Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

PARs TERTIA. 23Iimaginabilibus habemus, notitiam, eam utplurimum errori valde esse expositam deprehendimus. adeo ut hic non tam universales liceat condere regillas, quin quandoque nos decipiant istae, quamvis saepe cum multi laboris & temporis dispendio in lucem protractae fuerint. Quapropter Math matici, ad haec ac similia respicientes, mentem liis potius scientiis applicuere, in quibus entia tantum rationalia coim siderantur, quia in his nullus unquam est timendus error,& quae proinde propter majorem certitudinem animum eo majori delectatione periundunt. Verum, quia ob varias ejusdem rei definitiones seu generationes, quae hic concipi possvnr, accidere solet, aut ejusdem rei quamplurimae dei tur demonstrationes, atque adeo nos non statim in omnium maxime genuinam & sacillimam semper incidamus ; deinde, quia, lices genuinam etiam noverimus viam, hic tamen res tam compositae concipi possitiat, ut ad earum vertiatatem detegendam multo sit opus labore, eoque nonnumquam tanto, ut, nisi calculum & saepe iteratam figurat inspectionem, h. e. imaginationis simul operationes adhiberemus , id, quod proponitur, sola intellectus ope plane nobis impossibile solutu esset ; ideo crediderim, eum, qui haec aliaque his similia bene perspexit, majorem procul dubio

percepturum esse delectationem ex disquisitionibus, institi tis de entibus realibus, seu physicis. Sunt enim hae omnes priorum respectu multo faciliores. Quod autem plurimi secus judicent, id nulla alia ex causa oritur, quam quod innumeris circa haec sint praeoccupati praejudiciis, aut, si sorte

quidam a plerisque jam sint liberati, statim ab initio valde specialia, hoc est, prius dissicilia, post faciliora aggrediantur ue id quod bonae methodi' praeceptis omnino repugnat. Huc accedit, eos alia etiam specialia circa haec non conlid

rare, nisi quae ipsis singularia & admiranda videntur. Hisce obstaculis , quae oriuntur non a parte rei, sed a nobis ipsis,N ii subi

312쪽

1 1 MEDICINAE MEN Tissublatis, non ambigo, quin illi etiam mecum di hiri sint, Physticam omnium scientiarum esse facillimam. Nam si pra in secundo impedimento satis clare ostendi, omnia hic fieri juxta ejusmodi legum, quibus faciliores absolute nequeunt concipi, rationem seu praescriptum. Id quod adhuc specialitis cognosces, si consideraveris, hic non opus

esse ut determinetur, qua celeritate aut tarditate res movea

tur , hoc enim Mathesi competit ;) sed tantum, quod cel

rius aut tardius res quaedam moveatur, id quod multo facilius detegitur; nec quoque determinandum hic venit, inquantum altera quantitas major aut illinor, sed solum, quod quantitas quaedam major aut minor sit ; nec quoque tanta exacta ratio figurae cognoscendae est habenda, modo praeter propter sit talis, qualis describitur: illa autem omnia in Mathesi neces aria sunt, adeoque dissicultatem valde augent. Porro hic necesse est, ut nonnisi unica semper ejusdem rei demonstratio concipiatur ; nam hic unica tantum datur causa alicujus effectus, secus ac in Mathesi, ubi infinitae ejusdem rei dantur formationes : deinde plurima ejusdem rei

dantur individua, ubi, si aliquid nos in uno latet, id in aliose conspiciendum exhibet ; si quicquam in minoribus subj

ctis non ita patet, id in majoribus valde fit conspicuum, ac ubique quasi eaedem semper leges continuo repetuntur: quae omnia hanc scientiam prae aliis multo faciliorem reddunt. Denique non tam facile hic, quemadmodum in entibus imaginabilibus, decipiemur ; quia non solum nobis opem sere intellectus, exhibendo leges universi simplicissimas, si cundum quas omnia, ubicunque fuerint ea, & quandocuimque producta sint, necessario determinantur ; sed etiam experientias prae caeteris selectas, quae nos distincte de rei veritate certos reddant, aut, si alicubi aberratum, in rectam reducant viam, imaginationi facile, idque innumeris modiis, repraesentare potest. Quod si vero alicui eorum qua

