장음표시 사용
101쪽
as verborum, non denique ea, quae nobiS non Possumus fingere, facies, vutus, sonus. In Oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, ve ba prope poetarum, memoria iurisconsultorum, VOX tragoedorum, gestus paene Summorum actorum eStrequirendus. Quamobrem nihil in hominum gener rarius perfecto oratore inveniri potest. Quae erit m singularum rerum artisices singula si mediocriter adepti sunt, probantur, ea, nisi Omnia summa sunt in oratore, probari non posSunt.
Tum Crassus, Atqui vide, inquit, in artificio perquam tenui et levi, quanto plus adhibeatur diligentiae,
quam in hac re, quam Constat esse maximam. Saepe
enim soleo audire Roscium, quum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem probaret, PotuiSse neminem; non quo non essent quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset vitii, id ferre ipse non POS-set. Nihil est enim tam insigne, nec tam ad diuturnit tem memoriae Stabile, quam id, in quo aliquid offenderis. Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtisne, quam nihil ab eo, nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nihil nisi ita, ut deceat, et uti omnes moveat atque delecteti Itaque hoc iam diu est consequutus, ut, in quo quisque artisicio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter; mihi enim volo ignosci, ceteris ipse non ignosco. Nam qui non potest, qui vitiose lacit,
derunt : in artyicio et OPera quam
' Artifcιo perquam tenui Non alia νilior, si servitia excePeris, quam histrionum fuit apud Romanos Conditio. Nonnullis Imperatorum legibus infames declarantur in codice Iustinian. lib. XI. titulo 4r, aliis tamen ab infamia vindicari videntur.
102쪽
quem denique non decet, hunc ut Apollonius iubebat ad id, quod facere possit, detrudendum puto. 29. Num tu igitur, inquit Sulpicius, me, aut huno Cottam, ius civile, aut rem militarem iubes disceret Nam quis ad ista summa, atque in omni genere perfecta , potest pervenire t Tum ille , Ego vero, inquit, quod in Vobis egregiam
quandam ae praeClaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec exposui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non pOSSent, quam ad vos, qui possetis,
exacuendos accommodavi Orationem meam; et quam quam in utroque vestrum Summum esSe ingenium Stu
diumque perspexi, tamen haec, quae sunt in specie posita, de quibus plura sortasse dixi, quam Solent Graeci dicere, in te, Sulpici, divina sunt. Ego enim
neminem, nec motu corporis, neque ipso habitu atque forma aptiorem, nec voce pleniorem, aut Suaviorem mihi videor audisse; quae quibus a natura minora data sunt, tamen illud assequi possunt, ut iis, quae habeant, modice et scienter utantur, et ut ne dedeceat. Id enim sest maxime vitandum. et de hoc uno minime est facile Praecipere, non mihi modo, qui sicut unus pater tam Iias his de rebus loquor, sed etiam ipsi illi Boscio, quem saepe audio dicere, caput esse artis, decere, quod tamen unum id esse, quod tradi arte non possit. Sed, si placet, sermonem alio tranSseramus, et nOStro more aliquando, non rhetorico , loquamur. Μinime vero, inquit Cotta, Nunc enim te iam exo-
Num tu igiιur Gueli. B, num igitur ae sunt in vecte posita Quae Ρertinent ait quandam corporis di
gnitatem; ut actio, vox, motuε et eou- formatio corΡoris. PRUST.
Vt iis , quae habeant Cod. Guel .
