장음표시 사용
231쪽
Ex his jam patet, quantum damni hic imaginatio illis I νη
praecipue, qui veritati eruendae dant operam, per tantum temporis spatium dederit, talia nimirum edocendo, eaque di. quo magis veritatem absque methodo quaerimus, eo sortius imprimendo, quibus fere nil sanae magis contrarium rationi ullo modo hoc in negotio potest fingi. Non ergo mir bimur, cur tam pauci magno quovis labore,. vera destituti methodo, hic aliquid insigne praestiterint; nec mirum qu que erit, nos tantam in nobis experiri dissicultatem ad facilia quaeque nos convertendi, diuque ea attente considerandi, ita ut natura nostra multo exercitio quasi pentius hic invertenda esse videatur , nec denique mirabimur, eos etiam, qui genuinam veritatis methodum callent, parum proin vere , nisi multum in ea se exercuerint, cum tantum hoc loco impedimentum se denuo oorat. Sed videamus, qua
nam hic nobis, in tot ac tantis imaginationis illusionibus constitutis, remedia ad tam noxias iampressio ies , post detectam earum originem, corrigendas intellectus, vera lux mentium, stippeditet.' Primo hic saepe considerandum, illa nullo modo est uno νε- attendenda, quae, cum nobis possibilia videantur, impossibilia tamen esse experimur ; & ea, quae contra sub impossibilium specie se nobis sistunt, cum tamen possibilia sint: staquidem in his certe aliquid falsi a nobis esse admissum ci
rum est. . Est enim veritas non nisi unica, nec una veritas alteri unquam potest esse contraria. Et quia, quodcunque ut tale nobis apparet, solemus utplurimum admirari, ideo
semper intellecitat id valde debet esse suspectum, imo falsi quicquani hic latere certum est. Quod inprimis notandum circa illa problemata, quae in physicis nobis admodum asmiranda, adeoque solum ardua, aut plane impossibilia vudentur. Etenim naturae leges simplicissimae, & proinde imtellectu facillimae sunt, nec ulla hic, nisi a parte nostrae iiii ginationis, dissicultas in rebus ipsis oritur. . Deinde circa
232쪽
ror MEDICINAE MEN Tissimilia semper admiratio, dum saltem res intelligitur, ce sat ; id quod certum est indicium, nos antea aliquid suppinsuisse, quod nunc experimur, se revera non ita habere, tu cet id, quidnam siit, non semper detegamus , adeoque his& similibus ad dissicilium & admirandarum rerum cogniti nem perveniri nullo modo posse: sed ea demum praeclaro hoc fungi munere, quae vere intelliguntur, hoc est, quae possibilia siuat conceptu, seu, quae generationem alicujus rei includunt ue haecque proinde sola esse, quae ad talia impetranda viam sternunt regiam, & ideo quoque haec tanquam omnium praestantissima, longe posthabitis omnibus ejusmodi imaginationum deliriis, aestimanda, ac propterea praecaeteris excolenda & promovenda esse. Qua autem id fieri possit ratione, supra Sectione i & a docui, & veritatem ejusdem rei circa modo recensita exempla passim interjectis rationibus stabilivi. Notandum insuper de his, quae vere aestimanda sunt, venit, inter illa, quae Vere concipiuntur, notabilem esse differentiam, & alia multo magis prae aliis
esse aestimanda: nempe prae caeteris omnia maxime sunt a stimanda, & idcirco ante omnia quaerenda, quae se ad qda plurima extendunt, hoc est, quae valde generalia sunt. Et licet circa superiora mera talia tradiderim, eaque acquiren di viam ostenderim, hic tamen inprimis declarabo, quanti haec cognitio prae omnibus aliis reipsa sit momenti. Notandum itaque cognitionem generalem quavis speciali multo esse praestantiorem, quia
r. Nostram notitiam multum auget, cum omnis verbias , quae cognoscitur cognitione generali, etiam debeat cingnosci in omnibus specialibus subjectis, adeoque qui gen
ratem habet cognitionem, eam etiam ad omnia specialia e tendere Potest; cum contra specialis notitia non nisi certo& unico conveniat subjecto. Imo eadem hac cognitione permulta de rebus infinitis, mente licet finita, certo possunt
intelligi. Si enim infinitus individuorum in Miura num
233쪽