313쪽

TERTIA PARS. 28, dam, quae protuli, quodammodo obseuriora adhuc suerint vita, eum oportet libros Neotericorum physicos adire, eorum inprimis, qui in Mathesi excelluerunt, ubi inveniet pleraque, quae jam protuli, clare confirmata, quin & multo faciliora de aeque certa, ac sunt, quae in Mathesi demonstrantur, unde magni momenti res concluduntur. Porro si spectemus omnes alias scientias, in quibus literati occupantur, veluti sunt Medicina, Anatomia, Chymia, Astronomia, Optica, Oeconomica, Ethica &c. haec singula certe subjecta, de quibus tam varia varii meditantur, diversa a physicis objectis non habent: attende quaeso, an ulla alia scientiatam late extendat λ Quantae autem sit etiam utilitatis him jus scientiae extensio, tum experieris, cum omnia, quae retia

quae scientiae ex cognitione Physicae hauriunt, ipsis subduxeris. Quid enim reliquum erit Medico, Anatomico, Chymico, Astronomo &c. speculandum y scio equidem, ingeniosum quendam Gasium in praeclaro libello, I' raucation des dumes dicto, in ea esse sententia, ut scientiam de combtione sui ipsius omnium praecipuam judicet: attamen, quanasterilis haec cognitio futura sit, si ea demas, quae ex genuina Physica hic praecognoscenda necessario requiruntur, quilibet facile colligere poterit. Adeoque certum est, nullam absque Physica posse concipi scientiam ; ex hac autem rite explicata omnes alias derivari: id quod supra quoque ostendi, ubi ens Reale, Rationale & Imaginabile ad haec tria

enim omnia scientiarum objecta tantum reducuntur) dic bam non nisi unicum & idem ens physicum esse, prout ne po hoc diversa ratione seu respectu a nobis consideratur; imo, si, quod res est, dicendum est, omnes aliae scientiae non sunt nisi scientiae humanae, utpote in quibus leges explican- . tur, quae a solo nostro intellectu sormantur, quatenus ab ipsarum rerum consideratione abstrahimus, & omnia ad nos solos reserimus: liaec autem scientia sola inter eas Nn 2 vere

314쪽

is MEDICINAE MENT 1 svere est divina. Etenim in hac explicantur leges, quae , solo D Eo suis inditae sunt operibus, secundum quas omnia constanter operantur, & quae nullo modo a nostro intellectu , sed a DEo realiter existente dependent: adeo ut op ra Physices considerare nihil aliud sit, quam ipsius DEI actiones considerare. Hujus quoque scientiae cognitio nos a tam innumeris liberat praejudiciis, ut, si quis ad primas infantiae suae cogitationes respexerit, sit observaturus, vix unicam excogitationibus, quas tum temporis de rebus physicis habuit, fuisse veram , adeo u aliquis mediante genuin, Physica li mo veluti mere novus evadat, & quasi philosophice regeneretur ; idque tanta sui utilitate, ut jam nunc longe melius & felicius, quam antea per quaevis Ethicorum praecepta, se possit liberare a passionum impetu. Tunc enim clare vibdet, ea, quae oculos delectant, auribus suavia, carni deliciosa, quae in hominibus superbiam excitant, aut alia quae cunque, quibus ipsorum mens agitatur & turbatur, non ni, si magna infantiae nostrae esse praejudicia, quibus ab imaginatione vehementer decepti sumus, eo quod haec omnia tanquam bona realia consideraverimus, extra nos in ipsis rebus existentia: cum contra per Physicam edoctus quis es

re sciat, idipsum quod jam nobis pulchrum, delectabit,

magni faciendum &c. videtur, si nostrorum saltem sensuum alia esset constitutio , tunc visu horrendum, molestus , omnique ratione spernendum m. visum iri. Quyd si hic talia saepe animo secum volvat, & per sensibiles experiei lias imaginationem contrariantem convincat & corrigat, facillime a plerisque passionibus, aut potius ab illegitimo illarum usu liberatur , adeo ut intellectus bona vere realia iis nunquam non praeferat. Non vero mirandum est, alios, qui hac carent notitia, quicquid & quantumcunque eas

ipsis dissuaseris, a vitiosis istiusmodi passionibus non abstinere: quum istius rei causa attendenti sit satis perspicua uer. quia

