Brevis disquisitio, de præcipuis quibusdam philosophiæ Stoicæ placitis, quæ agunt de Deo, ejusque operibus, ...

발행: 1726년

분량: 180페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

υς DEA ΥΠ nono at CAdulari voluit Augusto, artificio simum lationis probe eruditus. Nisi ridere mavelis Satyricum, meorum imperium coeleste, augusti divinitatem in terra: Expavescebat enim D. Augustus in missionitrua , fulgura adeo ut pellem vituli marini pro remedio semper circumferret, narrante Suetonio in Aug. c. so. Quod certe ipsum Divum parum decere vide

batur.

g. XII Sed, unde digressi sumus redeamus: Coelestia gubernare Deos docent Stoici. Sed aerrestria, summam humano generi utilitatem, maxima Commoda procurantes quae omnia siquis rite contempletur, neque hei deesse existentiae Divinae testimonium, cum casu irtuito, subinde tot tantaque proditura esse, verosimile neutiquam possit fieri a contra, si mundus rectore careret, propediem in mutuum exitium cuncta esse ruitura. f. XIII. Et haec quidem recte Stoici, nec habent adeo quod regerant Epicurei, nisi decantatum illud, sed sola Epicuri autoritate, non autem veritatis vel rationum pondere munitum Naturae ista esse omnia, non Dei ve Deorum. Verum enimvero hoccine non est tantum

52쪽

S IE, I tummodo petere principium, atque ad rationes Stoicorum omnino nihil respondere praeter illud ipsum quod erat in quaestione, quodque docebant Stoici omnino se aliter habere 3 Quid enim, cur sunt

naturae non Deorum' ideone quod expers negotii debeat esse Deorum tranquillitas ineptam hanc esse indicarunt vid.&quae de providentia dicuntur . s. XIV. Pondus hoc habere ratiocinium agnoverunt omnis aevi saniores Philosophi ejusdem etiam ex recentioribus de sensor strenuus, magnusin solidus ille Ph. Nieumentyd. Verba ipsius Belgica exhibeamus, ubi hoc argumentum prosequitur, libro quem inscripsit Gron

53쪽

Et quid Ipse ille summus mundi

Creator subinde revocat hominem ad stupendum illud manuum suarum opificium contemplandum, quo coelum gloriam Dei enarrans adspiciens, revoreri disceret supremum Coeli terraeque dominium cum ex creaturis intelligi perspici queant aeterna Dei virtusin divinitas, pronuntiante Paulo Rom. I. Eo. Insulsum est ergo impium Atheorum nostri seculi assertum, praeter naturam seu mundum vel universum alterum verum Deum mundi opificem non esse; nulla veritatis demonstratione adjuti, qui

possent enim sed definitionibus quibundam ambiguis vel obscuris, pro lubitu

Certe, & non ex rerum veritate Conceptis,

atque ex his ductis consequentiis quibus. dam, tam nefandum stabilire conantur mendacium Epicuri quidem Deo sabulosos habent, omnesque illos reliquos gentium eos, quid mirum nullum agnoscunt, verum abnegant, mundum Deum

54쪽

Deum dixisse contenti. Non etiam casui, aut fortunae, aut Epicuri atomis patrocinari videri volunt, multa narrant de serie causarum seu ordine rerum aeterno, multa de Dei Sapientiainc. Sed

contrarium in speciem errorem errantes

seque absurdi sunt. Epicurus quia

nullum rectorem agnoscebat, nullum etiam sapientem ordinem sed casum fortunam crepare, hi vero seriem rerum aeternam optimamin decentem , nemine tamen disponente aut dirigente praeter mundum ipsum , qui tamen nec sapiens est nec intelligens, utpote Xtensus, mus extensionis non est intellectus aut voluntas. Hisce quidem nostri Stoici, unde isthaec mundo bene adeo ordinata causarum series, si praeter mundum

Deus nullus sit 8 Quibus quid illi quam

hanc ipsam ab aeterno in se continuisse mundum. Sed an hoc non est ineptire, di principium petere quasi dicas mundum ita esse compositum ut omnia ordinein apte suo tempore ex se producat, quia ita constitutus est, nihil tamen ad quaestionem quo modo hoc fieri possit si nemo sit qui ordinem istum sapientem constituerit, quod fieri non posse omnis experientia probat. Sed vid. c. i. g. XVI. B a s. XU.

55쪽

3. U. Sic visum est quid opinentur

Stoici de existentia Deorumin quo modo opinionem suam confirment pergimus cum ipsis ad contemplandam naturam Divinam ipsam, qualem scilicet nobis exhibent. Hanc cum omnium ag noscant praestantissimam, optimam, facile describi posse negant, reverentiaque illius dum exemplum laudant Simonidis, poetae olim suavisis docti, de quo quum quaesivisset Tyrannus Hiero, quid esset Deus deliberandi sibi unum diem postulabat, cumque postridie

biduum exposceret, saepiusque diem duplicaret, causam sciscitanti respondit: Quanto consideraret diutius, tanto sibi rem fieri obscuriorem. Ita & esse in rebus divinis multum calignis confitebantur Stoici, attamen nonnihil dixerunt. Sed heic mirum in modum allucinantur, nec quo caeperant pede pergunt. Dio- alii sint, ipsosque audiamus Stoicos. Laertius Lib. v I I. de Zenone, Chry-sppo WArchidemo juxta versionem Latinam: Unum esse Deum, ipsumque& mentemin fatum Jovem, mulis isque aliis appellari nominibus. Prin-

cipioque illum cum esset apud se, sub

stan

56쪽

S ae C E. Istantiam omnem per aerem in aquam se convertisse. Et quemadmodum in se fiet semen continetur, ita di hanc se serendi rationem in humore talem reis sedisse, materia ad operandum aptis- is me parata, e qua caetera posthac, gignerentur. Tum genuisse primum, elementa quatuor, ignem, quam

, aerem, terram.