C, uti iis quae habent, quod verius videtur volgato. Cod. Guelf. B: ut iis quas haberent. Modιω Id est, quod bene Ernesti monuit, non mediocriter, sed
103쪽
remus necesse est, quoniam retines nos in hoc studio, nec ad aliam dimittis artem, ut nobis explices, quidquid est istud, quod tu in dicendo potes. Neque enim sumus nimis avidi; ista tua mediocri eloquentia contenti sumus, idque ex te quaerimus ut ne plus nos assequamur, quam quantulum tu in dicendo assequutus es , quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea dicis non nimis deesse nobis, quid Praeterea eSse assumendum putes p3o. Tum Crassus arridens, Quid censes, inquit, Colla, nisi studium, et ardorem quendam amoris' sine quo quum in vita nihil quidquam egregium, tum certe hoc,
quod tu expetis, nemo unquam aSSequetur. Neque vero vos ad eam rem video esse cohortandos; quos, quum
mihi quoque sitis molesti, nimis etiam flagrare intelligo cupiditate. Sed profecto studia nillil prosunt Perveniem di aliquo, nisi illud, quod eo, quo intendas, ferat deducatque, cognoris. Quare, quoniam mihi levius quoddam onus imponitis, neque ex me de Oratoris arte, sed de hac mea, quantulacunque est, facultate quaeritis, exponam vobis quandam, non aut perreconditam, aut valde dissicilem, aut magnificam, aut gravem rationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti,
quum mihi in isto studio versari adolescenti licebat. Tum Sulpicius, o diem, Cotta, nobis, inquit, Optatum i quod enim neque precibus unquam, nec insidiando, nec speculando assequi Potui, ut, quid Crassus ageret, meditandi aut dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari
Istia etin me in Hi) Iron ire dicivmi tua tibi videtur eloquentia mediocris , nobis maxima. Pavs
hortanus . Eius seri ora Romani studiis literarum addicii, ut parcerent verae, nervo, liubebant, quibus udseribendum et log dum Hierentiar. Id Ciceroni Tyro. Crasso Diphilus Praestabat. Pav3T.
104쪽
Iiceret; id spero nos esse adeptos, omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cogniturOS. 31. Tum Crassus: Atqui arbitror, Sulpici, quum
audieris, non tam te haec admiraturum, quae dixero. quam existimaturum, tum, quum ea audire cupiebas, Cctu Sam, Cur Cuperes, non fuisse. Nihil enim dieam reconditum, nihil exspectatione vestra dignum, nihil aut inauditum vobis, aut cuiquam novum. Nam Principio illud, quod est homine ingenuo liberaliterque educato
dignum, non negabo, me ista omnium communia et contrita praecepta didicisse. Primum oratoris ossicium esse, dicere ad persuadendum accommodate. Deinde, esse omnem Orationem aut de infinitae rei quaestione, sine designatione personarum et temporum; aut de re certis in porsonis ac temporibus locata. In utraque autem re quidquid in controversiam veniat, in eo quaeri solere, aut factumne sit, aut, si est factum, quale Sit, aut etia in quo nomine vocetur, aut, quod nonnulli addunt, rectene factum esse videatur. Existere autem controversias etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum, aut contrarie, aut ita, ut a sententia scriptum dissideat; his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse argumenta propria. Sed causarum, quae Sint v Communi quaestione Seiuu-clae, partim in iudiciis versari, partim in deliberationibus; esse etiam genus tertium, quod in laudandis, aut vituperandis hominibus poneretur; certosque esse locos, quibus in iudiciis uteremur, in quibus aequitas quaereretur; alios in deliberationibus, qui omnes ad utilitatem dirigerentur eorum, quibus consilium daremus; alios item in laudationibus, in quibus ad personarum digni-
105쪽
tatem omnia referrentur. Quumque esset omnis ora loris
vis ac facultas in quinque partes distribula, ut deberet reperire primum, quid diceret; deinde inventa non
solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere; tum ea denique vestire atque ornare oratione; post memoria sepire; ad extremum agere Cum dignitate aC venustate : etiam illa cognoram, et acceperam, Bntequam de re diceremus, initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent; deinde rem demonstrandam; poStea Controversiam eonstituendam; tum id, quod nos intenderemus, confirmandum; post, quae contra dicerentur, refellenda; eXtrema autem Oratione, ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda, quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda. 32. Audieram etiam quae de orationis ipsius orna
mentis traderentur; in quo praecipitur primum, ut pure et latine loquamur; deinde ut plane et dilucido ; tum ulornate; post ad rerum dignitatem apte, et quasi decore;
Singularumque rerum praecepta cognoram. Quin etiam, quae maXime propria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram. Nam de actione, et de memoria quaedam brevia, Sed magna cum exercitatione, praecepta gustaram. In his enim fere rebus omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego si nihil dicam adiuvare, mentiar. II et enim quaedam quasi
Inoentia ) Guel B, C, se inuenta . unde forsan suspicari lieoat, Cieer nem scripsisse res Inse nias. Attamen inMensa quoqtie ponitur simili in loco lib. II, e. 1 9: MMenire quid dieas , -- ventia disponere, dein ornare Merbis.