315쪽

PARs TERTIA. Vsquia nempe genuina horum errorum causa pulchris Ethic rum sententiis non tollitur, verum sublata genuina horum

origine. Ex Physices scientia perfacile quoque potest colligi, quam inanis sit gloriae cupido, qua eruditi non raro

veXantur, multumque se cruciant. Hinc enim clarissime cognoscitur, terram perituram esse, adeoque & cum ea omnia horum ingeniosissima inventa, quae mallent ut in aere num durarent. Si vero mente paulo altius elevata perpendere dignarentur, nil intellectui estis evidentius, quam nos unice quovis momento a D Eo pendere, adeo ut ne quidem

manum elevare, ullamve sormare cogitationem, &, ut verbo dicam, nihil unquam absolute sive mente sive corpor possimus praestare, ad quod aetiialis DEI concursus quovis momento non requiratur , Cui adeo etiam soli unice, non nobis, debetur gloria: haec, inquam, & similia si attente &frequenter. dignarentur considerare, mirarer, si adeo impense gloriam quaererent, &hoc ipso aliis sorent molesti. Nam certe voluntas fertur in id, quod ab intellectu ut v rum evidentissime cognoscitur. Et licet vulgus non raro quaerat & conqueratur : quid juvat scientia absque praxit

attamen hoc solummodo de scientia historica, aut, si in vis, imaginabili, no ero de intellectuali, quae a praxi nutilatenus potest sejungi, est vertim. Sicubi vero etiam alia quis, qui cujusdam rei notitiam habet intellectualem, huic

contraria vitae suae actionibus expresserit , certum est, eum ad hanc tum temporis non respicere, Verum potius ad ina

ginationis saltem duetiim. Si enim ad intellectum reverabattenderet, necessario voluntas in id quoque tenderet, quod intellectus ut vertim ipsi exhiberet, hoc est, idem sitis actionibus necessario exprimeret: ideoque reapse juvat multum talis scientia, cum hac ratione nullo modo a praxi sit separabilis. Hisce tamen non obstantibus condigna vere eruditis nunquam deerit aestimatio, .licet ad eam sibi parat

316쪽

as5 MEDICINAE ME Netisdam ne quidem linquam cogitent , dummodo, quae intellectus suaserit, constanter prosequantur ; quinimo plus tibi tunc gloriosi nominis conciliabunt, quam ipsi pro talium, virorum consuetudine unquam sibi optaverint, cum id gratissimo illi otio, quod ad intellectus culturam necessario requiritur , serme semper sit contrarium , de quo in prima parte plura. Physices quoque scientiae ope clare confirmamur ut praenobilis Philosophus alicubi est non nisi chim

rum esse id, quod vulgὰ Fortuna vocari, hominumque mentes mirum in modum inquietare solet o contra autem hic omnia a providentia dirigi, cujus decretum aeternum adeo in algibile immutabile es , ut exceptis iis, quae idem decretum voluit semdere ex nosero arbitrio, cogitare oporteat, respectu nostri nihil

evenire, quod necessarium non sis, re quadantenus fatale , sadeo ut absque errore cupere non possimus, ut aliter eveniat.

Hoc, inquam, Physica certa ratione clarissime etiam confirmat, ubi innutrieris imaginatio experientiis convincitur, quod, quandocunque es cetiis producitur, necessario omnia

requisita ad hunc effectum producendunt adesse debeant: si autem omnia adsint requisita, necessario etiam effectus sequatur. Ei quoque, qui huic scientiae incumbit, D Ei magnalia ex ejusdem operibus incredibili ratione magis, quam ulli ex vulgo, elucent, dum reipsa clara demonstriatione cognoscit, operum DEI, eorumque persectionis non esse finem, sed absolute tam magna & perfecta ea esse, ut nulla hominum cogitatio Isic finem attingere queat. Hinc ipsi DEi sapientia, potentia, ac bonitas ad vivum conspicua erit: qua de re illustrissimus D. Bon e praeclaram dissertationem, quae inscribitur: Debita erga DEUM veneratio ob sapientiam Spotentiam &c. edidit. Verum hic tandem ad multo in jora adhuc noscenda Physices ope praepar ur. Omniunt enim hujus scientiae generalium tractatione bene absoluta ,

