Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

fieri poterit, tollamus, audiendum est, quid sana ratio hic

nobis dictare videatur. Petemus autem pro more nostro

hucusque solito vel a solo inprimis intellectu ; vel a bona

methodo, quae intellectus & imaginationis vires conjungit, vel tandem a rebus pure externis, quae solam imaginationem pro origine agnoscunt. Notandum itaque imo, si quidem dissicultas revera sit realis, nihil nobis melius erit, quam disquisitionem, quae prae manibus est, in partes certas dividere, certumque cuique parti tempus destinare, atque tum huic rei destinato tempore unice ii cumbere. Sic enim aequali facilitate & semper pergemus, utut iter veritatis fuerit longum. Si vero dissicultas ab imaginatione tantum ut talis fingatur, notandum est, deceptionis nostrae causam esse, ut modo indicavi, i. Quod omnia, quae imaginamur, ut composita seu conjuncta spectemus, idemue eorum tunc dissiculter ina sinari liceat causas: si vero omnia ex. gr. in machina arti- .ficiosa in partes resolverentur, partiumque istarum sigillotim natuna examinaretur, machinae hujus, licet valde con

positae, motum, qui ex ejus dispositione sequitur, intelligore non adeo foret dissicile. Et quia omnia, quae intelligere avemus, sic resolvi & debent & possunt, ideo ea, quae nobis adeo dissicilia videntur, non sunt nisi imaginationis figmenta, eaque si juxta intellectus praecepta dirigantur, sunt in se ut plurimum faciliora, quam unquam ab aliis possit

credi. Ita si cuipiam veniret in mentem characteres dete minare, qui complectendis omnium hominum cogitationubus, quae sunt, fuerunt, aut futurae sunt, inservirent, nemo non judicaret rem fore dissicillimam, cum tamen id quatuor & viginti aut paucioribus notis fiat. Eadem ratione

septem notulis omnium hominum cantilenae comprehenduntur. Nec alia prorsus ratione omnium rerum principia perpauca sunt, imo tam simplicia intellectu, ut absolute repugnet simpliciora dari, veluti in secundo impedimento clare

262쪽

lard ostendi; ut proinde nihil magis sit necessarium, quam omnia, inprimis in physicis, a priori deducere. Etenim si hinc ordiamur, ea, quae imaginationi dissicillima sunt, &valde admiranda, intellectui perquam facilia evadent. Et hic genuina apparet ratio, cur problematum resolutio inexercitatis adeo dissicilis esse videatur, licet optima, quae hic revera dari possit, methodus ipsis fuerit exhibita : quia nimirum , ut supra explicui, primum desideratur, ut omnia, quae silc in quilibet conjunctione occurrunt, ad numerum revocemus. Hoc autem non est leve postulatum, par in quia imaginatio econtrario sibi ea semper ut conjupcta re praesentavit, partim quia non omnia, quae sic conjunguntur, sese imaginationi sistunt. Sed hoc nondum est praecipuum. Secundo enim desidenatur, ut harum rerum, quae ita inter se conjunguntur, unaquaeque seorsim & diu expendatur,

quasi nullo modo juncta reliquis esset, ut appareat, quis hic seorsim effectus sequatur ue hoc vero multo adhuc dissicilius est postulatum, quod disticillimum esse inexercitatus sae reipsa comperiet, quia contraria imaginationis constitutionimium quantum hic praevalet: omnia siquidem, quae hic seorsim spectari debent, ab infantia usque semper ut coim juncta aspeximus, quia hunc illumve effectum producere non nisi juncta possunt. Qua de causa supta varia hujus rei in problematum resolutione dedi exempla, quae ideo non leviter transcurrenda, sed serio & diu meditanda sunt: non enim solis praeceptis, sed multo potissimum exercitio, ista imaginationis constitutio corrigitur. Nam hoc mihi firmiter quisque credat velim, quod si quis in problematiabus resolvendis quaslibet res, seu causas in similibus coimjtinctionibus occurrentes, & separatim diversa essecta producentes, bene, diu, multumque, imo plus quam necessarium esse videtur, seorsim perpendere non fuerit gravatus, ausim promittere, eum hoc exercitio contrariam imagin tionis constitutionem, quae non nisi conjuncta omnia sp I ctari