Iri quo Male Guel L B. C . in quia. Nempe signifieatne in qtio tradendi negol O nrao Umr; in ipsa oratioti praecipi nihil potest Praecepta ) Peareius. quia MM.
Bod. habet percepta, suspicabatur Ciceron in seripsisse cum exerciliati ne Perceptia madceperi; quem bene Ernesti resulavit. Non eniim Crassus brevia illa praecepta pereepit eum exercitatione . sed illa praecepta sic gustavit, ut iis deinde magnam exareitationati adiungeret.
106쪽
ad commonendum Oratorem, quo quidque reserat, et quo intuens, ab eo, quodcunque sibi proposuerit, minusnherret. Verum ego hanc vim intelligo esse in praeceptis Omnibus, non ut ea sequuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam Observasse, atque diges-Sisse; Sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum; quod tamen, ut ante dixi, noueiicio; est enim, etiamsi minus necessarium ad benedicendum, tamen ad cognoscendum non illiberale. Et exercitatio quaedam suscipienda vobis est; quamquam vos quidem iampridem estis in cursu; sed iis, qui in grediuntur in stadium, quique ea, quae agenda Sunt in soro, tanquam in acie, POSSunt etiam nunc exerCitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.
Atque digessisse Vulgo atque id
egisse, quod erat manifeste Corruptum. Pearcius quidem emendabat: at s idem egisse. Sed. h. l. non quaeritur de imitatione aliorum oratorum , sed de observationibus in artem rhetoricam digerendis. Ad sensum igitur mulius Eruesti corrigebat: ad aramque redegisse. Idem tamen lectio digessisse praestat , quum a nobis coniecturu repertam Postea vidimus iam Gesuero placuime , eaque minus recedit a vestigiis antiquae lectionis in vulgata servatis. Et alibi digerendι vocabulo in hac re Cicero utitur λ ut c. 42: ut Pruniam omne ius riseile in genera digerat. Et c. 4l: nulli Juerunt, quι illa artificιOse digesta
Et exercitatio Lamian. Praeterea
exercitaιio. Manutius: eius axercitatio.
Plurimi ea saero latio. Et sic quoque Gueis. B, C. Ex hac vero lectione fa- illime exit verior: Et Mercitatio, quam auetoribus Strebaeo, Gulielmo, Lenestio servavi inus. Sed iis Hanc lectionem pessimo consilio mutavit Ernesti in sed si .
causatus iis non habere verbum, undo
Pendeat. Atqui nihil est I'lanius. quam illud iis referri ad autecedeus
suscipienda Mobis est. Quum enim haec Crassus dixisset, revocat se his ver-his : quamqvum Mos quidem iam Pr dem estis in cursu, additque sed iis εuscipienda est illa exercitatio.Ceterum
Gueis. B, C. habent sed his. Quique Mirum est, quid Ernestio in mentem venerit, ut hic intelligendum putaret ingrediuntur, vel etiam deesse aliquid suspicaretur.
Immo vero resertur ad Possunt - me
ditari. Sed illum error abstulerat, quo paulo ante ii pro iis legendum op
Tanquam in acie Forum Comρο- ratur cum acie et proelio: exercitatio vero domestica cum palaestra ,
in qua milites tirones ludicris certaminibus finguntur ad vera Prodis.
