장음표시 사용
101쪽
o MEDi CINAE MENTIA fuerit, e. gr. gravitatem. Sed quantumvis & in hac re egerit cautissime, effugere tamen non potuit, quin in similem
incideret errorem. Nam nullam quietis definitionem proferens, durum ideo vocat durum, quod ejus partes quiescant, hoc est, obscurum per aeque obscurum explicat: qua ritur enim, quare partes sint in quiete. Haec clarius suo loco explicata & refutata invenientur. III. De his Tertio patet, ejusmodi . lata definitione, nullum am-
πη plius dubitationis locum de rei definitae certitudine relinqui. Nam re quadain concepta, quisnam eam concipiens dubitabit, an concipiaturὶ aut quis, monstrata sibi rei alicujus generatione, ejusdem possibilitatem desiderabit λ Ut taceam, nos ut plurimum ipsa experientia esse cognituros, nuna ex datis iis, quae definitio requirit, necessario talis sequatur ese fectus.'Sic Ethici nil praestantius aut amabilius virtute, hanc omnibus praeserendam esse , hanc nos reddere felices, seu solam nobis sussicere ad beate vivendum, ac his similia, clamitant. Sed videant alii, num harum rerum veritas ex data ab illis virtutis definitione statim nota futura sit, id quod
mihi minime videtur , num vero virtutis haec praedicata melius sint cognituri, si eam ita definirent. Virtus est potet tia in homine ex legibus sanae rationis suam naturam cor servandi, hoc est potentia omnes reses persectiones. meimiis & corporis sibi comparandi, seu naturae nostrae ex legubus sanae rationis realis persectio, vel si mavis melioratio. Regeres equidem, virtutem ejusmodi multo rarius sorte in ter homines reperiri, ac bona apud Ethicos tales inveniatur
ejus descriptio ; sed negare interim non poteris, haec, quae alii tantopere de virtute praedicant, ex hac ipsa definitione cuivis statim perspicua esse. Nam si virtus revera nihil ,- liud est, quam naturae nostrae ope Intellectus. non praeo
cupati sed a praejudiciis purificati) realis quam quilibet possidens in seipso pereipit, non imaginaria) persectio seu naturae nostrae melioratio ; Quid quaeso praestantius aut amabi-
102쪽
PARs SECuND A. 7Ilius erit virtute λ haec utique omnibus tunc praeserenda erit,
nos omnimode quantum per naturam possibile reddet felices , ac sola nobis suifciet ad beate vivendum λει hisce vero perspicuum, haud magni momenti esse, quod vulgares praestiterunt Philosophi, dum bonam defintitionem volunt constare ex genere & differentia. Data enim rei generatione, uti hic postulo, hoc ipso, & quid ea
cum alia re habeat commune, & In quo ab eadem differat, scire datur; atque ita semper vera differentia, quae dicitur specifica, indicatur. Praecipiunt quidem boni hi magistri, hanc differentiam eme assumendani, sed vero medium, quoca obtineri possit, & quod hic primum est, ne minimo quidem digito monstrant. Nec video, quenquam in Veritatis inquisitione multiina progressurum iis, quas vulgo habent, definitionibus. Videamus, quaeso, definitionem, quam no bis tanquam perfectissimam isti Philosophi obtrudunt, nempe hominem esse animal rationale. Hic certe non invonio, cognita hac definitione aliquem multo eruditiorem, ac ante fuit, evasurum peculiaremque sibi, quam non rudior quivis rusticus jamjam habeat, cognitionem comparaturum
esse, nisi quod sorte hic, se animal esse, dubitare videatur. At si quis mea secutus vestigia, primum, ut dixi, concepi bile, seu primum possibile, rei definitae definitione complectatur, hoc ipso se illi ejusdem rei generatio necessario phtefaciet, nec adeo deerit occasio, vel de homine, vel d aliis animalibus talia inveniendi, quae rustico liaut ita erunt nota, & ex quibus, set magna & praeclara deducere posse, comperiet. Equidem non dissiteor, ad meam sententiam illos aliquanto propius accedere, qui dixerunt, bonam quamque desinitionem causam efficientem debere includere ue hoc tamen magis experientia, quam a priori, uti nos deduximus, didicisse videntur. Nec deinde satis est id ipsum aD