263쪽

PΑRs s Ecu DA. 233ctari vult, brevi adeo correcturum, ut haec deinceps facillima quia eadem ubique methodus, & proinde eadem La pis sinia actio repetitur) evadant, & hanc clavem esse ad

quaevis mysteria seu incognita recludenda omnium praecipuam. Quae omnia ideo bene hic erunt notanda pauci quippe sciunt, quae in quavis re sint praecipua, ad quae ante omnia attendere debemus, siquidem nostri persectionei optime stabilire velimus i qui vero id sciunt, non aeque aperie & candide cuilibet hoc insinuant... r. Imaginatio unica, ut sic dicam, imagine, eodemque tempore res omnes Vult complecti ; id quod impossibile est, unde nova dissicultas oritur, quae, si intellectus sequamur praecepta, cessat. Etenim si cuncta in certas diviseriamus partes, nec citius ultra progressi fuerimus, nisi postquam acquisitam nobis notitiam bene familiarem reddiderimus ;imaginationis comprehensionem adeo extendemus ut, quod nobis dissicillimum videbatur, facile hac ratione assequamur.3. Tandem quoque imaginatio entia nimium quan tum multiplicando dissicultates admodum auget ; ast ubi

rerum externarum naturas ope Anatomiae aliusve methodi

omnia in suas resolvendo partes circa entia imaginabilia , scrutati fuerimus i aut genuinas rerum origines juxta vera: Physices leges inquisiverimus, aut etiam circa entia mathematica, quam facile permulta ad pauca possint reduci, coi sideraverimus, prout horum quaedam supra aperui, reipsa

tunc objecta multo, quam unquam credidimus, pauciorae esse experiemur. Quae omnia multum perpensa contrarias

illas imaginationis persuasiones nostris e mentibus sensit atque sensim delebunt.

Secundo genuina methodus hic nobis egregiam pra stat operam. Haec enim omnia in sua prima principia resolvere docet; adeo ut reipsa, quam pauca sint omnis humanae scientiae iundamenta, convincamur : Omnia porro

264쪽

stinguuntur, ut nullatenus pro di versis sumamus, quae dii dem sunt naturae. Et licet in mathematicis quaedam ejusdem naturae dentur, quae tamen dixersas habent generati nes , haec etiam sua habent remedia ; prout singulare suo loco indicabo remedium, ubi genuinam locorum doctrinam, a nemine adhuc, ut decet, explicatam, declarabo. Denique ordine a simplicioribus ad magis composita, a generalioribus ad specialiora progrediendo obtinetur, ut imcredibiles, quas comminiscimur, dissicultates, ita magna i cilitate liceat solvere. Ut taceam, hanc methodum, omnia

auferendo impedimenta id quod fieri posse tertia haec S ctio luculenter ostendit) efficere , ut quae alias difficilia via

dentur, nobis contra non possint non facillima evade . Ea ipsa enim est genuina memoriar ars : quandoquidem id praestat, ut unica definitione, unove theoremate alia, quae ninc sequuntur, infinita simul retinere queamus: atque sic omnia, quae in detegenda incognitarum rerum veritate uti,

Ita sunt, nobis facile suggerit, si accurate ejus praecepta si quamur. unde haud mirum, si ab uno tam viro talia ejus ope edantur specimina, qualia a multis retro seculis hucusque praestantissima ingenia producere non valuerunt. Tertio, nihil hic, meo judicio, praestantius est, quam imaginationem per externa, juxta genuinae methodi normam tam rate, quam humanitus fieri potest, extende , adeo ut haud facile aliquid occurrere possit, quod nobis difficile videatur, seu, quod persuasionem excitet, nos debita opera adhibita certo id non posse attingere. Quod autem alii aliis multo extensiorem habeant imaginationem, is

cognoscet, qui multum cum aliis fuerit versatus, multas ubderit nationes, varias didicerit linguas, plurima legerit, & ista. Hic enim in aliis, quibus talia nondum sunt perspecta, observabit, Dim arcto circulo eorum imaginatio,

