Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, & in quotidianis prælectionibus a R.P. Dominico Viva S.J. sacrae theologiae professore suis auditoribus traditus ... in lucem publicam editus a D. Ignatio Viva auctoris nepote. Pars prima octava De poen

발행: 1716년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

versi venus alienum laesum, inclinet ad restituendum quia non reperitur in utroque hoc actu diversa specie diLficultas ,quamvis enim major sit chssicultas ad restituet dum , qu m ad non furandum,sicut major est ad restituendum IO OO quam Io istae tamen dissicultates iacia simidiversae; clim universo magis is minus non varient

speciem. At diversa specie dissicultas reperitur in tetractanda culpi, quam in non peccandovicut diversa est dissicultas in sublevanda miseria proximi,& in non laedendo proximum:& ideo ad hos actus requiruntur diversiae

virtutes.

Alterum est, quod licet disputetur num justitia commutativa,distributiva legalis,& vindicativa sint species seu partes subjectivae justitiae, an vero sint partes protest:vivae huius Virtutis,seu dicentes tantum analogiam ad iustitiamsin omnium tamen sententia Religio, Obedientia Fidelitas, Veracitas Gratitudo, & omnes aliae virtutes ad alterum dicuntur partes protestativae justitiae, hujus modi est Poenitentia.

Ad confirm nee Consequentιam. Disparitas est ea dem, quia scilicet major illa dissicultas, quae reperirur in contritione persecta, quam in dilectione Dei , est intra eandem speciem, & ideo spectat ad eandem istutem At diversa omnino est dissicultas quae reperitur in retractanda culpa ex motivo honestatis creatae, quae in hoc actu reperitur, & talis actus non consequitur ad ullum actum prosecutivum,qui per se respiciatur a virtute Poenia tentiis, de ideo dispar ratio. X.Adde ex P.Thyrsis Gohetaleet,quod virtus Pinnitentiae per se ferri debeat ad retractandam culpam cum spe

veniae,eo quod Poenitentibus post peccatum, non vero Iustis antei milium peccatum,promittatur amo con- donatio,ergo essentialiter Poenitentia supponit peccatu n.

Unde non potest primario ferri proiectilive in carentiam peccati,sed sertur aversive per actum primarium fugae in culpam,detestando, betractando, vindicando illam.

202쪽

De oriecto formali, subjecto virtutis Pam

nitentiae. I. Irca objectiam formale, seu motivum ad detru

itaiadunt ac retractandum peccatum,variae sentsementiae.Prima Scotistarum,qui cum Scoto in . Gi. I . q. Σ. docent,objectum formale P cenitentia elli peccatum

ut vindicabile, seu vindicabilitatem peccath atque adebputant Poenitentiam esse quandam justitiam vindicativam qua peccator tanquam Dei minister, punit in se osteniam factam Deo juxta illud August. relatum minam .Pomnitentia est uadam dolentis iudicta puniens in se,quod dolet commisisse. Et huc recidit opimo Aureoli in .dist.

.dicentis,oblectumPoenitentiae elle poenam,ut commemsuratam culpae.

Sed com muniter reiicitur, quia Poenitentia nonctat ad justitiam vindicativam haec enim primario tendii in vindicandam offensam; Poenitentia vero in retractandam:& emendandam illam Adde, quod si Deus in poenam peccati noluillet contritionem, sed mgr. ejunium, qui jejunaret, vindicaret peccatum,non tamen illutri pinnueret;ergo Poenitentia non coincidit cum justitia vinducativa.Et sane ideo Poenitentia non coincidit cum charitate,quae pariter dolet de peccato , quia primarius actus charitatis non est dolere de peccato,sed amare Deum;eων quia primarius actus Poenitentve non est vindicare peccatum,sed illud retractare,ae emendare, ideo Poenitentia non coincidit cum sustitia vindicativa, quae prim rio intendit audiassionem delinquentis me datur bonum publicum,& legum observantia pereat.Quare dum August.dicit Poenitentiam esse vindictam volum ut quod Poenitentia etiam tendat ad peccatum vindicandum quamvis non primatio. Ideo,ut notat D.Thom. 3Q. 3

203쪽

8s .art. s. vindicta diversimode attingitur ab utraque virtute Pinnitentia enim vindicat offensam in ordine ad reparandam amicitiim cum Deo, justitia vindicativa vult illam propter bonum publicum,ne languescat legum

observaritia.

