장음표시 사용
61쪽
3: ME Di CINAE MENTI sinores dignoscat, ab aliis minus bonis eas discernat, & bre risi , quicquid boni ab illis praecipitur, sibi notet. Nec alium ob finem ullas in scientiis particularibus difficultates solvere conatur, quam ut eo ipso magis magisque in ii veniendi arte confirmetur. Verbo: ejusmodi Philosophi Pliilosoplua, sive unicum studium, est: ars in Veniendi. Si haec, de quibus modo sum locutiis, animadvertissent, qui titulo hoc abutuntur, Philosophi, iii ii vidissent, non tot dari disciplinas , quot ipsi profitendo enumerant, sed tantummodo unicam, unde omnia, quae scire datum est, derivantur, quae est saepius memorata ars inveniendi cuncta per nos ipsos. Hanc qui sibi comparavit, omnes alias bo-- has scientias una cum ea libi acquisivit, aut eas absque al-
. terius adjumento semper sibi acquirendi potentiam habet: quin omnes utiles scientiae, quae ab aliis praeter hanc statuuntur, non nisi hujus artis specimina sint. Ab hac scientia vulg)res Philosophi longius remoti sunt, quam vulgus existimat. Qui de scientiarum vanitate scripserunt, non in eo errarunt, quod istortim Pliilosophorum scientias ad catalogum vanarum sive inutilium relegarint, sed in eo maxime, quod ex mera ignorantia uti perfacile quis videbit, modo eos authores vel paululum perlustraverit)omnes omnium Philo phorum scientias sine ullo discrimine eadem censura notarint. Illas etenii procul dubio Icientias, quae solide veritatem in apricum proserunt, debebant eximere, clim veritas sane non sit res vana, verum
aeterna ac divina eaque hominibus nihil Omnino sit utilius. Existimarunt sorte, Trullas tales dari, ac proinde maluerunt reverti ad superstitionem, solatium stultorum, credentium, has in Gmniis sibi revelatum iri. Nec mirandum foret, hominum animos eo inclitane, si tam facili negotio res cxpediretur. e. Dim Nam omnes natura a labore ad quietem admodum. Ea .. proclives sumus i talem vero scientiam, quae veritatem ,
62쪽
PARs SECuNDA. ,i certo eruere docet, indagare non in exiguae dissicultatis, tantumque laborem habet erantiandum, ut paucos sese negotiis humanis ita subducere posse credam , quo rebus tam a arduis, quantum par est, vacare queant. Nec enim hic vulgus tantum, verum etiam doctissimi quique maximopere inter se disssident, & saepe duo, quae maxime stibi orposita Videntur, a viris magni caeteroquin ingenii aequaliter defensa fuere, quolibet eorum asserente, a suis parti
bus stare veritatem, quae tamen ab alterutra tantum parte
stare posse videbatur. Quis igitur horum judex arbiterve eritὶ Tametsi vero ex hactenus dictis videatur, nil qui quam tali Methodo, qua veritas acquiri potest , repertu difficilius esse; nihilominus tamen alii forte in contrariam sententiam ibunt, certisque rationibus sibi persuadebunt, hanc eruendae ejusmodi Methodi operam tanta dissicultate minime laborare: siquidem infinitis experientiis convicti simus, ea, quae vera sunt, semper esse simplicissima, ac proinde intellectu quoque facillima, adeo, ut ne unica quidem in coninarium detectam puta veritatem intellectu
esse dissicilem) produci possit: hinc dicendum potius ubderi, methodum indagandi veritatem, hoc est, rem, quae, in lucem talem prolata, captu adeo facilis est , nullo modo debere esse dissicilem. Sed, quod notari velim, quem- admodum rem quamlibet aliam occultam, priusquam ea detegatur, dissicilem, detectam vero eandem facilem videmus: sic etiam hac praeprimis in parte plurima difficultas tum saltem occurrit, antequam hanc scientiam, quam i dagamus, obtinuerimus , quia tot se methodi in principio osserunt, quae omnes primo intuitu idem praestare vide turi ac proinde dissicile est praecavere, ne a genuina abe remus. Ei autem acquisita, nullius utique dissicultatis ul- terior poterit adesse causa, qtiam, quod quandoque det etae Veritates certae nequeant, nisi multis aliis ante detectis,