Π cum sua sererit collata, terminetur. Quia autem cum

infinitis impressionibus erroneis ejusmodi extensio, uti com

265쪽

PARs SEcuNDA. mmuniter accidit, . conjunista est, nec alia quaedam, quibus irae emendari sito tempore queant, simul imprimuntur, haeque ideo tam altas agere radices possunt, ut non itisi magna dis sicultate extirpentur , per externa, intellectu extensionem talem dirigente, res optime in sequentem modum institui poterit. Et quidem i. Nihil ad hoc praestantius est excogitatum, quam . 'scriptura, qua omnes nostrae cogitationes perfacile in cha ta consignantur, ut illarum obliti relegendo facili negotio eas in memoriam revocare possimus ; cujus quantus sit usus, praesertim in re praesenti, facilius observatur, quam dicitur. Hoc reipsa experiemur, si hunc, aut similem hi modula proces erimus. . Quia raro ob tot hujus vitae impedimenta est possibile, ut semper sat temporis habeamus rem quamdam accurata, ut decet, methodo tractandi, utilissimum, , quod hic iacere possiimus, est, ut, si bonae nobis cogitatio-

nes singerantur, id quod non raro praeter spem in media

cum aliis conversatione, dum ne quidem de veritatiis a quisitione cogitamus, accidit) singulis eas diebus, eoquo, quo in eas incidimus, ordine conscribamus. Hoc ego dum feci, observavi, me sic brevi tempore sat multas observationes, quae milii fundamento fuerunt ad multa ex iis utilia derivanda, sic congessisse, quae alias memoria

dubio procul excidissent; quin non potui postea relegendo

recordari, me quorundam, quae consiMaveram, cogitationes unquam habuisse. Porro, si jam commoditas studia prosequendi aliquo modo faverit, tum ea, quae sic in scriptis, eo quod nobis placuerint, consignavimus, revisa tempore opportuno haud difficulter ad quaedam eorum contin anda quandam in nobis excitabunt dispositionem. Quam primum itaque sentire occaeperimus, nos posse facilE medistando progredi, statim nos accingamus ad omnia constrisbenda, quac sic juxta genuinae methodi leges, quantum a nobis tum fieri potest, meditamur: atque tunc quidem per-

266쪽

, χ36 MEDi CINAE MENTI smultum materiae scribendi nobis suppeditabitur. Absoluto autem penso isto, totaque hac meditatione nitide conscripta, insequenti die, continuando in eadem materia, donuo incipiamus: sic sensim in illa progrediemur, magnaque facilitate se nobis quamplurima offerent ; id quod alias

sola meditatione non fieret, quia sic eadem saepe repetita imaginationi fructuose objiciuntur. Et haec eodem tenore tantisper continuanda sunt, donec integram disquisitionem ad finem perduxerimus. Tandem, si alio atque alio tempore eandem meditationem mente volvamus, & vero uno tempore semper alia ac diversa circa eandem sese offerant, quam alio; optimum certe erit, tales jam tum antea bene tractatas disquisitiones convenienti quodam tempore juxta

dicta in remedio quarti impedimenti resumere, & quasi de

novo per partes eadem, qua dixi, ratione retractare: tunc enim id, quod alias nimis foret dissicile, ut scilicet ad cui cta, quae in re quadam consideranda veniunt, & quamo ea omnia requiruntur, simul attendamus, hoc ipso remedio

hic expedire facile licebit ; atque ita paulatim & semper,

ac maximo successu promovebimur. Nec mirum : facillime enim datur vel altissimam conscendere turrim, si gradatim procedamus, ac vires ex continuo ascensu deperditas aliquantulum quiescendo recuperemus. Quantopere hac ratione procedendo imaginatio extendatur, vix est credibile ; adeo ut viderim, quorum prima meditata Vice prima co scripta viis solium replebant, tamque pauca erant, ut ad alicujus tractatus praefationem sormandam nondum suffecissent: quibus tamen, cum plus vice simplici scribendo illa tractassent ac retractassent, materia adeo sub manu bus crevit, ut satis superque ad formandos integros tractactus utilissimis meditationibus resertos esset. Praestabunt

autem haec & similia multo facilius ii, qui norint, quae diacenda sunt in sequenti secunda annotatione , Omnium voro optime, qui quae in tertia insuper addenda veniunt, ipsa praxi luerint adepti. 2. Id