Secunda sententia est suarii,Gonetii, aliorum docentium,oblemam so male Poeaitentia ellesus Divinum laesum ut reparabile per satisfactionem, & compensatio nem, unde docent, Poenitentiam identificari cum virtute iustitia: qtve de se respicit aciequationem iuris alieni. Sed haec etiam relicitur, quia Poenitentia per se respicit malum, habetque primarium actum fugati ac detestationis peccati, quod natura sua praesepponit,secus vero justitia Adde, qubd si polle Poenitentia identificari cum justitia, quae intendit reparare jus Divinum proprietatis a stim, non esset ratio,cur non dicatur identificari cum ob diencia, quae intendit reparare jus Divinum uti dictionis Lelm, aut eum Religione,&c. ., Tertia sententia est Cardinalis de Lugo putantis, obiramim Poenitentiae esse bonum pacis cum Deo, qui sicut culpa offenditur, ita Poenitentia placatur propterea docet Poenitentiam ideo detestari peccata, quia intendit, proseqnitur hoc bonum pacis. Sed neque haec arridet. Primo, quia si Deus voluisset pro contritione v.gr jejunium ad conserendam peccatori reconciliationem & pacem peccato jejunando, non detestando peccata, diceretur elicere actum Poenitentiae qclia intenderet pacem cum Deo ; unde eliceret actum P uiuentiae, & non poeniteret,quod nemo dixerit.Secundo . quia videtur confundi objectum formalo cum fine Poenitentiati, siquidem finis Poenitentiae est pax cum Deo. seu obiectum est peccatum, ut detestabile, ut advertit D. Thom in Α . dist. o. qu. I. docens, a virtute charitatis vraperante ordinari achim Poenitentia ad Deum, ut ipsi peccator reconciliet r.

204쪽

Quarta docet Poenitentiam pio objecto habere honestatem compensationis, seu satisfactionis pro offensia, ita ut poenitere,& dolere non pertineant ad Poenitentiam mucitive,sed imperative quatenus quia Poenitentia vult Deo satisnaere,ideo imperat virtuti charitatis dolorem de peccato, seu contritionem. Sed conta est quia ad Poenitentiam spectare debet elici. Ve,non imperative actus poenitendi, & dolendi non stacus ac ad spem actus sperandi, & ad charitatem aetiis mandi; ergo Poeuitentia pro primario objecto habere debet honestatem dolendi pro secundario honestatem compensandi. II. Dico equidem cum Angelicolaudato. 38 s. objectum formale Poenitentiae elle honestatem, quae reperitur in detestando,retractando,Vindicando, & expiando peccatum,in quantum est Dei offensa, ut proinde primario Poenitentia tendat in Dei offensem per actus fugae, secundario tendat reflexe acti prosecuti vo in honest te ira talis detestationis, ac retractationis. PROR. Hujusmodi objectum formale sic constitutum habet suam specialem honestatem Marduitatem ergo spectat ad virtutem aliquam specialem:sed nonnisi Poenia tentiat;ergo virtus Poenitentiae habet hoc formale objectum,videlicet peccatum ut detestandum, retractandum.&expiandum,inquantum est Dei offensa.Ubi notandum quod cum retractari non possit nisi actus proprius, difficultas specialis reperiatur in peccato proprio retractando,contemnendo illecebras,& blandimenta, quae homo expertus est peccando;ideo Poenitentia versam imme. diate in peccatum ut a se commissum,non vero in pecca. tum secundum se. III. OBI. i. Si Pcenitentia haberet pro objecto pecca. tum ut cietestandum,ac retractandum,inquantum est Dei offensa, Poenitentia confunderetur cum charitate , culpariter id convenit, sequela non admittitur; ergo &c.