sirmare, nisi etiam, qua via omnium rerum causas efficiei
tes certo per te ipsum assequi possis, clare ostenderis. Qii , qua
103쪽
, MCDic INAE MENTO s qua ratione fiat, nisi evidenter explicetur, non adeo levi negotio primo statim aggressu patere id existimandiun est. Ad hoc autem explicandum me jam accingo: ubi si talia, quae
Lectores non omnes statim assequuntur, tibi occurrant, autor sum, ut ea interim transeas, & absque nimia attentionis
defatigatione continuo in lectione pergas i quoniam alia quoque exempla magis Vulgaria semper miscere, aut prae cepta tam evidentia dare , nimiis est, ut prioribus neglectis ea, quae siuininatim ad detegendae veritatis per nos ipsos in tiaodum pertinere videbuntur, tunc aeque, ut spero, haut
difficulter tibi acquisiturus sis. II Secundo. Hisce observatis jam videndum est, ut mi hi omnes definitiones, hoc est omnium primorum concoret,ia exhiben- ptuum seriem acquiram. Ea enim serie detecta potero,
quousque placuerit, pergere, &, ubi locorum libuerit, ab dum iterum sistere: atque hoc perinde erit, ac si omnes,nia is,quicquid licet numero essent infinitae definitiones, possiderem. Quae quoque, Lector Benevole, non nimium dissici- , ἡ . ' ' emiat imitam; sed ne opinoris tamen, ea statim vel prima lectione posse addisci. Hac enim vice nihil, aliud n
cessarium est, quam id saltem, qua ratione definitiones fori mandaesint, quod ipsum vel ex paucis hisce sub titulo, quid
fini definitiones, hactenus expositis innotescit, bene ait qui, ac insuper, sed perfunctorie saltem, ea perlustrare, quae ad titulum, qua ratione sint in*eniendae definitiones, impra sens sim traditurus. Videbis etenim reipsa, haec pauca sufficere, non solum ad omnia sequentia bene intelligenda, sed etiam ad infinita problemata solvenda, prout in fine hujus sectionis aliquando perquam manifestum erit. uia
mero ad seriem omnium definitionum, sim primorum conceptuum, determinandam attinet, etiamsi illam una & eadem oper a claris tribus praeceptis explicaturus, dubiaque circa haec, quantum necesse videbitur, remoturus,&exemplis tandem perspicuis omnia illustrare allaboraturus sim i attamen res haec
104쪽
statim ab unoquoque captum iri: praesertim quia nonnulla hujusdem rei partim a satiori experientia, partim quoque a reliquorum istorum, quae in toto hoc opere explicantur, cognitione dependent. Quapropter non opus erit, in pruina lectione, quod jam ante etiam monui, his ipsis te multum fatigare, siquidem pervia tibi non statim videbuntur. Ut autem nihil eo minus hoc institutum jam nunc, quoad ejus fieri potest, a me perficiatur, tres hae generales notentur regulae, quarum prima haec est:
uando aggredimur rem quamcunque tractare, primo co- Regingen/ginationes, quas de H habemus, absque usio ordine percurrendo, p
nusia secialiter , sed omnes potius, quantum fieri potes, gen mo sime sunt considerundae a deinde ad Aetas erit attendendum, quae nos Live o modo assiciunt , S sic toc eorum genera, quot
