장음표시 사용
81쪽
N MEDI cINAE MEN Tisplius de judice inter disputandum, hoc negante, illo assi mante, ut fieri plerumque amat, sollicitus foret. Nam siquis, juxta superius dicta, praetendat, se quandam rem coi cinere, & alteri tamen vel ejus plane ignaro aut nullam de eae perceptionem habenti, vel saltem pro ignorante habito, suo tempore snam res quandoque prolixa est nequeat me ris verbis, nihil ad oculum monstrando aut ad certa remi tendo , nisi id fiat brevitatis causa, eo quod jam tum nota sint, ita explicare, ut eandem aeque concipiat ; certum erit, se hanc rem non concipere, sed imaginari, quicquid in contrarium ille regerat: atque ita lis experientia commodissime definietur. Omnem hoc pacto dissicultatem, quae circa hoc humanae certitudinis fundamentum nos scilicet quaedam concipere, quaedam non concipere posse, & ea ,
quae possunt concipi, vera, quae non possunt, falsa esse) e oriri potest, me tam perfecte sustulisse confido, ut plane non videam, quid praestantius ad aeque facile detegenda sausa & vera desiderari possit. His ergo rite, nec contra, quam decet, animadversis nunquam in falsa, sed semper in vera incidemus: id quod hac prima sectione indicare mihi propositum erat. Neque his quicquam adderem, nisi quandoque observassem, aliquos etiam in rebus plus nimis, ut ita dicam, evidentibus scrupulos movisse. Adhaec non possi mus in primis jaciendis fundamentis , stabiliendae veritatis
. ---ομ Me ideo aliquaten P coactum video, ut iis etiam, quae .. z- . aliqui licet sorte pauci, Objicere hic possent, occurram , eo nitidisis quo, peracto hoc, & veritas & praestantia hujus principii, ni- nium alioquin simplicis, ac proinde, quod quibusdam μy. Aia, Videtur, haud tanti faciendi, tunc demum eo majori
luce refulgeat; ubi hoc cum aliorum fundamentis collatum, ejusque usus reapse magis ac magis fuerit perceptus. Quaquaversum igitur respicienti objectiones adversariorum ad quatuor capita redigi posse videntur. Vel enim dicent, I. hoc
82쪽
PARs s Icu MDA. si hoc fundamentum, utut certissimum, nullum tamen nobis ad veritatem indasandam usum praebiturum, vel II. adiri dum probabile esse hoc genuinum non esse fundamentum, vel 1 II. id non esse ex omni parte certum, vel IV. meliora hoc fundamento in aliis antehac monstrata esse. Et cane si quicquam horum illi certo demonstraverint, non negandum foret, fundamentum meum ab iisdem haut parum labefacta tum esse. Verum ipsorimi audiamus rationes, & quam v lidum sit responsio meum. Primam quod attinet, dicent adversarii, hoc si damentum, licet certum esset, nulli tamen usui in veritat perquirenda nobis futurum i quia omnia, quae ex eo dedi
centur, forsitan tantum in conceptu nostro vera erunt, non
autem ab lues in re ipsa ; adeoque illa absolute loquendo forte falsa esse poterunt. Verum respondeo, I. Licet concedam, id nondum hic loci in philos phandi principio esse demonstratum, instituto tamen meo nillil obesse scio, quo miniis usui nobis sit futurum. Quam
libet enim illi, omnia nobis tantum sic apparere, non autem sorte absolute ita existere, cum Scepticis supponant i s teri tamen coguntur, quasdam harum apparentiarum rut ita cum ipsisnoquao firmas seu constantes, quasdam vero ii constantes esse, hoc est, nonnullas nobis constanter sub sp cie veri apparere, qualis illa est: quae eidem sunt aequali , inter se sunt aequalia &c. nonnullas inconstanter, qualis haec: crastino die ero superstes, & infinita talia. Ouae quandoquidem ad utilem vitae directionem aeque sitim necestariae, ac visus ad gressus nostros dirigendos, non minus etiam firmae& constantes apparentiae ab infirmis seu vagis erunt sece nendae, licdi ab lute loquendo essent falsae, ut e. g. dicam, visu utendum esse, quoties nobis constanter apparet, nos obambulare, quantumvis forte, juxta absolutam rei veritatem, salsum esset. Magnus igitur antiquorum Sceptic rum, quorum dogmata inprimis Sextus Empiricus conscrib
83쪽
R MEDi CINAE MENTI spsit, error est notandus. Nam ii et omnia merae esserit arparentiae , quemadmodum illi opinabantur, propterea tamen non minus philosophandum, hoc est, nihil tamen si cius apparentiae firmae ab infirmis ob infinitam, quam inde percipimus, utilitatem secernendae essent. Tantum ergo abest, me arbitrari, hoc meum fundamentum inutile sore ;ut potius ex eo usus non poenitendos sperem, quod ejusmodi rebus quam optime hoc inservire supra ostenderim. A cedit, me quoque observasse, ea, quae mente vere concipis mus , in rerum natura possibilia esse , &, quae non possiimus ςoncipere, esse impossibilia. Nullam certe hisce contra riam proferre licet experientiam. Haec prima meae responsitanis pars esto. II. Maxime notandum, nullo modo initio philosephandi opus esse, ut inquiratur , num veritas in conceptu
meo eadem fit cum rebus extra me existentibus i partim I.