205쪽

Confirma priori , quia ubi non datur nova dissicultas,non requiritur virtus specialisci Atqui posito, qubdquis Deum amet super omnia ex motivo charitatis, non reperitur nova dissicultas ad detestandum, aut retrachm- dum peccatum,quod apparet offensa, malum Dei; ergo ad retractandum peccatum, inquantum est Dei offensa,non requiritur virtus Paenitentia distincta a charitate,

atque adeo si datur haec virtus, habet aliud objectum sor-

male.

Resp. negosequelam. Ad charitatem enim spectat reis tractatio peccati tanquam actus secundarius , idque ex motivo Bonitatis increatae, seu quia peccatum est offensa, malum Dei summe boni Ad Poenitentiam vero sp ictat retractatio peccati tanquam actus primarius, ex motivo honestatis creat quae reperitur in retractanda offensa Divina;unde Deus in recto est motivum sormale victutis Theologalisci virtutis vero moralis Poenitenti motivum sermale respicit Deum in obliquo. Ad cons . Unaquaeque virtus potest Hicere tam se morem erga honestitem sui objecti,& odium de peccato illi opposito; quam etiam retractationem talis peccati ex eodem motivo, ut diximus quaestione superiore. Quare non selum charitas potest Deum amare, ac peccatum O disse, detestari,& retractare ex motivo Divinae bonitatis, sed etiam iustitia, gr. potest amare adaequationem v

tis alieni,ci peccatum huic oppositum puta furtum odisi se c& retractare ex motivo turpitudinis furti, prout oppositi motivo justitiae;quia ad eliciendos hos actus non teperitur specialis difficultas; At ad retractandum pecca. tum , nquantum est Dei offensa ex motivo adducto Pce nitentiae , reperitur dissicultas specialis Pergo dari debet virtus Poenitentiae specialis respicietis hoc objectum sot-

male. .

OEJae 2. Si quis Daum amet super omnia,& recorde, turl peccau commisit,statim determinatur ad detestMadu. N a m

206쪽

ac tetractandum illud ,in quantum est Dei ostensa ergo retractare peccatumiit est offensa Dei, non est motivum formale Poenitentiae, sed charitatis. Confirm. Lamat Deum ex motivo bonitatis increatae,potest simul amare reflexe ipsum amorem Dei, non luna ob Divinam bonitatem illi quodammodo transsu-sim,sed etiam ob honestatem creatam, quae in tali amore reflexo reluce ;& sic patiter amare potest amorem talis amoris reflexi,reflectendo in infinitunes omnesque isti a. datus reflexi spectant ad eandem virtutem Mologicam charitatiritum quia ad amandos hos amores non reperiotus pecialis arduitast, tum etiam quia aliter darentur infinitae virtutes sicut infiniti sunt amores reflexi poliabiles iergo sicut charitas amat Deum ex motivo increato 44.

mat eἰlam amorem Dei ex motivo creato, ita vice versa P attentia, quae retractat peccatum ex motivo creato

honestatis,quae in hac retractatione relucet poterit etiam illud retractare ex motivo increato Dei offensi; &cons quenter nisi assignetur aliud motivum scirinale Poenuentiae, confunditur haec virtus cum charitate. Resp. Quod Deum amans si recordetur peccati commisit, poteri illud retractaret an actu contritionis elici. o a charitate,tum, hi attritionis,qui elicitive sit a Posiai. tentia,& imperative a charitate, sicut enim Deum amans determinatur ad observantiam omnium praeceptorum ,

hujusmodi tamen obseivantia ad charitatem lamimoperativespectat,elicitive vero ad alias virtutes,quas praecepta respiciunt, . gr. cultus Dei ad Religionem, mnor Parentum ad pietatem , α menim in observantia horum praeceptorum detur specialis arduitas ob quam sepe homo desistit ab amando Deum , ideo requiruntur aliae virtutes distinctae a charitate ad praeceptorum observantiam, ad quam charitas determinat haprorsiis in retracundo peccato ex motivo P nitentiae re-ptritur speculis arduitas,ob quam aliquando homo des-- stit