nimirum ejusmodi obsiervamus diversitates, sunt consituenda tandem maximopere, ne aliquid talium generum praetermittatur , cavendum erit. 90 Unumquodque porro nostrarum cogitationum genus, rursum eadem natione , hoc es, triplici respectu nominato considerandum ; eae ,si nova hic exsurgant ae Persa genera, quodvis eorum eodem etiam modo erit tructandum. 99 Atque hic processus eo usque continuandus, donec ad eis odi perventum sit genera, cum quibus reliqua entia nisu commune habent, sed quae si uia diversam naturam, seu diversam generationem habere observantur vel concipiuntur, caetra forum generum cognitio penitus erit exhausa. Notanda vero circa primam hujus regulae partem v niunt r. si quis ex me quaerat, unde cognoscere liceat, quae- Prima paranam sint generalia; quaenam non, respondeo: si quis reipsa observavit, quasdam cogitationes sub se alias complecti iis . ieu includere , priores sive includentes utique erunt genera' hores, posteriores autem sive inclus e specialiores. Hinc lib quet, me intelligere per genera entium ea, quae plura en'Κ tia,
105쪽
N ME Dici NAE MEN Tistia, dis in quidem generationem, sed communem tamen habentia naturam, sub se comprehendunt. r. Si vero quis sciscitetur, unde sciri possit, utrum liqua inter plures cogitationes diversitas sit, nec ne, hoc linco nihil aliud respondere licet, quam hoc ex eo colligi, si, propria teste conscientia, diversitatem vel aliquam vel nubiam percipimus. Venim maxime notandum est, hic inprimis ad alicujus rei diversitates non externas, sed internas, quantum fieri potest, respiciendum esse, quod ipsum ci rius in sequentibus explanabitur. Si quis interroget, quid observandum sit, ut certo noscamus, plura diversa cogitationum genera non dari, rosponsi loco accipiat, id hinc evidenter sciri posse, si obse vetur, vel a posteriori, omnes meas particulares cogitationes in hisce cogitationum generibus ita includi, ut nullam earum omissam esse appareat ; vel a priori, si impossibile sit, plura diversa genera concipi posse. Vertim ne quid hic desideretur, omnia haec ad pleniorem rei intelligentiam e emplis declarabo. Omnes meas cogitationes, hoc est, quicquid ab ineui te aetate videndo, legendo, vel audiendo cognovi, per albquot tempus eo ordine, quo in eas incidi, perquam gen raliter seu summatim recolligendo, hinc confusum satis orbri video chaos. Ad quod si perlustratione denuo inita attendo, indagans praecipue, num hic quaedam sint, quae me diversimode assiciant ; comperio, me triplicem praeserti ac singularem in iis diversitatem observare. I. Etenim observo, quarundam harum cogitationum objeetiim esse ejusmodi entia, quae percipi potius a me, quam concipi, videntur. Haec enim non raro menti, ubi prorsus aliud quid cogito, etiam praeter meam voluntatem, sese limgerunt, eamque plane occupant i qualia sunt omnia entia,
quae mihi tanquam externa se repraesentant, adeo ut mens,
harum cogitationum respectu , se saltem passive habeat,
106쪽
PARs SECuNDA. etiquemadmodum haec in primi Sectione fusius declaravi. Et
quanquam etiam non diffitear, quaedam harum cogitationum objecta me concipere, ita ut horum res mens e iam aliquo modo active se habeat; semper tamen aliquid, quod a mente non dependet, iis admixtum esse deprehenditur. Talia itaque entia, quae mihi hac ratione repraesei
tantur , Imaginabilia, aut sensibilia, vel, si mavis, phantasmata imposterum appellabo. 2. Observo, quaedam talia esse, quae non solum optime, sed etiam varie a me concipiuntur, veluti ea sint, quae deFiguris, Numeris, Motibus ac similibus novi. Sit, exempli gratia, linea recta A B, cui appliacetur perpendicularis D E, aequalis bpsi A D. Fiat hoc idem in omnibus punctis, quae in linea A B possimi concipi. Figura hinc orta AB C erit