quia hoc ipsum, meo quidem judicio, ad alium locum per tinet, in quo natura intellectus a priori eruetur & explic bitur, ubi etiam aliquando, verumne an falsium sit, defini tui . Si prius sit, scilicet id, quod in conceptu verum est, etiam neces arta in rebus ipsis verum esse, quod me demo straturum spero, quid opus hic loci hoc ostendere, cum id
ibidem longe aptius fieri possitὶ Sed ponam posterius, id
videlicet, quod in conceptu meo Verum, non tamen id propter in rebus ipsis extra meexistentibus verum esse, numne idcirco, ut modo in prinia resiponsionis parte notatum, minus philosophandum, cum inde tanta utilitas sequatur, nec ulla experientia in contrarium possit afferri, sed omnia , prout a me concipiuntur, etiam per experientiam conii
mentur, ea quoque in rebus ipsis ita sese habere Z partima. ejusmodi inquisitio hic non requiritur, eo quod initio phialosophandi nos ea notitia non indigere comperimus. Nam quoniam jam perfecte scio, me quaedam bene, quaedam non posse concipere, uti ex supra dictis manifestum, quid qua G
84쪽
PARs SECuNDA. F3 impedimento est, quo minus omnia, quae scire datum est, binc aeque derivem, ac quisquam alius, cujus animus de ii terna rerum & ratione & constitutione quam maxime est informatus. Nihil his utilius, nihil evidentius, nihil denique a cura remotius. Ita is, qui intimam manus structi ram ignorat, aeque tamen perfecte, ac alius quisquam in hac scientia versatissimus, eadem manu quaevis possibilia, seu utilissima, potest perficere. Objicient secundo, admodum probabile videri, hoc non esse genuinum sundamentum. Si enim veritatis & falsitatis essentia in eo sita esset, quod aliquid possit, aut non possit concipi, & quidem positione tam simplici, mimi sane videretur, quomodo acutissimi & ingeniosissimi viri gravissimos commiserint errores. At enim vulgo dicitur, nihil tam absurde dici posse, quod a quibusdam Philosophis non propugnetur. Rusmodi prola to viri recte concepisse supponuntur sua, inprimis simplicissinia ; veluti sunt upsa principia: & tantus tamen hic eorum est dissensus, ut sibi quisque .peculiaria finxerit principia. Ad hanc obj
ctionem respondeo, I. Nos saepissime judicare, gravissimos errores in ali rum libris existere, seu permagna absurda, quae tamen nomnisi improprio cerebello latent. Committuntur autem hi e rores partim Lectorum, partim Authorum vitio. Lectores quod spectat, maxima eorum pars, quamprimum se lecti ni dedit, non Iecta percipiendi, sed studio eis contradicen di animum adfert, potissimum ad conclusiones ibidem p sitas, quarum contrarium dudum credidit, ac prosessa fuit, respiciens. Hinc accidit, ut hi tantum temporis sibi non , sumant, quo aliorum meditationes bene percipiant, ex quo fit, ut ob tot vocabulorum aequivocationes sensim audiori,ciijus tamen mentem non assequuntur, affingant, aliamque ex ejus lectione sententiam, quam authoris ipsius etiam esse credunt, hauriant: qui sessus cum a mente authoris valde
85쪽
MEDica NAE MENTIssit diversus, & illa tamen interim omnia, quae author Boconceptu exprimere vult, huic suo conceptui, quem incoi
siderate legendo hauriunt, quemque authoris esse falso p 'tant, adscribant ue non mirandum est , innumera lalsa, ac non raro maxime absurda, authori injustissime imputari. Alii, qui vero admodum rari, licet sese lectioni ad aliorum scripta bene percipienda, quamvis suae, primo aspectu, opinioni adversa ibidem doceantur, accingant , quia tamen sat
temporis ea cum authore meditandi aut bis terve ad minimum relegendi ipsis non suppetit, accidit etiam, ut, se ibidem absurdissimas opiniones invenisse, credant , siquidem sibi de quibusvis quasi vocabulis aut loquendi formis peculiares sol mavdre conceptus. Et licet author suis definitionibus satis declaret, id quod tamen non semper fieri videmus, in qua significatione sua velit intelligi vocabula ; quia