Contingit hic profecto idem, quod
63쪽
quod iter facienti, cui a diversis ducibus variae ostenduntur, in quendam tendentes locum, viae, quorum unus as-sseverat, certam illam viam nos prae omnibus aliis in desideratum perducere locum, & alter de eadem prorsus diversum quid statuit, suam nobis tanquam regiam non minori confidentia commendans. Haec consideranti, & deprehendenti, nullibi certum existere indicium, cur haec
via illi prae omnibus aliis potius sit pnaeserenda & eligenda,
sane perdissicile erit hac ratione praecavere, ne fallatur, ac evitare, ne forte ingressus deviet multum & in vanum laboret; ubi vero certo novit, se in genuina versari, exi- ia progrediendi restat dissicultas, nec ullum taedium, nisi a viae longinquitate, oriri potest. Eapropter cum mihi idem hac in re accideret, anxieque quaererem, numne signum quoddam certum possem detegere, quo certior fierem, quaenam via prae omnibus aliis esset eligenda ; in xime ad id attendi, omnes in eo consentire, solos Mathematicos, uti ipse probe noveram, nullas in sua scientia fovere controversias, &, si quae exsurgant, eas ocyssime dirimi. Cum vero insuper audirem, hos solos ejusmodi methodum possidere, qua abstrusa, non tentando, aut per incero hinc inde vagando, veriun certa & constanti rati ne, detegere queant, certum hocmihi videbatur indicium, hos solos exoptatam methodum galtem ex parte attigisse.
Magno proinde flagrabam desiderio; haac mihi parandi
scientiam, ut viderem, rium idem, mutatis mutandis, in omnibus aliis posset obtineri. Hoc autem mihi quam selicissime successit. Cum enim, quam veteres Algebram, ecentiores vero Analysin speciosani vocant, mihi comparassem, magna mea delectatione non tantum observabam,
ea, quae ibi promittuntur, haut falso jactari, sed & revera plus in illa praestari, quam antehac de ea ullam spem coim
ceperam. Licet vero statim non potuerim perspicer ,
quomodo idem in omnibus aliis scientiis posset essici ;
64쪽
SECu A. 33 quia tamen me hactenus praestantior latebat methodus, in hac, ingenium meum excolendo, multum sui occupatus.
Ubi eo denique progressita essem, ut quendam adverterem habitum, tam in solvendis difficultatibus ab aliis mihi pro- possitis, quam praecipue in iis, quas milii ipse formaveram ; intimius secretam hujus methodi naturairc peri strando, notavi, quicquid ignotum est, eadem prorsus ratione non solum in Mathematicis, sed & in omnibus aliis scientiis, posse detegi.
Huc enim respiciendo signum erui, ope cujus verum Mosa --- a falso sine errore potest dignosci: quo observato accidere nequit, ut quis imposterum in falsa incidat, aut Vei quis tribo. .si talem semper non cognoscat. Hoc autem primo do-- io, monstrabo loco ue secundo, qua ratione. etiam aliquis procul ab omni errore in perpetuum queat progredi, nova ac nova continuo detegendo i tertio, quomodo exiguo id
possit perfici labore. Cum in haec tria, quae maximopere nunquam non scire desideravi, bonis auspiciis videar mihi incidisse, statui ea tribus hisce sectionibus aperire, mnania, quantum necesse videbitur, ita exemplis illustrando, ut nulla supersutura sit obscuritas. Licet autem alia quanto forsitan prolixior sim futurus, nulla, opinor, displicebit hic prolixitas, cum talia coner tradere, qllae mannes veritati acquirendae operam dantes summopere sciure cupiunt, atque ea claritate, ut nullus, quoad fieri potest, in re tam ardua mansurus sit scrupulus. Hoc unum
rogo Lectorem, ne praecipitanter hoc de negotio, nisi mnanibus perfecte attenteque perlectis, judicet. AEquunta etenim mihi hinc spondeo judicium, nec fore confido quenquam crediturum, uti quidem alias fieri Dequenter
assolet, plura me hic promisisse, quam reapse praestitisse.