triangulum aliquod. Hanc figuramis variis aliis quoque modis ortum ha-b isse, fingi potest. Ponantur enim A B & BC aequales & ad angulos rectos, ducaturque lineae AC, hic dubitari nequit, quin idem formetur triangulum. Dividatur item quadratum AF CB per lineam A C dividentem angulos oppositos, & idem hinc triangulum exsurget. Idem quoque triangulum ex numerorum naturali ordine crescentium progressione originem ducere concipi posset, ita ut D E reserat unitatem, G H binarium, I K ternarium&c. Non minus idem ut mobilis alicujus aequaliter sive niformiter accelerati velocitates concipi posset, eserentibus AD, AG, AI &c. tempora, DE vero, GH, & IΚ &c. velocitates illis temporibus acquisitas. Atque ita idem infinitis adhuc aliis modis varie concipere licet. Talia autentientia, quae sic varie concipiuntur, quaeque nullam extra me videntur habere existentiam, cum in iis nihil concipiam , praeter puram extensionem abstractissime sumptam, seu ab Κ 1 omni
107쪽
omni materia secretam, Rationalium sive Maiaematicorum nomine imposterum insigniam. . Denique observo, me quorundam entium habere cogitationes, quae quidem a me optime, non tamen instar praecedentium rationalium varia, sed unica tantum ac con stanti ratione concipiuntur; adeoque deprehendo, ejusm
di cogitationes nullatenus variθ ad libitum formari poste, sed absolute a propria eorundem entium natura dependere, ut non a me formandae, sed potius quasi mecum formatae dici posse videantur, harumque objecta non nisi ut existentia possint concipi, cum, sicubi ea existere concipiam, eo
ipso semper omnis alterius entis existentiam ibidem excit dant. Cujus generis, exempli gratia, ea omnia sunt, quae ut materialia concipimus, hoc est, quae extensionem, non puram seu penetrabilem, qualis est Mathematica, sed impenetrabilem , qualis omnium corporum est, praesupponunt-Haec vero entia Reatia seu P0 sca appellabo. Video itaque tria diversa mearum cogitationum dari genera, nempe circa vel Imaginabilia, vel Mathematica, Vel Husica. Attendendum jam probe, annon his lura concupiantur. Ad haec respiciens, observo, omnia, quaecunque unquam hactenus cogitavi, ita ad haec tria reduci, ut nuquicquam plane, quod praetermissum sit, queat ostendi. Id ex eo quoque evidenter cognoscitur, quod, ubi quis ad seipsum sedulo attendit, non nisi tres intellectus operationes observet. Quae enim a nobis intelliguntur, ea concipiuntur i.) vel ut extrinsecus advenientia: atque hunc concipisendi modurn eo pnaesertim in loco, quo haec accuratius pam Io tractaturus sum , vocabo Imaginationem, quae respectu
nostrae mentis a frive se habet, ut distinguatur ab alio cogitandi seu imaginandi modo, ad quem mens nostra se merepassive habet, de quo supna locutus, statimque circa explicationem partis secundae hujus regulae plura dicturus sui 0. vel concipiuntur ut quaedam abstralia ab omni materia, quem
108쪽
quem concipiendi modum ibidem, nimirum ubi haec accuratius, ut dixi, tractabuntur, Rationem appellabo: 3.) velut realia, & hunc concipiendi modum tunc purum inusi ctum nominabo. Nec sand plurium intellectus operationum milii. sum conscius, quae liis pribus non includantur. Imo fingatur, plures dari, plane tamen non video, quamdiu earum nullo modo conscius fuero, quid mihi vel prodesse . vel obesse queant: idem ergo erit utique, ac sii revera plures non existerent. Jam vero tot hinc entia oriuntur, quot intellectus sunt operationes, quarum cum tantummodo , velut jam ostensum, tres dentur, tria quoque ejusmodi et tia , & non plura, dari colligendum est. Unde & clare patet, quod, etiamsi tria haec entia non nisi unicum quoddamens sint, habito tamen respectu ad triplices, qui de hoc unico ente formantur, conceptus, hic tanquam tria considerentur. Id, qua ratione semper in qualibet re accidat, e emplo speciatim declarabo.