tamen in media lectione haec occurrunt, nobis non adve tentibus, consueti potius nostri quam authoris, quibus non ita assuevimus, conceptus cum iisdem vocabulis redeunt: ubi ergo diversi conceptus, utut utrinque veri, confunduntur, fieri nequit, quin arbitremur, authorem salsa docere dogmata, etiamsi prorsus contrarium obtineat. Videamus porro, qua in re ipsi Authores peccent. Hi de aliorum loquentes opinionibus eas nobis sincera non recensent fide, carumque recensione quandoque nil aliud intendunt, quam ut videantur multos legisse authores, quos tamen revera saepe haut ita, ut par est, evolverunt, praecipue si iidem sint adversarii, quibus absurditates pro viribus utplurimum aD fingere studium ipsorum est ; quam in primis fortunam v
terum illorum, quorum scriptis caremus, opiniones subire praesumuntur. Si vero de sitis ferinonem habent opinion, bus, eas plerumque ita proponere conantur, ut mera vid antur esse admiranda, licet, si vere concipiantur, sicuti veritatis natura est simplex, ingeniosorum sorte nemini sint
dii rationi, iiiiiiique paradoxi in se contineant. Qui itaque
86쪽
PARs s ECuNDA- que talia ipsa experienti, probe cognovit, sibi potius pere suadebit, ingeniosorum virorum opiniones nihil prorsus absurdi includere, si saltem eorum genuina mens nobis r
n secundo pro certo habendum est, magnorum e iam virorum errores nunquam adeo graves & absurdos, ac quidem aprarent, sed contra non raro vulgi cogitatis multo faniores esse: impossibile quippe sere videtur, eos, qui lono exercitatione, crebrisque meditationibus toti in eo fuere, ut veritatis semitas indagarent & noscerent, & quidem in rebus hujusmodi, quae ingenii captum haud supe*rant, a recta Via tantopere posse aberrare, quantopere ii, quibus &cliu & multum meditari est dissicillimum, solam, que consuetudinem , caecum saepissime ducem, sequuntur. Et proinde si vic ingenii valde subtilis erravit, necenum est, non levem, sed magnam potius probabilitatem, quae eum decepit in causa tame. Hoc ipsum eruditiores crebro e perientia addiscunt & proprio & aliorum exemplo, quod, quamvis cujusdam sententia quandoque absurdissima videatur , quampriimum tamen genuinam saltem autoris mentem atque probabilitatem, qua delusus ille fuerat, perceperunt, falsam quidem illam, sed valde tamen probabilem esse, seu a bono sic asu non adeo abhorrere, eo ipso facile bservent. Videmus quoque tales viros sibi multos conciliare sectat res: quod sane non even rum esset, ni ipsorum errores magnam veritatis speciem prae se ferrent, aut nisi autores,
postquam rite intellecti probabiles seri non adeo absurdivisi fisissent. Absurda enim ne rudioribus quidem persu seris. Adeoque salutare admodum cst, subtilium ingeniorum scire errores, quaque probabilitate decepi, errarint, quia eorumdapsiis non adeo, ac plures sibi falso persuadent& objiciunt, facilis est, seu cortini errores haut ita fraves &absurdi. stini, quam quibus iam apparent, & vel ideo nos, qui minus ingenio valemus, & minus exercitati sumus, in
87쪽
eosdem, ni bene detegantur, saepius incidere possemus. Cinterum inter doctos, etiam circa Philosophorum principia, non adeo magnum esse dissensum, demonstrare conati sunt celeberrimi viri, J. B. dii Hanael in Consensu Vet. & Nov. Philosophiae; item in Philosophia Vet.&Nov. ad usum Scholae accommodata , Thomas Cornelius Consentinus in suis
physiss progymnasmatibus; Stumius in Physi , sua concisliatrice, aliique. III. Nec mirum alicui videatur, ingenia vel praesta tissima quandoque errasse, utut veritatis cognitio sit simpliucissima: nam praeter modo dicta, concipiendi facultas, ut sibpra exposui, non sola in nobis est, vestiti haec sola absque imaginatione exis it in mente infinita seu DEO, qui vel ideo errare non potests sed etiam imaginavi facultas, quemadmodum mentium finitarum conditio se habet, nobis inest, ac proin ab externis impressiones patimur. Quam vero