non solum mentis nostrae ejusque immortalitatis, sed & ipsius

317쪽

PARs . TERTIA. mDpi, ejus realis & necessariae existentiae, ac attributorum infinite perfecto una notitia, quanta quidem per lumen na turale obtineri potest, multd nobis clarior & facilior evadit. Atque haec genuina causa est, quare plurima eorum, quae oris Cartes in suis medicationibus nobis exilibuit, multis adeo obscura fuerint visa ; quia nimirum tunc necesso

habuit multa reticere, quae non nisi post explicatam Physicam clare patent, & quibus cognitis illa demum praejudicia, quae clarae perceptioni ibi obstant, penitus tolluntur: quod ipse etiam variis in locis aperte dixit, v. gr. in principio med rationis quintaeo Multa mihi supersunt de DEI attributis, multa de mei ipsius, sive mentis natura investiganda , sed illa forte alias resumam. Quod absque dubio praestitisEt post totam

sitam exi catam Physicam. In fine sextarum objectionum aperte fatetur, rerum physicarum cognitionem ad mentis notiones bene cognoscendas, atque ad se 'circa Metaphysicae fundamenta confirmandum, inprimis sibi inserviisse. Insnopsi a , medicationi N praefixa, haec instiper expressa verba habet: tum etiam, quia praemissae, ex quibus ipsa mentis immortulit, concludi potes, ex totius Physicae explicatione de maeent. Hicque rogandus est Lector, ut notet, quae milii causa fuerit, cur supra de entibus realibus tractans eorum nubia alia quam physica produxerim, deque nullis aliis usquo huc disseruerim: quia nimirum in ea sum sententia, hanc notitiam, ita ut ab omnibus recte capiatur, non posse, nisi genuina Physici, prout decet, prius explicata, fructuose re

di. Quis enim mortalium tanti momenti veritates claro mentis intuitu lustraverit, nisi ab innumeris & magnis pra

judiciis, quae hic obstant, & quae sola Physices scientia pisne & plane auferre potest, persecte purgatus & liberatus fuerit λ Hoc autem rite peracto, haec quidem & similia adeo clara esse possunt, ut nusquam ullus de iis dubitandi locus supersit. Verum si demonstrandum esset, quantum Physica

318쪽

omnes alias philosophicas superet scientias, quis id oneris in se suscipiens dicendi finem inveniretὶ Eostimo interim, me jam satis, quantum ante Phylices explicationem fieri potest, ostendisse, quod, nisi praejudiciis nimium quantum occupati essemus, nulla scientiarum foret tam facilis quanti Physiica ; nulla tam late extensa , nulla tam utilis , nulla,

in qua tanti momenti veritates ad conservandam mentis &corporis canitatem, & utriusque potentiam mirum in modum augendam, cognoscantur , nulla denique ut hoc superaddam) quae nos adeo ad suorum objectorum speculationem continuo quasi invitet, quam Physica. Quicquid enim cogitemus silve dormiendo, sive vigilando quicquid

videamus sive coelum intueamur, sive terram) aut quicquid agamus, Physices objecta semper se ultro offerunt. Quodsi ergo has omnes, prae omnibus aliis scientiis, singulares praerogativas consideraverimus, nullus dubito, quin, si cognitio veritatis nos omnium maxime delectat, juxta primam hujus tractatus partem, omnes illae Veritates, quae ope lim jus scientiae eruuntur, postquam multam earum cogniti nem adepti fuerimus, omnium maxime absque ulla controversia nos delectatum sint. Est enim insuper haec scientiatam fertilis, ut, licet terra per multa annorum millia adhuc duratura esset, non ideo tamen timendum sit, ne sorte posteri multas adhuc singulares, magnique momenti res non sint derivaturi, de quibus nullus antecessorum cogitasset. Nec solae nobis rationes talia suadent. Quanta enim dulcedine , seu interna voluptate mentem, plus quam quaevis alia, revera Physiices afficiat cognitio, ipsa etiam experientia clare demonstrat. Fuerunt enim, qui propter haud vulgarem Matheseos cognitionem majores, ac alii, in hac sciet, ita delectationes gustarunt, interim tamen Physices Midia adeo Mathesi praetulerunt, ut propemodum huic valedix rint, quo plus temporis mentem tam amoenis speculationibus