65쪽
Continet humanae certitudinis fundamentum, quo verum Ffalsum certo dignoscere, re alterum ab altero disicemnere licet.
criterium, ubi praecipuὸ inte timo operario
Juv x j m, DEI gratia, in coepto seliciter cursu & qui
dem, qua decet, & qua apud animum meum omnia tractare statui, evidentia pergere. Aggrediar igitur primo signum verum a falso dignoscendi. Quisquis mentis aciem ad propriae conscientiae diei imen candide direxerit, &, no sibi ipsi videatur injuriam facere, omne prorsus illi contradicendi studium longe a se removerit quod primum & unicum postulatum, nunquam. non observandum, Lectoribus etiam atque etian commendo ;) is inter alia apud se ipsum advertet, se, quam certo scit, quid se bene aut male afficiat, scit autem hoc ipsum, uti parte prima abunde & evidentissime explicatum est,) tam certo prosecto etiam, quid verum vel falsum sit, ex seipso melius, ac quovis alio, cognosse re posse. Hoc ut fiat clarum, talia nobis proponamus, quae indubie judicamus esse falsa; baculum, verbi causa, integrum minorem esse parte ab illo avulsa, circuli radios esse inaequales, corpus motum ab alio ad motum non e se incitatum, &his similia ; ac videamus, num rationem possimus detegere, propter quam talia asserta tam indubitanter falsa esse pronunciamus: hoc ex eo tantum oriri observabimus, quod nullatenus sit in nostrii potestate,&ideo plane fieri non possit, ut talia a nobis concipiantur. Quis, quaeso, totum sua parte minus, radios in circulo esse ii aequales, corpus motum absque alicujus motoris impulsu, aliaque id genus, concipiati Ac proinde non video, quodnam falsitatis signum praestantius unquam possimus desiderare, quam quod jam se nobis obtulit adeo clarum, adeo-- quo
66쪽
PARs SECuNDA.que tutum, ut Vel Scepticorum pertinacissimus, licet verbis contradiceret, interne tamen, velit nolit, ei certe cedere cogeretur. Proponamus porro nobis talia, quae certo
judicamus esse vera, baculum, exempli gratia, integrum tracto esse majorem,in circulo omnes ratios esse aequales, corpus quoddam e loco expelli, ubi corpus aliud locum ejus ingreditur, & his similia ; ac videamus eodem modo, numne genuinam possimus rationem detegere, cur ea indubitanter pro veris agnoscamus: Observabimus a tente circumspicientes, hoc ipsum inde tantum procedere, quod absolute in nostra sit potestate, quodque ideo
omnino possit fieri, ut ejusmodi res 1 nobis concipiantur. Quis enim totum sua parte majus esse, in circulo omnes absolute radios esse aequales, corpus aliquod loco movςri, ubi alterum corpus ejus locum occupat, & his similiae , non concipiatὶ Ac proinde praestantius veritatis signum, quod hoc ipsium superet, non video. Quis Scepticorum tam impudens est, ut ore tantum, se ea non posse conclupere , audeat profiteri ὶ Hinc ergo efficitur, falsitatem quidem consistere in eo, quod non potest concipi 3 verit tem vero in eo, quod potest concipi. Quod cum sci mus, &insuper hanc certam &constantem esse veritatem, quaedam a nobis posse concipi, quaedam vero non, uti ex modo exhibitis exemplis est evidentissimunx, supponamus, sequitur necessario, nos utique in nobis ipsis habere nominam seu regulam, qua verum a falso discernamus, & f
cem quasi, qua lucem a tenebris distio amus, quaqu praelucente fieri non poterit, ut quis in falsa incidat, aut
ullo tempore veritatem non detegat. Hinc etenim clari simum est, ex vero non nisi verum, sed nunquam falsum,
ex falso autem non nisi falsum, sed nunquam verum, sequi, de quo tot hominum disputationes. Nam si primum p test concipi, pariter & secundum , quod ex eo sequitur, poterit concipi , & dehinc tertium, atque ita porro : &E 1 contra,
67쪽