proclive sit hac de causa in errores prolabi, in principiis praesertim physicis, aliquo modo supra ostendi. Verum id
praecipue in tertia sectione videbimus, ubi ex hoc solo v rata ac primam errorum generationem oriri indicabo.Quam tenacia ea quoque sint, quibus diu ast cuimus, vel ex
eo appa et, quod illis, qui scholasticae Philosophiae nimis sudre dediti, diu multumque illa philosophandi ratio adlia
reat, ita ut, licet postea meliora edoceantur, istius tamen vestigia in scriptis eorum deprehendamus. Nos quod a tinet, ipsam imaginationem ibidem loci ita reducemus ad leges intellectiis, ut illam solam sequendo aeque sere impossibile futurum sit errare, ac sis in concipiendi facultate i
teremur. Quia autem hoc a paucis obie atum est, quemadmodum videbimus, mirandum non erit, cur multi, quan
vis dictorum haut nescii fuerint, haec reipsi tamen accurate non attenderint, & propterea quandoque in simplicissimis
88쪽
PARs SECuNDA. FIobjicient tertio, hoc fundamentum omni ex part non este certum, quandoquidem infinita dentur, quae nullo modo a nobis concipiantur, quaeque nihilominus non falsa, sed potius certiivinia, sive ea sint naturalia, indefinitus e. gr. stellarum & partium materiae numerus, &c. sive supem naturalia, quorum certitudo fidei nostrae christianae per x velationem absque dubio constet. Notandum idcirco, me ista, quae superius dixi, quaedaim non posse concipi,& propterea falsa esse, eo sensu inteli xisse, quod quaedam, hoc est talia, de quibus in se speet tis sormare possiimus conceptum, si ea nequeant concipi, hoc est, si nullatenus possint inter se conjungi, falsa sint. Hoc constat tum ex intellectus definitione, qui, ut dixi, ctio est, qua conamur quaedam concipere, & possumus; &qua conamur iis contraria concipere, hoc est, ea, quae jam in se concepimus, jungere inter se invicem, & non post mus , tum ex omnibus exemplis hac de re prolatis, ubi sen per quaedam v. c. circulum & radios in eo aequales esse .e hibeo, quae per se seorsim quidem concipiuntur, sed duli ratione a me inter se conjungi seu concipi posse observat tur. Patet autem hinc I. Ea, quae a nobis non concipiuntur tali ratione, qua modo explicui, non ideo juxta me falsa esse, verum potius incognita. Quae enim plane non concipimus, de eisdem quoque non poterimus scire, numne queant conjungi, necne, hoc est, nobis ignotum est, ea non posse concipi, & per consequens etiam ignoramus falsa esse, sed ea pro ignotis habemus. 2. Omnia, quae . per solam revelationem certo scimus, uti omnes fatentur Theologi , intellectui sunt impervia , nullumque de iis conceptum naturalem seu philosophicum sormare valemus. Iam vero, mea sententia, saltem de his, quae concipere possumus, in potestate nostra est scire, quae
nam concipi, seu, numbea conjungi possint nec ne, sed H nullo
89쪽
13 MEDICINAE MENTIs nullo modo ea scire datum, de quibus nullum plani mererationalem conceptum formare possibile est ; & ide' quoque intellectus ope hic sciri nequit, queantne illa conjungi, nec ne, hoc est, anne possint concipi vel non: &per cor sequentiam nullatenus dico, ea ex mea doctrina falsa, sed intellectui saltem impervia esse. Nil interim obstat, quin infinita dentur, quae certissima sunt, licet solius intellectus
ope non possimus cognoscere, vera ne an falsa sint. Accossit adhaec, ea, quae a DEO, qui solus, ut modo dictunia,
nulli obnoxius est errori, revelantur, pro omnium certulismis habenda nobis esse. 3. Me hoc tantum de conceptibus admodum limpii
cibus, vel de ejusmodi valde compositis, qui tamen in sin plices semper numero finitos resolvi possunt, intelliger .