Sit aliquod quadratum hic juxta positum: hoc unicum tantum ens est, verum consideratur ut triplex, ob tot intellectus operationes, I. ut extrinsecus adveniens , quomodo visui repraesentatur, quando meras concipimus lineas, quae latitudinem habent inaequalem, & numero sunt quatuor, quaeque non adeo aequalibus junguntur an- ----gulis &quae ejus generis plura: atque haec quidem mensii stra ope ima inationis, hoc est passive, percipit. Quia voro haec omnia perfecte etiam concipiuntur, eapropter paulo ante hoc nuncupavi imaginari, quod se quodammodo active, respectu mentis nostrae, habet. Sed quod & qu drati hujus ambitus niger, & area interior alba sit, de his nullum prorsus conceptum habemus, & ideo dixi, ea admodum imaginandi passivur i 1 'bus
probe distinguerentur. 2.cipitur ut
109쪽
3 MEDICINAE MENTI sui abstractum quid ab omnibus inaequalitatibus, & tunc idipsum penitus diversum est a quadrato, quod antea mihi e trinsecus per sensus oblatum concipiebatur: ibi enim lineas inaequalis longitudinis, seu quadantenus aequales, hic vero perfecte aequales concipio, deinde lineae ibi habent latitudinem pro apicis calami eas describentis latitudine, hic contra lineas nullius concipio latitudinis; tertio ibi lineis ina qualis latitudo est ob calami apicem, qui tenui crena pro varia ejus pressiira jam crassiores, jam graciliores efficit lineas , quo etiam facit inaequalis atramenti & fluiditas & aD fluxus, papyri asperitas, ac id genus alia, unde hae lineae latitudinis seu crassitiei valde inaequalis figuram nanciscuntur, hic e contrario ubique tali ratione concipiuntur, ut hae ii aequalitates penitus absint ; tandem ibi nec illi quidem quatuor anguli ob hanc linearum, de qua dixi, inaequalem delineationem perfecte aequales esse queunt, cum hic econtri omni ex parte aequales esse concipiantur , ut adeo hoc quadratum abstracte conceptum ab eo, quod tanquam extrii secus adveniens concipitur, toto genere differre sit perspicuum. 3. Idem quoque quadratum, ut in se reapse est,p terit considerari. Nam si omnium eorum, quae atramenti, quo describitur quadratum, compositionem ingrediuntur, veram intelligeremus naturam, comperiremus etiam, tale quadratum, quatenus nimirum in se ipso tanquam materiale quippiam, seu ex atramento constans concipitur, non solum a quadrato per sensus extrinsecus repraesentato, sed &ab eo, quod abstracte concipitur, plane diversum esse. Cum itaque quadratum hoc reipsa unicum saltem sit, & triplicitamen modo concipiatur, clarissime exinde patescit, unum idemque ens physicum ob triplicem cogitandi modum ut triplex spectari. Hinc addiscimus, ad scientiam nostrain , augendam tres inprimis veritates esse acquirendas, rerum scilicet Imaginabilium, Rationalium ac Realtam , sed existi irio tanaen, idipsum a n in praesenti, Verum eo demum loco
110쪽
turus sum. Hic enim loci generalia tantum artis inveniet di trado praecepta, & ex consequenti, quid omnibus sit commune, determino. Quantum ad secundam superioris regulae partem, ubi ε - dicitur, unumquodque distinctarum harundem cogitatio-I 'num genus iterum eadem ratione, qua hactenus usus sum, cunia, circa pertracta sum esse, attinet, eam quidem jam satis juxta cum ipsa prima parte explicatam esse credo; sed eandem tamen exemplis etiam, utut quaedam huc reserre necesse non habuerim , ultro illustrare animus est. obtinuimus jam tria entium genera, Imaginabilium, Mathematicorum & Phusicorum o quodsi vero omnia sub his generibus comprehensa cognoscibilia distinctius determinare Vellemus, eorum unumquodque in alia rursus genera, quantum fieri potest, distribuendum esset. Sint exemplum entia primum imaginabilia. Sedulo Imaginasse' hic circumspicientes observamus ita. I. Horum nonnulla talia esse, quae, ut percipiantur, externorum praesentiam exigunt , qualia sunt, quae visti, a ditu, tactu &c. percipimus. r. Quaedam, quae & a prioribus , sensu scilicet perceptis, unice desumpta videntur, esse talia, ut, licet longe absint, interim tamen tanquam objecta praesentia a nobis consid rari possint: cujusmodi sunt omnium absentium internae repraesentationes, veI, si mavis, imagines. 3. Quaedam nullo modo nobis repraesentari post , quandoquidem ne ullam quidem eorum imaginem formare licet, quanquam ea vividissime percipiamus: cujus generis ea omnia sinit, quae placent aut displicent, ut, doIoris, v luptatis, odii, amoris perceptio, edendi bibendique appotitus &c. verbo: omnes nostrae passiones. Nam etsi obj eta & occasiones, unde hae oriuntur, itemque actiones, quae
ex ejusmodi producuntur passionibus, sere semper imaginari, liciu