rus, & in iis omnibus aliquid commune est, istud commune aeque de infinitis ac finitis intelligitur. Hinc patet, quod, licet ad omnes stellas, siquidem earum fuerint infinitae, adaequale concipiendas hoc est cognitione speciali) mens roquiratur actu infinita, interim tamen, si omnes aliquid commune habuerint, in sua ex. gr. genesi, figura, motu, seu ni teria aequaliter affecta M. id utique a finita quoque mente percipietur, & sic in aliis 3 atque per consequens permulta de omnibus universi corporibus scire possiimus. Adeoque licet ea actu infinita esse, nullamque hinc nos aliam nisi generalem obtinere cognitionem, demonstrari posset, speci
si cognitione menti actu infinitae tantum reservata; interim tamen non minus clare quamcunque rem poterimus intelligere, ac quidem nobis constat omnium in muro aut pavimento quodam laterum, sive finiti illi sive infiniti sint)dispositio, postquam ea nobis saltem in decem aut duod
cim constiterit. Deinde eadem etiam hac generali combrione illa cognoscemus, quae, quamvis infinita sint, nat ram tamen talem habent, quae communis est individuis nimmero infinitis, prout ejusmodi habet naturam indefinita omnium rerum in se considerata extensio.. Nam quod o-
mnibus est commune, illud aeque clare in uno individuo, ac in omnibus, intelligitur. Si igitur id ipsum est intabrum , hoc etiam infinitum clare intelligitur. Patet tandem, eadem quoque cognitione illa infinita, quae eandem in pa
te , quam in toto, naturam habent, a mente etiam finita concipi: quae enim e natura partis veritas concluditur, ea ex natura quoque totius infiniti supponitur enim, ejusdem esse naturae,) sequitur. Talia sunt omnia Mathematicorum infinita, quae quandoque finitis quantitatibus demonstrantur esse aequalia, ac proinde ad harum finitarum exemplum auterum infinitorum alteri necessario majus minusve erit absque ulla contradictione , hinc infinita, quae hic de infinitis . inter eruditos habentur, litigia facili deciduntur negotio. Cc a Sed
234쪽
eto MEDi CINAE MENOs Sed nimis longum, de insuper taedio sum soret, res ejusmo
di hoc loco specialius prosequi ; sufficiat hic generalis scientiae praestantiam scire, ex eo, quod se tam late extendat. Loquor autem de generali, non abstracta illa, quam docent Metaphysicorum scholae, scientia , id quod expresse moneo, ne hanc cum illa quisquam confundat, cum admodum disserant istae, & una tantuari sit utilis, quantum altera imiructuosa ἀr. Talis deinde notitia generalis speciali est praestantior,
eo quod communes ejusmodi veritates multo facilius detegantur, nempe quia concluduntur ex aliquo, quod aut odimnibus, aut quamplurimis subjectis specialibus est commi ne , adeoque hoc facilius observatur illo, quod certae cubdam tantum rei, aut individuo, aut paucis quibusdam est commune. Ex quo concludere possumus, quam egregie nobis iiqstraeque utilitati sit prospectum, quandoquidem , quo hic magis salutaria occurrunt, eo etiam intellectu facibliora sunt, ni modo fidem magis habeamus imaginationis, plane semper contrarium hac in re suadentis, seductionibus. Sic nil aliud supponendo, quam naturam omnibus curvis
communem, ad deducenda theoremata omnibus commimnia, hoc est, curvas esse polygona, constantia ex lateribus indefinitae parvitatis, & triangula similia esse proportion*lia , ex his paucis & intellectu facillimis adeo generalia
posJunt condi theoremata, ut ad minimum plura ex unico eorum saltem queant concludi, quam omnia illa unquam complectuntur, quae nobis a Veteribus sunt relicta ; quin multo illis praestantiora, prout clarum est ex muratiano Ira ore te, quo curvas in rectas mutare docuit, aliisque similibus, quae deinceps Jac. Gregorius, Scotus in sua Geometria universali, & M. Barroris in Lectionibus suis geometricis eadem exhibuerunt methodo, adeo ut pluribus prolixius recensen'
dis taedium alicui creare nolim, . Haec
235쪽
, PAR si SECuNDA. wF3. Haec etiam notitia vel ideo aliis est praeserenda, quia eruit, ut quod inprimis in physicis maxime usu venito e
