Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

PARs SECuNDA. ιμserte inciderint, alio eorum cogitationes avertendae; quod in his facilius, si dextro procedatur, quam in adultis efficutur & timor, per quem ad obedientiam praestandam nunquam , si potest fieri, cogendi liberi sunt. Quantae idipsumst utilitatis, ex eo est perspicuum, quod multa, antequam provectiorem attingunt aetatem, adversa possint superveni- re, quae omnes ii, qui hisce passionibus non affiguntur, caeterum bene sunt educati, multo majori animi aequitate se re, & imminentibus periculis sortiori, ac alii, animo resistere poterunt.

Secunda positis: Permittente igitur imaginatione, ut quicquam queant addiscere, post ordinaria, quae pueri s lent communiter doceri. qualia sunt principia Christianae

fidei, item legendi & scrinendi ars) ea sint praecipua, quae

sensus admodum oblectant: veluti sunt, delineandi ars, fociles praxes geometricae, ludicra optica, sortificationum delineationes, perspectivae notitia, tabulae geographicae putichris coloribus illuminatae, mapparum talium conficiendarum ratio, delineationes horologiorum gnomonicae, curiosae experientiae physicae, quae oblectant & admirationem p riunt, libri curiosis schematibus urbium, animalium, machinarum, &c. adornati, libri historici, inprimis nostri temporis liistorias describentes, narrationes jucundae, & id genus alia. Talia sane oblectare non solum animum, sed et- l .- iam liberis simul prodesse poterunt atque inservire ad st dium Mailiematicum, physicum, politicum &c. suo ten pore expeditius absolvendum. Tertia positis: Ubi corpus aliquanto agilius fuerit redditum, id mox bonis assuefaciendum est exercitationibus Scimus enim experientia certo certius, eos, qui corpus h bent ad plurimas actiones aptius, etiam possidere plerumque mentem ad plurima cogitanda aptiorem. Nescio a tem, an ex omnibus exercitiis, tantulae aetati convenientibus,

utilius Mid & jucundius sit arte saltandi & musica. Sest,

282쪽

usi MEDICINAῖ MENTistio enim id corpori conciliat, ut omnes actiones majori cum venustate & libertate fiant; ac proinde, ut agiliores jania facti alia exercitia, vehementiorem exigentia motum, uti sunt athletica, equitandi ars &c. tenerae huic aetati nimis violenta suo tempore multo secilius & persectius, quam si haec ars non antecessisset, sibi, siquidem placeant, acquirant , Ut taceam nihil esse conducibilius sanitati corporis

motione tam convenienti, quae totum corpus quasi aequat, ter afficit. Est autem nihil vere aptius ad exhilarandam mentem musica: ea quippe nobis statum animi vere tranquilli, in quo nihil est, quod dissonum, sed omnia quadam

consentiunt harmonia, ad vivum repraesentat. Haex & similia, quorum quaedam protuli, si in tenerrima statim ait te infantibus adhuc proponerentur, ambigendum non est, quin se totos iis libentissime traderent, adeo ut ipsis satis e . set futurum, quod agant, nec tempus ullum sit superlut rum ad indulgendum nequitiis , cum contra vulgo pueris taedio resertissima proponantur , quibus neque ulla inest d

lectatio, neque ulla, quae quidem ab ipsis percipi possit, uti,

litas, veluti inter alia praecipue est linguarum studium taedio plenissimum. Verum clim id ut malum fere necessariunia in educatione puerorum vix possit omitti, siquidem nihil aptius est ad rerum praestantissimarum scientiam brevi acquurendam, quam libros vario idiomate conscriptos aequali s licitate posse legere, necessum est, ut hac de re aliquid tr dam: quae methodus mea forte facilior & jucundior erit, quam vulgo usitata. Est ergo

Parta positio, quod circa varias linguas addiscendi

methodum notandum sit,

i. Id facilius fieri non posse, quam si quis in ejusmodi

versetur locis, ubi aliam non audit linguam, quam illam, quae addiscenda est. Et hac ratione variae simul linguae possunt apprehendi ; prout in locis finitimis, ubi diversas i quuntur linguas, usu fit, ut rudiores etiam pueri variis asa vescant