267쪽

2. Id quoque plurimum prodest, si quis strideat suam

imaginationem per aliorum cognitionem, quantum possibile est, extendere: egregia enim cognitio ab anteces ribus jam acquisita est Hic itaque ea omnia, quae intellectus suadet, primum acquirenda sunt. Dum enim praestantis imma antecessorum inventa habemus, difficillima quaeque inubio facilius possumus superare, quam veteres, qui similia praestare non sine magno & labore & tempore potuissent, dinstituti eorum, quae nostri callent, scientia: uti sunt tot ut, lissimorum librorum impressio; notitia tam telluris, quam universi particularior ; Anatomia jam illustrissimis inventis aucta; Chymia a multa obscuritate liberata ; Astronomia ad magnam facilitatem redacta, non solii in quoad Theoriam, sed etiam quoad praxin, in qua observationes paucis fiunt

instrumentis tam accuratae, ut veterum observationes, etiam

in iis, in quibus vel accuratissimae videbantur, ad modernas comparatae, satis rudes sint habendae. Idem de singulis sore scientiis narrare possem. Nec adeo multa hic erunt a discenda, quam forsitan videbitur, si ubique ea demas, quae

ad meram ostentationem inserviunt, quae aliorum, non nostri, causa disicere cogimur. Porro tot quoque praesenti hoc nostro seculo bonorum studiorum cultores existunt, quot ullo antecedentium: annus vix elabitur, quin videas

variis in locis singularia publice exhiberi, quae nostris iterum studiis apprime inservire possint. Tandem etiam c adjutores pecunia acquirere haud difficile est, qui nobis pro arbitrio nostro auxilio esse queunt ad varia mechanica perficienda , ad nos in calculis analyseos nimis prolixis subi vandos, ad difficiles experientias instituendas &c. ut adeo,

quae exequi nobis solis impossibile esctet, assequi auxiliis hi ce iacillime detur.

Denique 3. imaginatio per externa omnium maxime juxta intellectus operationes extendetur, si integra nostra educatio, eo praelucente, formetur. Ut itaque ipsa educati

268쪽

rn MEDICINAE MENTisne imaginatio quam latissime extendatur, eo omnia sunt diribgenda , ut homines ad quaevis humana negotia aeque ev dant idonei, hoc est, ut nillil ipsis videatur dissicile. Hoc

ut assequamur, notandum est, praecipuas hominibus occurrentes dissicultates ad tria reduci genera: quorum primum est, quod animadvertant dissicultatem cum aliis conveniet ter conversandi,& ea, quae inconvenientia sunt, declinandi: tum, quae vera aut falsa sint, bene dignoscendi, unumque ab altero secernendi: denique ea, quae bona malave apparent, ab iis, quae revera talia suerint, ita distinguendi, ut bona, quicquid passiones suadeant in contrarium, sectari, mala vero evitare sciant. Si igitur constitutum fuerit, eos, quos educare animus est, ad eum habilitatis seu de teritatis gradum evehere, ut nihil sit, quod ipsis dissicile videatur , hae tres sequentes praecipue notiones eorum imaginationi a primis statim annis, quoad ejus fieri potest, familiares reddendae erunti nimirum notiones decori & indecori, quid scilicet in humana cum aliis conversatione conveniat, quidve disconveniat, deinde veri & falsi notiones,& demum notiones boni & mali. Primum autem addiscitur per solam inprimis imagin tionem, dum nullam patimur elabi occasionem crebro cum variis hominibus conversandi, cum constitutis in vario dignitatis gradu consuetudinem habendi, ac varias deniquo nationes frequentandi. Horum omnium ratio est in confesso. Licet enim quis optimo praeditus fuerit intellectu, quo verum a falso, bonum a malo exacte dignoscat, non

poterit tamen, quin se risui saepe exponat, id quod eruditis saepe viris accidit, qui plurimum temporis studiis impei dunt, interim Vero parum conversationi tribuunt nisi regionis, in qua sibi est vivendum, mores bene fiterint perspecti, qui quidem non tam praeceptis, quam solo potius addiscuntur usu: quia pervaria hic occurrunt, quae, dum ce tis ea definire legibus. foret prolixum, solo interea usu pro pler

269쪽

PARs SECuNDA. 239pter continuam eorundem repetitionem adeo evadunt Acblia, ut, postquam fatis diu nobis cum aliis fuerit consuetudo, perfecte ea saepe etiam praeter attentionem exequamur.