iam aliae speciales naturae, licet nobis incognitae , eo facilius exinde detegantur, quo plures nobis ea de re, quas cum , aliis habent communes, veritates innotuere. Unde patet,
quantopere hic alii aberrent, qui statim in physicis ad spe
clatissima quaeque se convertunt, atque ita iis involvuntur dissicultatibus, ex quibus, ut unquam se extricare possint, impossibile videtur: cum econtrario, si maxime generalia hic sectarentur, omniaque, quae ita scire datum est, prius determinarent, ardua quaevis deinceps in . valde specialibus magna facilitate solvere possent. Ex his omnibus patet, quodnam genuinum sit artificium statim a principio cognoscendi, quae cognitio alteri sit praeserenda, h. e. quae cognitio sit fersilior ad multas hinc derivandas veritates. Hoc qui ignorat, multum saepe frustra laborabit, ac licet meliora sciat, ea tamen, ex quibus res haud magni momenti deducere licet, sectabitur. Si qui ergo dicant, se alterius cogitationes longe prius novisse,
quam ille alter eas pro suis publicavit, nihil hoc refert, nissi tunc ipsis simul fuerit perspectum, quam bonae illa: sint
cogitationes,& quantum idcirco aliis praeserendae: id enim. si ipsos latuerit, non raro meliores postponent meditati nes, easque potius sequentur, ex quibus haud magna speranda est utilitas. Hoc vero est praecipuum, quod ex tali minore addistunt: quem ideo injuste cavillantur, quod ea, quae ipsis jam pridem co3nita, tradiderit, cum tamen tanta ejus rei utilitas ipsis fuerit ignota, quia alioquin diversis aliis viis circa similia ipsi. non institissent. Quod vero alii dixerunt, cognitionem specialem, qua veritas ex adaequata cujusque rei natura concluditur, & quam inmitivam vocarrunt, generali, qua eadem Veritas ex nature pluribus com muni eruitur, praestantiorem esse, ideo fecerunt respectu,
quod nos intrinsecus magis assiciat: id quod circa omnia , Cc 3 sup
236쪽
1oό MEDICINAE MENTIs superiora quis facile potuit colligere, ubi sola praeceptata,
licet eandem, quam exempla firmare solent, confirment veritatem, nos certe tantopere non assiciunt, ac exemplata.
Idem aliqu)ndo, si quidem permittet occasio, ut speciali ra artis inveniendi praecepta tradam, se magis iisdem affici experietur lector: dum enim hic tantum generalia artis hi jus praecepta propono, ea nobis tantum delectationis adse re nequeunt. Maxime igitur hic cavendum est, ne decipiamur, praesertim cum videamus, nos facile decipi posse, eo quod pro more specialia, utpote circa quae imaginatio potissimum ante fuit occupata, & quae proinde nos magis assiciunt, ideo praestantiora censeamus, ac huic tam noxio insidiatori plus fidei quam intellectui , qui nobis nonnisi bona & praestantissima largitur, habeamus. Haec igitur hisque similia, quae hoc loco docui, assidua & frequenti meditatione nobis erunt consideranda, si nobis quidem cordi fuerit, imaginationem recte dirigere, quamvis dubitem, num ea sola sufficiant. Erit ergo Secundo ope genuinae detegendae veritatis methodi es- sciendum , ut reipsa videamus, qua ratione ex cognitu i cillimis , & vulgatissimis experientiis, ac iis rebus, quas nul- Io modo aestimavimus, nec ulla consideratione dignas judicavimus, continua serie talia deriventur, quae antequam detecta fuissent, nescio quibus mirabilibus phantasiis in lucem deducenda esse credideramus, uti his similia quaedam silpra exhibui; atque ita tum cognoscemus, quam infinita hinc sequantur nova, nam ex alia ac alia infinitarum definitionum noua conjunctione infinita resialtant nova, aut novae ad minimum demonstrationes) & quam dissicilia hic facili negotio explicentur, rex simplici enim naturarum composiatione talia exsurgunt, quae per genuinam veritatis meth dum nobis acquirere licet, quibus notis etiam totius ex iis compositi natura indagabitur quamve admiranda sic the remata lamentur : non enim dubitandum, quin pleraque
237쪽