283쪽

suescant linguis ; adeo ut non sit dubitandum, si bona a cedat educatio, alia magis incredibilia posse praestari. Quid, quod ipse audivi, duodecim annorum puerum Hispanice, Gallice, Belgice aequali facilitate verba facientem. Quia autem non cuivis occasio & necessarii ad id sumptus suppotunt, notandum esta. Pueros ad linguarum studium non ante esse admittendos, quam magno desiderio illis impresso earum rerum, quas non nisi ex libris haurire possunt, ea, quam ipsos d cere animus tibi est, lingua conscriptis. Hinc una ex praecipuis apparet causis, quare tantum temporis sit absumet dum,.tantumque taedii serendum, antequam ab adolescentibus vel sola lingua latina addiscatur : quia nimirum ea praemittere neglexerunt praeceptores, quae magnam in ipsis potuerant excitare aviditatem legendi libros Latine conscruptos, qua lectione sibi facillime hanc linguam acquisivissent ;& licet deinde eo pervenerint discentes, ut aliquo modo libbros scirent evolvere ; ipsis tamen exhibuerunt authores pro captu eorum nimis intellectu dissiciles, quales sunt Romani oratores, Poetae aut Historici, in quibus nihil inveniunt, quod delectet, nec ulla eos cupidine, nisi instigante magistro, evolvunt. Novi econtra quendam, qui quidem eo usque prosecerat, ut aliquo modo intelligeret latinos libbros, raro tamen, nisi a praeceptoribus cogeretur, eos in

manus sumeret ; ubi vero in aliquem incidit, docentem ipsum fideliter vulgares & delectabiles quascunque, quae in singulis Matheseos disciplinis occurrunt, praxes, factimia

mox est , ut rerum amoenitate qualem nullam in omnibus, quae antehac audierat in scholis, potuerat reperire) allectius tanta assiduitate Mathematicorum versaret libros, ut omnia, quibus antea vacabat, studia ad certum tempus, quantum per praeceptores licitum fuit, seponeret. Felices autem suorunt illae induciae. Hae enim deinceps in causa fuerunt, ut

authores undiquaque conquireret Mathematicos, & quia hi . Ii 3 non

284쪽

rs MEDic INAE MENTI x non adeo dissicili utuntur stylo, & saepenumero eadem re petunt, istos, demonstratis sibi primariis fundamentis non tum levissimo negotio didicit intelligere, sed & hoc ipso

ardorem quosvis imposterum curiosos evolvendi authores non mediocrem addidit. Exinde igitur colligere est, quan to damno fiat, quod communiter ad haec modo dicta ne minimum quidem attendatur ; cum tamen, si hac ratione per realia studia appetitus in pueris recte excitetur, iii inimiam ad studia sese applicandi assiduitatem ostendant, quantam certe non vidi ulla admonitione aut coactione consis ta procedendi methodo obtineri potuisse. Nec mirum :Si enim quis appetitum comedendi singularem sentigi, ei, que cibi, qui apprime gustui conveniunt, apponantur, tunc cum rem suam bene acturum esse nemo facile dubitabit. 3. Atque his valde necessariis prius peractis notandum deinde est, tres dari in qualibet lingua persectionis gradus. Horum primus est, linguam tantum intelligere, non item

eandem loqui posse ; qui quidem gradus in quavis lingua

omnium facillime obtinetur. Etenim Videnatis, peregriunantes regionis ejns, quam adeunt, incolas multo citius posse intelligere, quam eos alloqui. Secundus est, praeter intelligentiam loquentium aut librorum omnia etiam ordianaria sine haesitatione posse eloqui, & hic gradus priore est dissicilior. Tertius est difficillimus, eadem lingua de quavis materia exacte, & quodcunque libuerit, disserere, scribptumque posse componere. Quum itaque semper a faciblimis sit exordiendum, non satis quis poterit mirari, quare contra manifestam rationem vulgo a re hac in parte dissicis

lima, hoc est, ab ultimo gradu in puerorum institution initium fiat. Est autem hujus rei ratio in promptu: quia

omnes consuetudine ducimur, non fami ratione, & commistas hac in re errores, utut quis palparit, Vis tamen emen dariti Praeceptor quippe hac ratione supersedere multo la