107쪽
ΙIanc ipsam, inquit Sulpicius, nosse volumus; ac tamen ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, nudire cupimus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita. Verum illa mox: nunc, de ipsa exercitatione quid sentias, quaerimuS. 33. Equidem probo ista, Crassus inquit, quae V0sfacere Soletis, ut, causa aliqua posita consimili causaxum earum , quae in serum deseruntur , dicatis quam maxime ad veritatem accommodate; sed plerique in
LOC Vocem modo, neque eam Scienter, et vires eXercent suas, et linguae celeritatem incitant, verborumque frequentia delectantur. In quo fallit eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere solere. Vere enim etiam illud dicitur, perverse dicere homines perverse dicendo facillime consequi. Quamobrem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est, etiam subito saepe dicere, tamen illud utilius, sumto spatio ad cogitandum, paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod, ut vere dicam , minime facimus est enim magui laboris, quem plerique sugimus , quam plurimum Scribere. Stilus optimus, et praestantissimus dicendi effector ac magister; neque iniuria. Nam si subilam et fortuitam Orationem commentalio et cogitatio facile vincit, hanc ipsam pro seclo assidua ac diligens scriptura superabit. Omnes enim, sive artis sunt loci, sive ingenii cuiusdam atque prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis, omnique acie ingenii contemplantibus Ostendunt Se et Occurrunt;
omnesque Sententiae, verbaque Omnia, quae sunt cu'Ac tamen Hoc e cod. Guel L B, C, 6Posui in iis Pro vulg. attamen , minuSopto ad cora secutioncm sententiae. In is ιs θ=sis exercitiationibus Gueis. B , in psis istis exercituιιOΠιbu4. Loeo Loci oratorii sunt argumen torum sedes ; viii intrinseci, et in ipsa causa Positi , ut desinitio, enumeralio Partium, etc. vlii extrinseci, et extrR in ipsum , ut locus a suma, a trali bus , utc. PIIVST.
108쪽
DE ORATORE. LIB. I, CAP. 33I O Iius Ilio generis maxime illustria, sub acumen si ili su beant et succedant necesse est; tum ipsa collocatio consorinatio que verborum persicitur in scribendo, non poetico, sed quodam oratorio numero et modo. Haec sunt, quae clamores et admirationes in bonis oratoribus eniciunt, neque ea quisquam, nisi diu multu inque scruptitarit, etiamsi vehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur. Et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc affert facultutem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicantur, similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, quum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur. Vt concitato navigio, quum remiges inhibuerunt, retinet
Qiatim rem ses inhibiterunt sie omnes NSs. eli.im Ctieis. B. C namiti Α hie est defeettis . Lambinus hie legendum putabat sustinuerunt, et pie adstipulatur Peareius. Nimirum in tino librorum Aetiueinteorum
tus, usus erat vocabulo inhiberi. Eius eum Postea poenituit . quod intelligimus ex ep. 23 ad Atticum lib. XIII tibi: is diuue ad rem ut redeam , inquit, Is Mas Lag illud tuum , quod valde mihi arriserat. v hementer Aispi ieet. Est enim verbum tritum tititit ictim. Quomqunm id quidem scietiam . Aedarhitrahar sustineri rem qutim inhibere ement remiges iussi. Id non esse eiusmodi, didici heri. quum ad villam nostrAm navis ni pelleretur. Non enim sustinent, sed alio modo remigant. la tib ἐποχη remotissimum est. Quare saei es, ut ita sit in libro, quemadmodum fuit: diee, hoe idem Uurr Di, nisi sortes militivi . Nec est
melius quidquam . unam ut Luetillii nisi sorte legendum Litellitis : Su-
ει neu reum tit bonus suem tigilatore os e. Semperque Carneades προβο κυ p pilis, et retentionem aurigne similem sieti ἐποχῆ. Iulii hitio nutem. remiginti motum habet, et vel eineutioiovi quidem remigationis navem
convertentis ad puppim. - Sed ad h. l. Grouo. ius obM. I ', 26 , accuratu loeuit, tiliud esse remos intitore. aliud remis inhibere. N 'rape hoe
109쪽
I Da CICERONIS tamen ipsa navis motum et cursum suum, intermisso impetu pulsuque remorum: SiC in Oratione Perpetua, quum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum, scriptorum similitudine et vi concilala. In quotidianis autem commentationibus equidem mihi adolescentulus proponere solebam illam exercitationem maxime, qua C. Carbonem, nostrum illum inimicum, solitum esse uti sciebam, ut aut versibus propositis quam maxime gravibus, aut oratione aliqua lecta ad eum snem, quem memoria POSSem comprehendere, eam rem ipsam, quam legissem, verbis aliis quam maxime possem lectis pronuntiarem. Sed post animadverti, hoc esse in hoc vitii, quod ea verba, quae maxime CuiuSque Tei propria, quaeque eSSent OrnatiSSima, atque Optima, occupasset aut Ennius, si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, Si eius orationem mihi sorte proposuissem. Ita, si iisdem verbis uterer, nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, quum minus idoneis uti consuescerem. Postea milii placuit, eoque sum usus adolescenS, ut
Summorum Oratorum graecas Orationes explicarem.
