quid ultra interroges hic fuit, prout dicere incaepi: ut indicarem veritatis naturalis, interdum, coelestis vero vel supernaturalis, nunquam, comitem ducemve potius magistrum furisse aut futuram est philosophiam ut pateat quam perversami periculosam viam insistant, iqui prae luce amantes tenebras, fallacibus suis ratiociniis tantum indulgent, sagaci ingenii acumine adeo confidunt, ut, nisi quam hoc doceat, veritatem nullam

recipiant. Suam euem, te ad

Stoicos inclinavisses ait ille apud

Cic. de Fin Lib. 10. At em, quam vellem, ut ad altiorem philosophiam Christianae dei se inclinarent probius, qui divinam revelationem con

32쪽

AD LECTOREM.

temnunt eheu & quam vellem ut illi qui nomen Christianum profitentur, reverentius de divina revelatione loquerentur, nec populo persuaderent, non intendere interdum sacros scriptores,vi Spiritum Sanctum, rerum veritatem , quasi vero Spiritus

Dei spiritus mundi esset, qui spiritus est mendacii. Non ego Spinoetam dico, hominem Atheum sed Τh. Burnetum, in qui ipsius vestigia sequuntur:

Dein ut laudandam pro merito, Divinam in Christianos nos clementiam, & benignitatem, pio homini ostenderem, quae e tenebris illis prisci temporis infelici ignorantiae involutos nos in lucem eduxit, miranda sed gentibus olim incognita fidei mysteria revelans, quae sapientem possisunt hominem reddere ad salutem. Non haecce intelligere Stoicis, veritatis sedulis scrutatoribus, contigiti

Et fuerunt hi ex tillorum Athenie

33쪽

sium numero, qui Deum vel Deos colebant ignotos Tempus tum adhuc erat erigendi altaria Deo, vel Diis ignotis, quale Epimenidis tempore eollocabant, ubi ipsos a peste liberais

verat, narrante Laertio Lib. I. cujusmodi deprehendens Apostolus Pauri Ius, Occasionem fuit nactus, quem huc usque Deum ignorabant, praedicandi, ut sapere disterent, qui tamdiu sapientiae te quidem studiosos fuerant professi, sed illam nondum erant consecuti vid. Rom. i. χχ. inest. xvis. Haec demum philosophia illa est, quae animae morbis potest mederi. Beatior ergo contigit nobis Christianis sors, qui lumine coelestis revelationis collustrati, planam in coelum viam conspicimus, Deum, salutaris

omnis, beatae Vitae autorem, Ognoscentes optimaeque religionis rationem, a Deo praescripta, Ipsique complacentis, a Vana impiaque gemelli ambulatione revocantis ad veram viam salutis, ducentem in Cesum. Haec

34쪽

Haec qui perpendit, etiamne ignorare potest, praestantiorem esse nostram Christianam Theologiam omni gentili,4 si addere libet, Turcicanon modo, sedis hodierna Iudaica eorruptissima Fabulis iugis nurulibi finis, sed hujus Theologiae nostrae dogmata, decentia sunt, seria, sancta, sublimia, 'uis dubitat ergo etiam, cognitu necessarii Non esse fabulas dogmata nostra dixit magnus Chrysostomus, hom. v. ad Pop. Anti& multis modis probavit. Neque ille tantum, sed tot praestantissimi Theologi, qui labii liis Pontificiorum, aliorumque repurgarunt. Ego voti compos sum , si brevis haec nostra disquisitio Lectori meo persuadeat, quousque scopus notae erat, praestare Stoicorum tui, Theologiam Christianam. Tu denique, benigne Lector, huncce meum libellum piis manibuS,aeis

quisque oculis suscipito, ubi nihil majoris rei agis, perlegito, sique quid

35쪽

quid minus accuratum, aut vitiose impressum deprehenderis, mihi, typographo ignoscito, omnium vero gloriam lato Domino nostro cujus& nos sumus&omnia nostra. Hunc ego medio tempore enixim rogabo Quot supplici, ur tibi copiam largiatur vivendi , pie, sancte, feliciter, diuque Gentibus tenebris adhuc- dum immensis, tandem evigilanti, gratiam. Ut tandem Christiana Theologia per orbem universum Pnedicetur, quoad unus fiat Jehova unum nomen Ejus. Vale.

II. De Prodidentia Deorum asIII. De Divinatione. IV De ineis hominis erga Deum, deque praesenti seculo, futuro. 73- . De incio hominis erga proximum D VI. Desummo bono, tranquillitate μι-

VII. De praefantia Neologiae Chrsianae prae gemitti ris

36쪽

THEOLOGIAE

DEORUM. Mpressam esse altius in animos hominum judicarunt veteres opinionem de Summi Numinis existentia , quam ut facili negotio hanc ipsis posses excutere. Pe paucos hinc inter eos invenire est, qui vel nullos omnino esse Deos se dixerunt credere, vel Maddubitare de ipsorum existentia. Attamen fuerunt non, q- dissentiendi ab omnibus singularis quaedam sapientia aut perspicacioris ingenii acumen , causa illis fuisset sed, quod vel facillime licere agere putarent, quo

delectantur impii , legibus soluti supremi sui

37쪽

Σ ID EA AEOLOGIAE sui domini, quem venerari reliqui omnes

necessum haberent, tanquam aethereae Liam dominastorem aulis vel quod ex eon

ficta illain sabulosa Theogoni , vulgo

recepta, ansam arripuerint, omnem prorsus denegandi numinis existentiam Sic: Dum vitant stulti vitia in contraria cur

runt.