319쪽

bus recreandi haberent: quod certissimum, meo judicio, 'argumentum est, hanc scientiam majores, quam Mathesin, delectationes menti extribere degustandas. Idem vel ex eo 'clare colligitur, quod, postquam experientia hoc inprimis seculo erudita didicEre, quam magnos hoc in studio, si nos et rite applicemus, progressus possimus facere, & quam singulates nobis adferat delicias ; tanto jam cum applausia is ipsum excoli coeperit, ut integrae uiuures Academiae in Gablia, Anglia, Germania &c. ejus causa praecipue fuerint sor malae, quae, licet alia quoque sectentur studia, omnia tamen sua eo praecipue dirigunt, ut genuinam Physices sciet

tiam, qua nulla scientiarum antehac magis luit incognita , in lucem protrahant. Scio equidem, has rationes convenieistiores ollim su- cinia, turas, cum posteri aurea illa, si dabuntur, secula, in quibus P-- tam nobilem conatum felix hujus rei exitus est secuturus, aspicere poterunt: interim tamen tam praestantia & hoc seculo jam sunt inventa, ut, lic minima adhuc sint eorum, quae detegi possunt, ea ramen omnia, quae dixi, satis supe que confirmenti adeo ut eum, qui haec attente expenderit, facile conchssurum esse credam, merito me concludere posse, quod lusce satis evidenter ostensum sit, in quo praecipvi subjecto perquirendo juxta inveniendi artem mram se Niter quid enim suavius, quam propriam semper animi inclinationem sequi λθ cum maximo oblectamento in qua enita iacientia majori cum delectatione, quam in Physica, entis nimirum persectimimiactiones considerando occupabimurn

consumere Iura Hisce tandem ea omnia absolvi, quae de methodo ve- 'ς--I

ritates ilwognitas detegendi me tractaturum hac vice mi

pro uia: siquidem scopus milii fuit, ut, quantum in meo eorum, esset, aliis viam quandam tam facilem, quam quidem natu I Pr sera ejus pei itiit, tradeream, qua quisque per se susu sui metia 'S

320쪽

inam persectionem, cujus homines lumine naturali capaces - esse videntur, assequi, hoc est, qua ratione sibi habitum acquirere possit, veritatem in omnibus rebus proprio Marte detegendi, ac proinde, quid sibi utile, aut quid noxium sit, discernendi. Ubi inprimis in id incubui, ut clare ostenderem, non Dium, ciuid hic sit iaciendum, aut omittendum; sed etiam, Gomodo hoc sit iaciendum aut evitandum, seu ut ipsam id obtinendi viam evidenter monstrarem. Haec enim duo perquam diversa sunt , quorum posterius plorumque ab aliis omittitur, cum tamen sit omnium primurium , quod ipsi lectores inprimis desiderant. Verum quisquis haec attente evolverit, non poterit non observare, me

ad hoc obtinendym via usum quasi intermedia inter omnium huc usque philosophantium vias, quorum quidam omnem cognitionem a priori per solas rationes, reliqui potius aposteriori per experientiam derivandam esse cenitierunt. Est enim mea sententia, initio quidem aposteriori incipiendum,

tum vero in progressit omnia tantum a priori derivanda, &ubique per evidentes experientias singula confirmanda esse , hocque eo usque continuandum, quo usque denuo ad pruinas experientias, quas a principio assumpseramus, ipso o

dine ducti redeamus, & sic totus Philosophiae circulus ab que circulo illum puta, quem improbant Logici) sit abs tutus, id quod philosophantium nemini, credo, adversabb tur, modo me bene assecutus fuerit. Etenim existimo

nullam esse praestantiorem viam investigandi in principio veritatem, quam per experientias. Hoc interim sanae rationi, omnino consentaneum esse sentio, quod cum experientias faciendi non semper detur occasio, nec absque sumptibus eae plerumque fiant, imo, nisi accuratissimi simus', eaedem etiam non raro perquam sint fallaces) ab iis potissimum e perientiis sit inchoandum, quae omni pene momento po

sunt institui, quae nullas requirunt expensas, & quae nulli

SEARCH

MENU NAVIGATION