Nψ MED1 CINAE MENTIA contra, si primum non potest concipi, eo minus secui dum, quod ex primo sequi debet, nec porro tertium, a que ita deinceps, concipi poterit. Idque adeo tuto sine ullo unquam errandi periculo peragitur, ut, quamVis principio aliquid supponeremus tanquam verum , quod tamen salsum, aut e contrario tanquam falsum, quod verum esset, inde ulterius veritates deducendo, hoc est, nullas Milas adhibendo operationes, quam quae persecta concipiuntur, prodirent statim e prinio vel mera impossibilia, seu absurda , e secundo vel mera possibilia, seu , quae concipi queunt ; tertium quippe non datur , seu, con cipi nequit. Si priora prodirent, manifestum esset, ea , quae primo assiimpsimus, non posse concipi, atque ideo falsa esse , A per consequentiam, ex vero ne hac quidem ratione falsum sequi, se1 ex solo fesso primum assumpto, quod tanquam verum considerabamus. Si posteriora , possibilia nimirum, inde sequerentur, primum utique sup positum sic verum erit, licet id tanquam falsum ab initio supposuissemus, & per consequens, nec hac ratione ex salso sequeretur verum, sed ex solo vero primum assumpto, quod ut falsum considerabamus, licet falsum non esset. Quae omnia iis, qui Mathesi, ac praecipue Algebrae, operam dant, ex innumeris experientiis clara sunt. Quoquo ergo nos Vertamus, dummodo unice hoc innitamur tundamento, ab omni errandi periculo sumus immunes, nec ullibi nostra notitia potest terminari. Caetenim hinc manifestum est, omncm conceptum, seu, ut alii vocant, Ideam non esse aliquid muti, instar pictarae in tabula, sed eum necessario aut affirmationem, aut negationem sem- per includere. Assirmare siquidem & negare nihil aliudiunt, quam voces externae, quibus indicamus, nos aliquid interia seu in mente vel posse, vel non posse concipere. Nulla quoque alia est disterentia inter ens & non ens,
quam intex possibila & impost ibila, seu inter id, quod potest,
68쪽
PARs SECuNDA. Utest, ac inter id, quod nequit concipi. Manifestum pomro, ea, quae vulgo pro axiomatibus habentur, nempe ex nuhilo nihil fieri, non entis nullas esse proprietates, statim hinc clarissime derivari. Idem enim est, ac si dicas, ex eo, quod non concipitur, nequit aliud, quod concipitur,
deduci. Quin etiam quod pro principio ac omnium primo habent, videlicet, impossibile est idem simul esse&non esse , hinc statim & veluti per consequentiam dedi citur ; perinde enim est, ac si diceretur: Impossibile est
eandem rem posse simul concipi & non concipi, quod in nifestam certό contradictionem involvit, ac multo notius,& proinde quoque prius est illo axiomate. Atque ita insequentibus suo loco videbimus, caetera omnia extatac, nos scilicet quaedam posse, quaedam nullo modo post
concipere, tanquam unico & omnium primo circa v
rum & falsum principio, manifestissime derivari. Restat adhuc id quod maxime notandum, neminem hanc ob rationem amplius de existentia illius facultatis in
nobis posse dubitare, qua conamur quicquam concipere, idque etiam concipere possimus, &qua econtra conamur ejus contrarium concipere, nec tamen id concipere possumus, Hanc autem actionem, vel conatum, in nobis intesiectum imposterum nominabimus. Nihil enim possin mus concipere, quin eo ipso facultatis hujus existentia probetur : ac proinde, cum infinita pene concipere liceat, nulla ferme res erit, cujus existentia tam multis rationubias, quis haec ipsa, evincatur. Hanc autem facultatem etiam in omnibus hominibus sanae mentis existere ex eo evidenter cognoscitur, quod omnia, quae possunt demonstrari, reducuntur vel ad ri quod cognitum, de quo nemo
potest dubitare, seu, ut meis id eloquar verbis, ad tale quid, quod omnibus obvium est, poste concipi, vel ad Absurdum vel imposibio, seu, quae mea dicendi ratio est, ad
tale quid, quod non posse concipi cunctis patet. 'E 3 niam
69쪽