g. II. Primi vesti soli Atheorum loco habiti, qui nullos omnino esse Deos

se credere professi sunt, memorantur antiquis, Diagoras Melius, Theodorus Cyrenahus. De illo apud Cic. o At Dia- , goras cum Samothraciam venisset Ais, theos ille qui dicitur, atque ei quidam, amicus: Tu qui deos putas humana, negligere, nonne animadvertis ex totis tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint, in portumque, salvi pervenerint: Ita fit, inquit. Illi enim nusquam picti sunt, qui naufra- gium fecerunt, in marique perierunt.is Lib. II I. de Nat. D. De hoc autem Diog. Laert de vit Phil. Lib. II ex versione Latina. Porro Theodorus ipse omnes, de iis opiniones sustulit . . Furion quoque, adulterio, docuit' sacrilegio, cum tempestivum erit, da-- turum operam sepientem . . Parum

38쪽

S AE. autem abfuit quin periclitaretur, ne, traheretur in Areopagum, nisi eum Demetrius Phalereus eruisset. ,, f. II l. Non negare se quidem dixit existentiam Deorum, sed de ea dubitare, Protagoras eodem teste Laertio, Librax se De Diis quidem ait statuem neque neque an sint, nec ne sed

hunc non impune dimiserunt Athonienses. adem: Ob hoc autem prinis cipium operis pulsus ab Atheniensiis Dus est, librique ipsius in foro cre- , rnati sunt. δε Haec narrant Gentiles de istis Atheis, at Atheos a gentilibus Vocatos existimant Viri Eruditi cum Doct. Vosito quod Deos gentium pm Diis non habuerint, quem vid. Lib. I. de Orig.

progressi idol. Quod & ipsum longe

ante illum aliosque indicasse Clementem Alexandrinum monet Q. Hoorn-hee Soc Cons. Lib. I. c. v I I. Merue

bant nimirum, alii Socratis imitari exemplum, quia pro Atheis habebantur&plectebantur quemadmodum in Pro- trepi Alexandrinus Clemens Xenophon autem Atheniens ipse quoque aperte scribit, de veritate restimonium dicturus ut Socrates, is ipse timuisset pharmacum se nihilo secius iacit Agnis tinc. Atque a ita

39쪽

4 ID EA THEOL o Gi .Qita fieri potuit, ut Atheos hosce dix rint, qui confitebantur quod alii non a debant, licet non omnem penitus Numinis existentiam negarint. Sed de eo

nos non agimus.

f. IV. Ordine succedit, rei non temporis, qui neque existere Deos negavit expresse, neque dubitare se dixit, sed ejuscemodi quaedam finxit de natura

Deorum quae verbis ipsum lusisse, re autem vera non credidisse ullam Deorum existentiam, non obscure indicare via sunt antiquis Democritum puto , illum, cujus auditor fuit dictus modo Protagoras. Mihi quidem etiam, sic Cic. Nat. Deor. Lib. I. Democritus, vir magnus

imprimis, cujus fontibus Epicurus hortulos suos irrigavit, licet magistrum se habuisse neminem ille gloriaretur nutare πι- detur in natura Deorum. Quo modo pyum enim censet imagines divinitate praed tas inesse in universtate rerum tum primcipia, mentesque quae sunt in eodem universo, Deos esse dicit tum animantes imagianes, quae vel prodesse nobis solent, vel nocere tum ingentes quasdam imagines, tantarique, ut universum mundum complectantur extrinsecus.

g. V. Eadem propemodum insistentem

40쪽

tem vestigia subjungere licebit Epicurum. Non negat ille quidem expresse Deorum existentiam, at nec de ea dubitasse vult videri, sed quae de Deorum fabulatur naturain tranquilla vita, adeo sunt supra modum majestate divina alie-

nata, ut quae verbis dixit, animo negasi se videatur Deos quidem asserebat aeternosin beatos, uti in Ep. ad Mentc. ex Laert. Lib. X. De Deo opinari deis et, omne quod illius cum immorta , , litate beatitudinem servare possit. ,, Naturam namque divinam, quam agno stere debebat omnium optimam, requirere aeternitatem & beatitatem, dicendum sibi facile intelligebat, si aliquam

dari coneederet a substantiam esse Deum aeternam, incorpoream, rerum omnium dominam neutiquam docuit.

Praeter enim corpusin inane, quaeque his accidunt, in toto universo agnoscebat omnino nihil. Hinc in ep. ad Herod ex Laert Lib. III. Incorporeum is autem per se intelligere non possu-3, mus, praeter vacuum, itaque qui in-D Corpoream dicunt esse animam desi- piunt Deos ergo etiam dixit esse Corporeos, membra humana habere,

sanguinem sed non esse tamen haec,

SEARCH

MENU NAVIGATION