bore potest, nec aliud iacit, quam ut eaercitia latine reddenda

285쪽

den da discipulo proponat, & reliquum quod est temporis ipse in otio transigat, sudante interim discipulo sibi soli relicto , seseque in omnem misere torquente formam. Ait econtrario secundum methodum a me hic tradendam discibpulo exiguus, praeceptori multus, imo omnis fere incumbit labor: qua etiam methodo si vulgares uterentur paedagogi, non tam multos simul discipulos, ut jam fit, prae nimio labore possent informare. Verum, quia in his ad puerorum utilitatem tantum est respiciendum ; ultimi autem duo gradus seu utilitates in tradenda quavis lingua, videlicet ut sci

mus aut ore aut scripto omnia animi sensa cum aliis communicare , multo dissicilius acquiruntur ; nec tantum semper, quantum primus gradus, usum habent, imo si vel maxime eos tibi reddideris familiares, temporis tamen tractu, ni exercitium quasi continuum adsit, abeunt in oblivionem;& vero multo facilius primus gradus, seu utilitas bonos ii telligendi authores acquiritur, continuum quoque semper usum habet, nec adeo oblivioni obnoxius est , quin & hoc bene acquisito gradu, reliqui duo multo etiam faciliori negotio obtineri poterunt , neminem sane credo existimare, me hic sanae rationi contrarium quid tradere, licet id consuetudini quam maxime adversetur, me primum solum hic amplecti gradum. Si vero non alius tibi tum fuerit scopus, quam ut puer authores ex. gr. latinos quosvis discat intelli gere, eo eum licebit hac, quam traditurus sum, methodo adeo facile perducere, ac tam brevi, ut, licet a decimo aut duodecimo aetatis anno demum fecerit discendi initium, id tamen non impediturum sit, quo minus sat adhuc temporis supersit ad aeque magnos deinceps, ac cuivis alii, qui vulgari ducitur via, progressiis, ne dicam majores, in studiis faciendos. Etenim hic non erit necesse, ut puer multas Grammatices regulas magno labore ediscat, taedio sissimas plerumque & ne quidem bene intellectas, aut ullam synta-xin, quae tam subito iterum oblivioni, quam antea memo

286쪽

riae traditur; nec quoque, si ita placet, necesse erit, ut ulla vocabula technica, quae monstra pueris videntur, in rationem veniant: sed sola hic post necessariam lectionem requiretur declinatio & conjugatio cum verborum copia. Ne vero hic denuo multas fingas dissicultates, hae declinationes& conjugationes juxta ordinem tradi solitum a puero, ut vulgo fit, memoriae non sunt mandandae, sed primo tantum scriptura consignandae, tum plurima vocabula, ad eum in . illa scriptura exercendum, saepe secundum hunc ordinem, varianda eruul ; si denique satis tibi in hisce exercitatus videbitur, extra ordinem varie interrogando discipulum, &quidem in vernacula, eisiciendum est, ut tandem latine ab que ulla haesitatione respondere sciat, aut vice versa, si tu

latine quaesiveris, ipse in vernacula respondeat: Id quod

breviori, ac quis opinatus fuerit, tempore obtinebitur. S no enim saepe audito, quia sic per responsionem certi inii stra imaginatione motus seequenter se invicem subsequuntur, puero adeo, continuata aliquantulum hac repetitione , facilia evadunt, ut in ipse etiam praeter attentionem rogato

isti fere motus tandem excitentur, atque ille ita levissimo negotio respondere sciat. Sed hoc ipsiun, si magna ideo facilitate, majori certe, quam vulgo, utilitate efiicitur:

quandoquidem vocabulorum Variationes non occurrunt in libris secundum ordinem regularum Grammatices, unde fit,

ut pueri grammatico ordini assueti soleant hic haerere ; id quod in hac nostra methodo non accidit, qua turbato quomodo libet ordine, aeque prompte respondere discent. V rum liaec levia sunt. Maxima tibi iste videbitur difficultas, unde haurienda sit vocabulorum copiaὶ Forte e Lexitico, Ianua quadam linguarum, similibusque librisy Verum, quia missita hic saepe addiscuntur vocabula, quae tam parum ex usu sunt, ut, priusquam aliquando in auctorum lectione occurrunt, eorum aliquoties possimus oblivisci , colliges