Examen enim horum omnium, num possint, Vel non possint concipi, poterit institui. At vero hoc non intellexi de conceptu adeo composito, qui sorte ex indefinitis aliis constat, uti est omnium stellarum, aut omnium partium materiae numerus. Hunc enim concipere, nullius utique Puti
sed actu infiniti intellectus est opus. Attamen quaenam de infinitis, finito licet intellectu, absque errore concipere possimus,& quae non item, suo loco infra clarissime explicabo. Objicient quarto, meliona longe hoc fundamento ab aliis jam ante monstrata fuisse ; talia videlicet ad veritatem' acquirendam asstimenda esse principia, quae essiciant, ut, quocunque nos Vertamus, de iis nequaquam dubitemus ;vel talia, in quibus conscientia nostra sine ullo scrupulo, aut interna quadam dissicultate plen& acquiescat , vel tandem , quorum semper clara & distitusta sit cognitio. Verum & ad hanc objectionem respondeo: s. Non ambigendum, nos, si ejusmodi fundamenta obtinuerimus, semper veritatem esse acquisituros. At in eo sita praecipue est difficultas, unde talia eruamus. Adeoque illi praecipuum, quod hic erat ostendendum, penitus omi
90쪽
qua de re ut omnes judicare rectius valeant, ac, ad quae ci ca superius exposita velim ut vel maxime respiciatur, fac, lius observare i mentem meam, quam supra prolixius exhibui , hic insuper quasi in synopsi exponere non gravabor.
Primo itaque notandum est, si corpus quoddam moveat aliua, facillime concipitur, corpus illud movens oporter quoque in motu esse ; econtra vero, quicquid conemur,
concipi nequit, corpus aliquod ab alio posse moveri corpore , si movens absque motu sit. At enim quia simile quid experimur in speciali qualibet cognitione, verum aut falsum includente, liinc primo conclusi; quod, quia hoc ipsum, cum aliquid concipitur, essectus quidam in nobis realis est, necessario etiam causa quaedam ejusdem realis, qualis quali illa sit, existat; quam causam, seu facultatem, quae hanc e perientiam concipiendi aliquid aut non concipiendi coim hanter in omnibus circa similia producit, intellectum vocavi, usitatam retinendo vocem, qua Autores alii hanc intelligendi facultatem exprimunt, & quo vocabulum concipiaendi adhibentes inprimis respiciunt: praestat enim meo judicio qui & eadem de re in tertio hujus responsionis membro plura dabo) usitatas aliorum, quantum fieri potest, ese
pressiones retinere, quam novas praeter necessitatem estingere. Porro hinc conclusi, hanc facultatem, quam intellectum dixi, in omnibus aequalem esse hominibus, quia in exemplo jam dato similibusque eadem in rustico aeqtie ac Philosopho, & cujuscunque homo sit conditionis aut nationis , aequaliter se exerit; adeoque si sola concipiendi facultas in nobis existeret, non viderem sane, quid amplius ad cognoscendum verum aut falsum restaret explicandum, quia unusquisque hac ratione circa talia semper constantem sibi regulam in seipso experiretur. Verum intellectus seu concipiendi facultas, non sola nobis inest, sed etiam percipiet di facultas seu imaginatio, cujus ope. objecta omnia nos cir-H E cuili