Hoc itidem iis non est ignotum, qui politis aulicorum moribus studuerunt ; hi siquidem post: diuturnam ab aula absentiam eo reversi satis animadvertunt, quam inconsueta ipsis plurima se priusquam iis denuo assuescant, videantur. Ihao videmus quoque, eos, quibus ob negotia, aliasve causas aliquamdiu 1 multa conversatione separatim vivere comtigit , si ipsis postea res in magna politorum virorum fremquentia extemplo fuerit gerenda, aliquam initio difficult

tem sentire. Hinc patet, quantum ii errent, qui credunt, se haec ex. solis libris posse haurire , patet quoque, quam mala agant, qui, dum intersunt celebritati virorum politi ribus excultorum moribus, & deprehendunt, se ab aliis hac in re multum discrepare, ii statim imitari eos conentur , non considerantes, omnes actiones nobis saltem placere, quavquam maxime naturales es te videntur, cum scilicet omnia libere agimus, non aliter ac si in loco quodam ab omni hominum commercio remoto verseremur, non attendentes, an alii nostras actiones observent nec ne ; econtra Vero nihil magis displicere, quam actiones assectatas, quales simi, si jam dictis contraria peragimus, ac multa ad imitandos

alios ab aliis mutuamur. At regerent alii: qua ergo ratione similia nobis acquiremus, si politioribus ornatos morbbus imitari non liceat' His autem denuo inculco, eos nubio modo esse imitandos ; quinimo, si cum iis fuerit occalio conversendi, omnia potius naturaliter, seu modo sibi ipsis ingenito, esse peragenda. Sed quaerenda tamen est in eo enim solo consistit totum artificium) cum elegantia morum politis continua quasi conversetio, qua fiet, ut elapso quo dam temporis spatio, eorum mores nobis etiam haud a vertentibus ac ne cogitantibus quidem absolute acquisitoses te simus experturi. Vulgo enun & optinia dicitur: mo-

270쪽

et o MEDici NAE MEN Tis res sumuntura conversantibus. Quod autem supra addidi, ad notiones convenientiae aut disconvenientiae sibi bene imprimendas magnopere quoque necessarium esse , ut quis consuetudinem habeat cum hominibus in vario dignitatis gradu constitutis ; id haud abs re adjunxi. Videmus enim aulicos, omnesque morum civilitate insignes cum rudiori . bus non nisi cum dissicultate versari, & hos vicissim multo aegrius cum illis ; cum tamen frequenter & pacis & belli. tempore utilis limum pariter ac necessarium inter eos intem dat commercium. Quisquis itaque ad quaevis negotia dextre suscipienda se aeque aptum reddere voluerit, id facillime effectum dabit, si multam cum variis summae, imae, &mediae dignitatis hominibus confabulandi seu conversandi occasionem liabuerit. Ouod insuper dixi, has quoque notiones frequenti cum variis nationibus familiaritatis usu posse acquiri, id adeo per experientiam clarum est, ut notabile admodum inter hunc, qui multarum mores regionum,

vidit & urbes, & inter illum, qui vix sustinuit patriae limites transgredi, sit discrimen. Imo etiam, si tibi aliquid negotii fuerit cum quodam externis quidem moribus ab ineunte aetate admodum exculto, nusipiam tamen patriam egresso ;miraberis, quam ridicula ejus saepe sint de externis nationibus judicia, & quam multa in oblatis eertis congressibus eidem desint, quamvis in certis aliis negotiis se perquam cos venienter gerere sciverit: cujus rei causa etiam clara est. Nam cogimur inter peregrinandum omnia haec tria supra recensita ad has notiones bene imprimendas requisita conjungere, dum nempe quasi in continua yersamur occasione variae conversationi litandi, cum iis, qui sunt in diverso disgnitatis gradu, negotium habendi, atque ita varios populos lustrandi: non itaque mirum est, si esse bis, qui inde resultat, prae illo sit multo visibilior ; adeo ut viderim, qui, licet alia omnia, quae in peregrinatione praecipue sunt discenda, penitus neglexerim, magnopere tamen mutati redierint ab

SEARCH

MENU NAVIGATION