facile, haec magno taedio, exiguoque e contrario seu tu per

disci

287쪽

PAxs s ECuNDA. 277 disci. Dices serte, quia is, qui multae fuerit lectionis, si spicari facile potest, an aliquid occurrens vocabulum mulsi fiterit usus, nec ne ; indicem idcirco multorum vocabulorum ei fore tali percurrendum cautela, ut puero ediscenda seligat vocabula, quae judiciirit stequentioris esse usus, reliquis postlaabitis. Consilium utique bonum, quod etiam, si sequentia addideris, suum poterit habere uilini: quin imo

ausim spondere, tam pauca numero tunc collectum iri Vocabula ad multos scriptores intelligendos sufficientia, ut, si primum haec alicui narraveris, vix tibi hac in re fidem sit

adhibiturus. Verum hic communicabo una cum tota procedendi methodo consilium, quod magis meo quidem j dicio prodesse eo poterit, ut puer quosvis authores latinos brevi intelligere discat. Sumatur liber, quem aut puer jam tum satis in vernacula lingua cognoverit, aut qui talia coim tinuerit, quibus eum quam maxime delectari sciveris ue in . hujus libri qualibet parte explicanda operam dabis, ut omnia

in eo occurrentia vocabula, te continuo rogante, ipse autem respondente, memoriae mandet: secundo, jubeas eadem vocabula omnia ipsum declinare vel conjugare, extraordinem, ut suprii docui, ipsum semper interrogando: te tio, his peractis eidem ipsum explices textum. Non video

quid hic obstet, quin, si vel stupidissimus fuerit, longe minori opus habeat labore ad interpretationem latinorum at thorum addiscendam, quam si aliquid ex vernaculo in latinum transferat sermonem, Vel, ut fieri vulgo solet, componat. Quanto autem haec omnia successit, si sepe diuque continuentur , quantaque porro fiant utilitate, facile tibi apparebit ; quia haec ita continuando per totos authorum tractatus plurima vocabula quam saepissime repetuntur. Continuato aliquantisper hoc negotio, sensus etiam trium quatuorve vocabulorum detectiis faciet, ut reliquorum quoque sensium facile conjiciat. Si tandem multum hoc continuetur exercitium, quae ratio loquendi apud Latinos sit com

288쪽

ru MEDICINAE MEN Tissueta, quaeve inusitata ; quid bonam sapiat latinitatem, &quid non, multaque ejusmodi alia , vel ex ipso phrasiunia audito sono levi negotio deinde res dijudicabitur. Memi,

ni equidem, me vidis se puerum annorum circiter decem, qui duorum annorum spatio omnes latinos authores vulgatos bene intelligere stibi habitum compararat, tantum inde, quod varios auctores interpretandi consuetudinem sibi ha- inuit commendatam, quanquam, ut hoc efficeret, multa ipsi

imprimebantur haud quaquam necessaria. Quid itaqu hinc sperandum sit, ipse judicaveris. Ubi autem eum eo

perduxeris, ut libros vulgares latinos absque ulla difficult te capiat, nec non secundum ea, quae supra dicta sunt, a dorem in ipso varios evolvendi libros, hos ipsi exhibendo excitaveris , ostendet tibi luculenter experientia, quam in credibiles brevi in linguae notitia progressus ille sit facti rus; adeo ut, siquidem e re sua fuerit, ac postulaverit necessitas, reliquos etiam duos gradus circa persectionem iri ea lingua sibi acquirendi, facili quoque conatu eo pertii gere queat. Tum demum fuerit operae pretium, bonam, si placuerit, Grammaticam, nec non aliquem in latina lingua exercitatissimum adhibere, quocum de rebus variis frequenter & docte sermones habeat, arreptoque calamo dorebus diversis diversimode se scribendo exerceat, aliaque complura subeat exercitia: quo ipso futurum est, ut haec omnia ille sibi etiam acquirat longe minori dissicultat , quam alii in scholis, sed aequali omnino perfectione. Haec ergo sufficiant ad bene intelligendum, quaenam adminici la, ut imaginatio circa veri & falsi notiones quam latissime extendatur, & quo dissicultatem hac in re habeat minorem, sint adhibenda. Tertio tandem, quod ad notiones boni & mali attinet, quamvis eae multa adhibita meditatione per intellectum acquirantur ; multo tamen melius per intellectum adjutum imaginatione acquiri possunt. Sic licet intellectus optime distin-