207쪽

s u.IP. De obiecto, re Subjecto, D 'stit ab amando Deum:& idcirco requiritur haec specialis virtus,quae hanc difficultatem expugnet.Hinc virtus Poenitentiae requi it in suis actibus insuci ectionem animi adversiis hanc dissicultate iunde ponitur in parte appetitsis irascibili non in concupistibili, ut advertit Bonav. in . ἀβ. . γ.I.dicens,Poenitentiam esse odium cum insiurre chione , atque adeo elle speciem stae, sicut enim ira est tristitia qua dam cum insurrectione in malum omnino depellendum Lita attritio ex motivo poenitentiae est trio stitia quaedam cum insurrectione in peccatum ut omni- no delendum eo modo, quo actus misericordiae est tristitia de miseria proximi cum insurrectione ad illim expellendam atque ade,sicut a mis misericordia est sellini imperative,non elicitive acharitate erga proximum , ita actus Poenitentiae est imperauu tantum a charitate erga

Deum.

Ad confirm. Nego conses. Dilparitas est,quia virtus, quae potest plus potest etiam minus intra eandem speciemninde virtus charitatis , quae potest amare Deum ex motius increato,potest etiam amare reflex Dei amorem etiam ex motivo nonestatis creata quae in eo relucet,cum arduitas non sit diversi:At vii tus,qua potest minus, non eatenus potest plus ideo virtus moralis pinnitentiae

quae potest retractare peccatum ex motivo creatu . non

potest illud retractare ex motivo increato sicut virtusReligionis non potest ex motivo increato excellentiae Divinae velle cultum D i. HujusNodi enim a ius , ut notat ' Suarius, ad charitatem spectant,si ex motivo increato

procedant.

V. Quod attinet ad subjectum virtutis Poenitentiae in suis dicendum,illam elle in iis subjectis, in quibus inest gratia habitualis, & sinuat capacia sunt eliciendi aliquem actum talis virtutis videlicet aut actum detestationis peccati trahentis de se dolorem, & displicentiam, aut ipsum a ' actum

208쪽

in Pars HILDιθ. m. De Hrtute,m iaci tam doloris de peccato,ac desiderii de eo vindicant, non enim necesse est,quodsubjectum Poenitentiae possit proxime omnes actus hujus viruitis elicere, sed. susscit quod possit aliquos saltem praecipuos quod ex eo patet quia aliter Beati nullam haberent virtutem infusam, cum non possint elicere dolorem de peccMo ex motivo pr ptio ingularum virtutum qui dolor potest abiis virtutibus pro manare, tanquamaetus iturum. VI Hinc I. Virtus infusa Poenitentiae fuit simul eum gratia in protoparentibus ante peccatum in statu innocentiae ut docent communiter cum D. ho contra Vasquea

apud Perea disp.s Ratio est,qui Protoparentes poterant tunc elicere odium efficax peccati per propositum non

peccandi,gaudium de carentia peccati,detestationem pee cati condiu onatam,videlicet si peccarem, detestarer me catum qui omnes actus spectant ad Poenitentiam. Prae te. rea in eo statu poterant peccare venialiter ante deperdit,onem gratiae,ergo poterant etiam veniale illud retrastare,

atque adeo virtus Poenitemiae in iis non erat superflua elim posset in actum secundum reduci Secundo in Beatis habitus Poenitentiae perseverat , ut sere communissim docent, quia possunt pariter aliquos actus Poenitemiae elicereinempe odium peccati,gaudium de earentia peccati , prout est offensa Dei, etestati,nem peccati praeteriti, saltem originalis, aut alienLV rum quidem est, in Beatis non perseverare habitum fidei auxta illud Apost I ad Corin. 3. Cum veυνι quod

perfectum est, σνacuabitur quodi parte est. Et ratio est , quia virtuti insulae fidei substituitur in patria scientia infusa,& visio Beata, quibus persectiori modo attingitur quidquid per actus fidei attingebatur in via omnes Mictus,qui per habitum fidei eliciebantur , elici pollunt vi luminis gloriae, quod succedit lumini fide ira unde habi.

tu fidei est superfluus et quod dici non potest de habitu

Daenitentiae.