Quibus lectis hoc assequebar, ut, quum ea, quae te geram graece, latine redderem, non solum optimis verbis uterer, et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova DOStris eSSent, dummodo essent idonea.
Mere; sive inhibere tanquam vocabu- Ium nauticum, sed a se male intellectum , ndhthuit. Recte etiam Emesti inoaeuit, librariis hoc in mentem venire haud potuisse, tit, si Cicero scripsisset sustinuerunt, pro eo inhi-
' Carbonem Qui sibi veneno necem intulit, ut traditur in Bruto.
C, conciωtiovibus. Scriptura cod. Erl. accedit proxime ad commentationibus, quod et vulgatac coSiliationibus,
Quae legeram Sie Cod. Guel f. C ,
idque placuit Heus ingero , quod respicitur Paulo ante dictum quihua le-etis. Vulg. quae legerem.
110쪽
DE ORATORE LIB. I, CAP. 34 IO334. Iam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius linguae motus et exercitationes, non tam artis indigent, quam laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos imitemur, quorum Similes velimus esse. Intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam acto-xeS, ne mala Consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus. Exercenda est etiam memoria, ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis. Atque in ea exercitatione non Sane mihi displicet adhibere, si consueris , etiam istam locorum simulacrorumque rationem , suae in arteiraditur. Educenda deinde dictio est ex hac domestico exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra, atque in aciem forensem. Subeundus usus omnium, et periclitandae vires ingenii; et illa commentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est. Legendi etiam poetae, cognoscenda historia, omnium bonarum artium scriptores atque doctores et legendi, et pervolutandi, et exercitationis causa lai dandi, interpretandi, corrigendi, vituperandi, refellendi; disputandumque de omni re in contrarias partes, et
quidquid erit in quaque re, quod probabile videri possit,
eliciendum. Perdiscendum ius Civile, CognosCendae
' Locorum simulacromumque πα-tionem Memoria artificialis, de qua consulendus liber III ad Herennium ,
eap. 2I, maxime in eo continetur, ut loca, et imagiues quaedam animo informentur, quibus velut imporanu-tur et inhaereant ea, quorum volumi neminisse. Loca sunt, verbi gratia, dormis aliqua, ubi limen , cubicula , fenestrae, etc. Imagines, aliae sunt hominum et ferarum , aliae rerum anima et motu carentium , ut arbo
rum , lapidum, etc. Quae imagines
certo inter se ordine collocatae res
ipsis astixas facilius exhibent. Vide Fabium lib. XI, P. R. PRYST. ScriPlores atque doctores Sie Guel . B, C, quod commendavit
Helisitigerus, ut vulgato scriPlores ac doctores h. l. souanti us. Gueis. A vero habet doctores atque scriPlores legendi.
atque discendum , reete abest codd. Gueis. B, C, Ox. α. g. Est enim hic Prorsus superfluum et frigidum.