Et inferius Deum esse animal immoris tale rationale, perfectum ac beatum, is a malo omni remotissimum, proviis dentia sua mundum & quae in mundo is sunt, administrans omnia; non tamen, inesse illi humanae formae lineamenta. aeterum esse opificem immensi hujus, operis, sicutis patrem omnium. Communiter autem dc ipsius partem, , quae per omnia penetret, eamque se multis appellari nominibus, juxta, proprietates suas. Ab Epicureorum porro partibus stans Velirius, apud Cicer Nat. D. I. in hunc modum: Zeno naturalem legem vim diu nam esse censet, eamque vim obtinere recte

imperantem, prohibentemque contrariae. .

Atque hic idem alio loco aethera Deum dicit esse. Aliis autem libris rationem quandam,

per omnium naturam rerum pertinentem, et ut

57쪽

1 ID EA Mao LOGIAE ut divisam esse assectam putat. Idem a-sris idem tribuit. De Chrysippo vero risit vim divinam in ratione esse positam,

se universae naturae animo atque mente, ipsumque mundum Deum dicit esse. Lactantius paulo distinctius: Uno na- rurae nomine res diversssimas comprehenderunt, Deum inmundum, artiscem θ' opus ε, dicuntque alterum sne altero nihilposse, tanquam naturis Deus mundo perm sus. Nam interdum se confundunt, ut si Deus ipsa mens mundi, inmundus si corpus Dei. Vel ut Epiphanius μευ-

Dividunt autem unam divinitatem in plures particulares naturas in solem, 'D-nam Nastra, in animam, Maerem, alia Pariter Clemens Alexandrinus in Protrept. Sed nec praetermittam Stoicos, qui omnem quantumvis viis abjectam materiam dicunt Deum pervadere, qui aperte suam philosophiam assciunt dedecore. Mundum Stoicis tanquam vivum quoddam animal haberi non ipsi dissilentur, Spiritu quodam divino ipsum agitante, quem vocant ψυχρο-ωιi , , quemad

modum hinc mundum ipsum ψυχην,

58쪽

tanquam unum animal, materiam unam, unamque animam continens,

iam consederare debes jugiter. Atque hinc etiam Sydera se Deos habere concedunt. meos haec visibiles vocat M. Ant. Lib. XII. g. 28. - φειουτοι εἰαν Se jam orta fuerit haec opinio ex distinctione trium hypostaseon Divinarum Platonica, undecunque hanc Plato etiam hauserit inuarum prima sit suprema, niter mundi artifex, tertia mundi anima, prout Cyrillus Alexandrinus ex Porphyrio si seu, quod admirandae rerum omnium gubernationis, summi ordinis ejusdem semper constantiae, coelestium maxime luminum stupore abrepti, verum mundi opificem ignorantes in hunc fuerint errorem prolapsi. Antiquissimis hic certe fons est erroris, origo idololatriae, qui quae erant rea toris, affectipne quadam in Deo visibiles propensione, creaturae deserebant. Philo de Chaldaeis, in vita Abrahami m. OO. X interpretatione Geleniit

59쪽

scientia, omnia tribuentes sellarum mot bus, quibus credebant dispensari mundi potentias, quae constant ex numeris um-q e proportionibus, venerabantur istas' res visibiles, non percipientes invi bilia tintelligibilia, scrutantes illarum tantum o dinem atque ita e selis lunae, sellarum erraticarum Marumque circuitibus, Manni in quatuor tempora sincti vicibus consensuque rerum coelestum a terrefrium, mundum ipsum existimabant esse Deum, profana opinione creaturam facientes crea

g. XVI. Ita in perspiciendis rebus Divinis, caecutiebant oculi Stoicis ut Iicet existentiae Divinae valide satis ostenderint luculentissimum mutidum & quae mundo accidunt, perhibere testimonium, dictur tamen quis Deus esset, longissime aberratius a via. At hi quis dem superstitione ducti Deos venerati sint plures, eximia virtutis '& bonitatis Divinae in creaturis deprehendentes

indicia. Sed impii hujus aevi Athei Deum

nullum venerantur, verum blasphemant. Et quicquid decoris naturam XOrnet, ordine praepostero ex naturae constitutione ita prodire debuisse γυμνη κεφαλ asseverant.' O acutos homines quan

Dissilia πιν

60쪽

CAPUT II. D PROVIDENTIA DEORUM.

f. I. Raecorum προνοια Latine dici

a posse providentiam, ait Velle-jus apud Cic. Nat. D. I. Sed hanc ipsi appellare placet anum fatidicam Stoicorum. Nec mirum, Epicureus quippe

est, ab omni rerum cura administra tione otiosos suos Deos removens, quem ita sciscitari juvabat suae molitio, quae ferramenta, qui vectes, quae machinae, quiministri tanti muneris fuerunt prauemadmodum autem obedire se parere voluntatiarahitecti, aer, ignis, aqua, terra potu runt Facilius, credo κοσμοπού ν procurare potuit ortuitus atomorum Concursus. Facilius etiam expedient mirificae illae atomi, rerum omnium eventus, quam Divina providentia. Contrarium esse verum contendunt Stoici,& si sint Dei esse & providentiam, qua primum mundus sit constructus,&porro gubernetur. Concedunt Epicurei recentiorem esse mundum, quam ut ab s omni

SEARCH

MENU NAVIGATION