Tertio

209쪽

tuo etiam in Angelis viatoribus fuit habitus Poenitentiae,non secus ac in Protoparentibus in statu innocentiae:Est etiam inAngelis comprehensetibus,prout diximus esse in Beatis.

Denique probabiliter fuit etiam in Christo Domino

ει Deipara,ut putant Lugo, Coninck, Perea loco citato Contra VasqueE. Ratio est, quia poterant elicere odium peccati,detestationem peccati alieni,gaudium de carentia peccati,voluntathm satinaciandi pro eulpis nostris.Adde. quod cum possit a Deo alliami humanitas;quae antecedet ter peccasset, haec humanitas assumpta potest gratias Deo agere,Quod ante assumptionem non peccaverit, potest odisse odio simplici peccatum proprium, qliod antecem

denter patrare poterat.

VII. Dices.Non datur in Angelis virtus castitatis,quamis vis possint amore simplici gaudere de tali virtute, ac de e. Us actibus;nec datur in Christo fides habitualis,quamvis gaudere possit,qubd independenter a visione beata potuerit hujusmodi actus elicere;ergo neque datur virtus P vinnitentiae in Christo incapaci culpae. Reo nego Consequenι iam Ratio est , quia ut notat Lumbier , quoties actus primarius alicujus virtutis est impossibilis alicui subjecto , tunc non datur huiusmodi habitus praecis propter actus secundarios, qui facile siti pleri possunt per alias virtutes; ergo clim impossibilis sit

Angelis actus primarius castitatis,non debuit iis dari habitus insusis castitatis praecise , ut influat in actus secundarios, puta in gaudium de castitate hominum,cum ad hos actus commode influat charitas. At possibilis est humanitati assumptae actus primarius Poenitentiar,nempe dolor de peccato proprio de potentia enim absoluta potuit humanitas ante assumptionem peccare,&sic de pecocato olim proprio dolere ergo dandus est in Christo habitus Poenitentiae, qui de facto solum influat in actus Poenitentiae secundarios;sicut remanet in Beatis da-N tur

210쪽

ao Pars PLII. Dio. III. De Vistinenc. tu in Christo habitus spei,qui solum influat in actus spei

secundarios,ut diximus in loco. VIII. Quod attinet ad habitum fidei Chii us eo carmit, non enim illuminabatur lucerna lucente in caligino loco,qui persundebatur lumine gloriae; nec potuit naturais

liter Christus actum fidei habere, quippe qui desue imbiubit in)persectionem,nempe obscuritatem, potentiam ad formidandum,licet imprudenter, propter eandem rationem non potuit habere Christus actum opinativum. At simul cum unione hypostatica ,-visione Beata est compossibilis actus Poenitentiae, seu dolor de peccato o. lim proprio,ut diximus,& ideo debuit dari in Christo habitus Plenitentia ad eliciendos de facto actus Poenitentiae secundarios,ut connaturaliter procedant a principio in- inseco non debuit vero dari habitus fidei ad eliciendos actus fidei secundaricis,cum ad hos sufficiat scientia infusa, xviso Beata, rue fidei habituali succedunt in Beatis.

QUAESTIO RUtrum Poenitentia' virtus eur reflexa

L T citur virtus reflexa, quae habet actus reflexos in actus ejusdemistientiae,aut virtutis Dicitur vero virtus pute reflexa,quae habet selum actus reflexos, &nullum directum. Dicitur autem actus directus is, quo potentia directe tendit in obiectum condistinctum .coprio actu:sic cum amatur Deus,intelligitur Cicolum, Sc. in amor,haec intellectio dicuntur actus directi Amor vero hujus amoris.& cognitio hujus intellectionis dicuntur actus reflexi, reflectere enim,ut notat Ohamus quod- lib. 2.qu. a. est ineti pere ab eodem,& terminari ad idena; ac proinde actus,qui incipitiseu proauit a potentia,& ter minatur in eandem potentiam,seu in actum ejusdemicitentiae, quatenus actus est aliquod ipsius potetitiae, dicitur

stus reflexus. Cerae

SEARCH

MENU NAVIGATION