289쪽

PAR; SECuNDA. zJ9 distinguat inter bona apparentia & realia ; dissiculter tamen a prioribus ab sti nebimus, nisi usu, qua ratione nos ea deci piant, reipsa confirmemur. Sunt autem meo judicio bona realia, quae propter se expetenda, nulla alia, quam sapientia, sive acquisitio veritatis per seipsum seu per proprias meditationes juxta genuinam methodum institutas , virtus, seu naturae nostrae ad acquisitae veritatis leges directa persectio realis seu melioratio 3 ac tandem mentis tranquillitas, seu ex hisce duabus, sapientia & virtute, exoriens in nobis status quietus. Unde simul haud dissiculter conjicies, quid per mala realia intelligam: mala nimirum bonis hisce directe opposita, ignorantiam, vitium, & statum mentis inquietum. Bona vero apparentia sunt honor, divitiae, & delectationes sensuales, quae si acquisitioni bonorum realium adjumento sunt, ex apparentibus fiunt realia bona : si autem iisdem, impedimento, prout saepissime accidit, haec revera non nisi realia mala sunt, licet alii secus judicent. Hinc quoque facile colligitur, quaenam econtra mala apparentia sint: si tus nempe obscurus seu non adeo illustris in mundo , paupertas , & absentia delectationum sensualium. Et haec quis dem si adjumento nobis sunt ad bona realia acquirenda, id quod etiam tantum non semper accidit, revera bona realia existunt, quamlibet pauci hoc capiant: si autem impedimento, ex apparentibus malis in realia mala degenerant. Iam vero quia pauci ad res. omnes morales ea ratione respiciunt', ac plerique potius, apparentibus admodum illi sionibus ab ineunte aetate persuasi, perquam contraria his firmiter statuunt ingenti licet damno suo ; multum quidem utile est haec bene nosse: sed quia praejudicia ejusmodi pr funde admodum naturae nostrae infixa haerent , ac proind solli ratione dissiculter corriguntur, optimum ergo fuerit, ut aliquis, cui haec bene sunt perspecta, alios, quamprimum 2 re fore judicaverit, tam realia, quam apparentia bona &mala dignoscere per ipsam experientiam doceat, & ubique

290쪽

16o MEDICINAE MEN Tis eorum statum vivide repraesentet ; quid scilicet nobis promittant ante possessionem, & quam parum stent promissis, imo quam saepe penitus contraria in ipsa fruitione exhibeant 3 eosque ad similia in ipso rerum usu bene attender assuefaciat. Etenim ita deinceps ea, quicquid passiones in contrarium suaserint, non miniis facile evitabimus, ac pueri ignis contactum, quem quidem aliquando, splendore ejus antea delectati, manibus imprudenter, licet praemoniti a te fuerint, tractarunt, ab eo tamen semel laesi multo suo malo prudentiores, ac mille praeceptis hac de re ipsis praescriptis, evaserunt. Ita hi facile flocci pendent, quae vulgus summo studio sectatur, postquam revera bona realia gustarunt, hoc est ea, quae primo intuitu haud nobis videntur spondere delectationem, sed quo iis plus fruimur, eo in jori delectatione mentem perfundunt ; atque id tam coimstanti ratione, ut nunquam honesta laaec voluptas Vertatur in tristitiam: cum e contrario bona apparentia multo plus promittant, quam revera experimur i ad haec nos nimis

subito delectatione in media fruitione privent , imo haud

raro in magnam vertantur tristitiam.

Quia vero plura de his in parte prima protuli, ac quoque quaedam hisce in tertia parte subjuncturus sum, ideo ci ca haec nolo prolixior esse , sed hoc tantum hic porro addam, ad has notiones sibi bene formandas perutile esse, si quis genuinae Politicae studear, quae clare aperit, quid sana

ratio doceat apprime utile esse ad societatis humanae coi servationem, qua de re praeclara passim extant meditata inscriptis celeberrimorum virorum, Gratis, Hobbsi, P --

dorsit, de la Cour, Cumberlan , aliorumque. Tandem id quoque eidem scopo inserviet, si quis patriae suae leges &constitutiones de talibus sibi valde reddiderit familiares. Ultimum, quod hic de his monendum mihi venit, est, hunc ordinem in his omnibus, de quibus modo sum locuntiis, notionibus imprimendis esse observandum, ut inprimis

SEARCH

MENU NAVIGATION