eorum, quae sic deteguntur, talia fere sint sutura, quae errinneis nostris impressionibus, si non omnimode, magna tam mea ex parte quasi semper adversabuntur. Imo quam pubchra etiam sint, quae sic inveniemus, fiet manifestum. Nam si pulchra nobis videntur, in quibus ordo partium observatur aliorum respectu facile imaginabilis, cum mediante hac melliodo omnes disquisitiones certo & constanti, hoc est, facile imaginabili ordine instituantur, omnia necessario quoque inventa constantem servabunt ordinem, ex quo pringressio utplurimum haud dissiculter colligetur. Haec, in quam, & similia cum per nosmet ipsos inveniri posse ipsa nos experientia convincat, dubitandum non est, quin sic imaginatio sensim contrariis ejusmodi impressionibus imum magis quam antea corrigatur. Sed Tertio omnium maxime imaginatio , meo judicio, comrigetur, si eorum, quae prae omnibus summe fuimus admirati, cognitio nobis exhibeatur, confirmata tam ratiociniis clarissimis, quam experientiis evidentissimis. Et quia talia plurima ab aliis egregie sunt explicata, eandem nobis cognitionem comparare utilissimum erit: qua, verbi causa, mirae magnetis proprietates a Neotericis explicentur, aut quomodo Astronomi permulta circa corporum coelestiis motum, distantiam, magnitudinem &c. certissima ab exportentiis perquam obviis deducant, ubi cognitionem nostram& tanta quidem certitudine eo pertingere posse, ignorantiabus fere incredibile videtur, quod inprimis eclipsium Solis
ac Lunae &c. praedictio quotannis aperte demonstrati praesertim si consideres, eo usque Astronomos jam progressi fuisse hoc seculo, ut talium etiam corporum motus & eesbpses determinent ad minuta, quae nullo modo sub visum cadunt, nisi tubis opticis juvemur, prout circa Iovis & S turni satellites contingit. Videatur Remeia ae observations
Dites en plusimn Hyages par ordo de Sa Masese stour pers moner I Mironomie es la Geographie. Etenim imaginatio
238쪽
MEDIC INAE ME Netis ita persectE convicta animadvertet, quam paucis cognosce dis, & quam vulgaribus saepe experientiis ad demirandas proprietates explicandas, aut ad exploranda talia, quae remoti sima esse a nostra cognitione videntur, nobis opus sit. Quis enim c. gr. unquam existimaret, globum e fune suspei, sum & tunc & inde oscillantem ulla consideratione dignum esse, atque exinde magni momenti veritates, &quae a cognitione nostra remotae admodum sint, concludi posse λ In terim facillima haecce experientia, quae ne minimi forte a tentione tibi digna videbitur, praecipuum fundamentum est, cui superstructa fuere talia, quae maxime Astronomiae &G ographiae inserviunt. Hinc enim perpetua & omnibus soculis constans mensura derivata est; hinc inventio deducta longitudinis tantopere ab aliis desideratae , hinc longitudo determinata spatii, quod corpora gravia dato tempore absolvunt. Hinc quoque certo scimus, omnia corpora circa aequatorem leviora, sed versus polum graviora esse ; item perpendicula suspensa non semper versus centrum tendere3
terram rotundam non esse, eandemque circa axem in gyrum volvi. Quae omnia pluraque alia ingeniose deducta invenies in Domini Hugenii horologio sciliatorio de Traiie dela lumiere avec un discoura de la cause de la Pesant r. Sed ut ad praesentia revertamur, inprimis etiam hic necessarium est, non tantum ut impressionibus valde contrariis ita, uti dictum, imbuatur imaginatio, verum etiam ut, cum jam, sciamus, in omnibus, quae nos in admirationem abripiunt,
aliquid talii supponi, selsum illud, quod latet, semper perfecte detegatur, prout supra circa originem hujus impeditimenti hunc in finem ejusmodi quamplurima protuli mensepta: quibus bene peractis admiranda absque dubio, aut quae talia videntur, imaginatio haud adeo magni, ac ante, amplius iaciet, adeoque intellectui talia solum, quae nullam in se.admirationem habent, & quae omnibus potius sunt ii
ta, sectanti sellis suis illusionibus,' quae jam omnimodi, aut
239쪽
PARs SECuNDA. 2z9 magna saltem ex parte hoc modo erunt cor ectae, non adeo imposterum adversa erit.