niam autem experientia testatur, omnes homines demonstrationibus ad assensum cogi, recte colligimus, hanc tacultatem in omnibus aequalem esse ; omnibus alioqui non esset aeque obvium H num aliquid concipi 'ossit, necne , neque omnes simul alterutrum tantummodo aequali consensu statuerent, quod tamen unanimiter ab omnibus fieri, ipsa, ut dixi, experientia satis superque comprobat. Unde non mirabimur, cur hactentis soli sere Mathematici omnem omnibus disputationibus locum praeciderint. Hi enim fere soli tales hucusque demonstrationes formarunt, quibus eo cuncta rediguntur, ut ab unoquoque vel concipi vel non concipi possint. Atque ita clare cognoscitur, quo artificio sit utendum, ut homines, quantumvis peribnaces, ad assensiim internum, seu ut convicti taceant, cogere valeamus. Poteritne praestantior ad omnium hominum controversias, quae quidem rationi naturali subjacent, decidendas exoptari judex λ poteritne sortior et cum nul- ilus hominum se ejus authoritati absolute subducere po sitὶ poteritne denique melior: cum nec ullis muneribus, nec quibuscunque humanis artificiis possit corrumpi y Quae '' omnia si attentὴ considero, non video, qua ratione ullus hominum ei de re queat dubitare. Nam si sorte gen rate hoc pronunciatum nimirum nos quaedam possἡ coimcipere, quaedam non, haud ita clarum esse videatur, ceu omnia generalia habentur ; certe si ad speciales conceptus , quor in exem a dedi, respiciamus, erit haec utique res evidentissima. Statuamus enim aliquos esse, qui ea de
re sistdubitent; hi fine erunt vel ignari, vel Sceptici, vesdenique ii, qui alia principia circa haec amplexi sunt. Igia
rantes quod attinet, non aliam ob rationem hac de re poterunt dubitare, quam quia liuc usque pauca conceperunt: non tamen existimarem, eos, modo ad data exempla attenderent, evidentibus adeo veritatibus assensiim posse denegare. Quantum ad Scepticos, facile quidem mihi, quia
70쪽
PARs SECuNDA. 39 de omnibus dubitant, concedent, me quaedam nullo modo , imo nihil concipere , nullatenus vero, me aliquid pos-ise concipere. Verum enim Vero credo, ipsos non posse negare, totum suis partibus aequale esse ; imo & figuram quatuor laterum & angulorum aequalium, quae quadratum dicitur, ac infinita talia, concipi posse. Quod si vero dixerint, se talia concipere non posse , cum iis nihil erit habendum negotii, quandoquidem aut aperte propriae contradicunt constientiae, id quod repugnat primo meo post dato ; aut necesse est, ut ipsi mente praediti sint hii manae dissimillima, adeoque ut amentes considerandi sint. Verum regerent sorte, haec quidem a se concipi, ast Mathematica esse. Esto ita: sed interim hi mihi concessere, me quaedam posse concipere. Atque hoc ipsum jam d
monstrare mens mea erat, quamvis supra quoque ejusmodi, quae ad Mathesin haut spectant, exempla protulerim. Sed quicquid sit, haec duo hominum genera non nisi e perientia convinci posse judico. Istipitian autem suo loco,& in hoc Tractatu, & in aliis DEO mihi vitam ac oppo tunitatem largiente ) praestabo, ostendendo innumera esse, quae a nobis optime concipiuntur, & in his talia quoque, ad quae humanum ingenium ullo modo posse pertingere pauci existimant. Reliquos denique quod spectat, qui Ogregia ingenii sui specimina nobis dedere , nullam plane
causam vidco, quare isti dato huic humanae certitudinis fundamento nolint subscribere. Nam quae nobis tradis derunt, ea procul dubio non falsa, sed vera esse assirin bunt. Si vera, unde quaeso sciunt, eadem esse veraὶ Poteruntne aliud criterium magis securum, magisque soli, dum proferre, ex quo sua haec vera, contraria autem falsa
esse norunt, quam istiud: se sua posse concipere, sed iis dem repugnantia neutiquam λ Indubitatum igitur est, in his ipsis fundamentum totius humanae certitudinis, ta r xione , qua idem Juc exhibeo, comprehendi. Opinor at