Impedimento illo penitus sublato, &, nihil praestan- τὸ , , tius iis solis, quae intellectui facilia ac valde generalia sunt, impedimem hic posse dari, ipsa experientia cognito, ostensoque quoad '' experimenta, ea praecipue magni elle aestimanda, quae quam vulgatillima & simplicissima sunt, quibus puta ceu solis alis numnon solum in coelum seu astra versus, sed etiam quasi ad imniversi extrema evellimur, &ssic in eo sumus, ut nos accii talis iganuis ad profundissimas veritates detegendas, adeoque ro invare Ge-
ipsa non parum progrediamur ; his, inquam, se ita haben-: 'tibus, contingit, eas veritates nobis non statim, postquam inventae sunt, utilitatem quandam adferre, vel ad minimum , eas non videri alicujus usus esse: unde easdem tanquam inutiles speculationes negligimus, desinimusque novas deinceps inde deducere Veritates. Sic aliquis egregium
sorte aliquod Theorema sibi propositum magni aestimabit non aliam ob rationem, quam quia, juxta superiora, aliquid miri in eo reperire stibi videbitur: ut primum vero ejus d monstrationem ipsi aperuero, quia nihil mirandi in ea reperitur, sed omnia facile intelliguntur, extemplo omni admiratione valere jussa id ipsum, ac sii inutilis esset speculatio, amplius non aestimabit, nisi denuo insignem aliquanta,
ex illo theoremate mox oriundam, reipsa exhibuero utilitatem. Optime hoc norunt, qui alios Mathesin docent : erim. 0-lii enim , quo multos discipulos nanciscantur, statim ad ipsam praxin, non Vero ad Euclidis Elementa , aut magis ad Theoriam spectantia, pergunt. Si enim a talibu3 ordirentur, discipuli arbitrarentur, nihil aliud ipsis esse propositum, quam quo in inutilibus solum speculationibus & quae nullius
sint usus, diu multumque detineantur auditores , coguntur
idcirco docentes, propter perversa aliorum judicia, prolixam praxeos potius inire viam in .qua tot fere nova praecepta, quot exempla sunt,) quina viam admodum compen- Dd diosam,
240쪽
2io MEDici NAE MEN Tis diosam, qua i'sinitas praxes seu exempla unico theoremate seu praecepto acidiscimus. Ut itaque a talibus impressionubus liberemur, earum origo est notanda. IT' Videtur autem haec res, si ad primam attendamus aeta- .. , tem, & qua ratione impressiones aliae aliis circa haec successerint, ita evenisse. Quia natura nostra indiget continua quasi conservatione, haud dubium est, quin primae nostrae
cogitationes iis potissimum in rebus, quae natura ut necessarias seu utiles appetebat, fuerint occupatae 3 adeoque sica.ὰρ ληι incepimus a primo quasi vitae termino ea solum, quae utilia sunt, magni aestimare. Ubi deinceps externa sensibus nostris se obtulere, magisque nos in ea obtutum, ac in alia , direximus, tunc quidem ob plurima nova eo cogitationes aliquantulum convertimus, quin & plurima etiam aestim re, ut nobis gnata, incepimus: at vero quia his cogitationubus diu vacare non potuimus, eo quod necessariae nostrae conservationis a natura commonefacti fuerimus, omnes e-. jusmodi speculationes cito satis reliquimus, & nos ad ea , , quae magis necessaria, hoc est, quae utiliora fusire, iterum convertimus; atque hoc ipso assuevimus ab illis, quae non apparebant utilia, saepe nos avertere. Quia Vero eorum, quae in speculationem veniebant, quaedam quandoque observavimus nostrae naturae utilia, plus quidem prae reliquis
externa tunc cordi fuerunt, non tamen aliam ob causania,
quam ob solam plura nobis sorte inservientia detegendi spem. Atque ita tandem eo prolapsi sumus, ut millam deinceps scientiam, nisi ejus utilitas aliqua statim apparuerit,
aestimaverimus. Et hinc omnes veritates, quarum utilitas
non illico se nostro sistebat conspectui, tanquam inutiles speculationes rejecimus. Quum vero in his omnibus solam consuluerimus imaginationem innice siquidem a prima a late de sola corporis nostri utilitate cogitavimus vix fieri
potuit, ut ullas magni secerimus veritates, praeter illas, quae aliquam conservationi corporis inservientem utilitatem n
