De vnica religione, studio catholicorum principum, in republica conseruanda, liber vnus. Auctore Ioanne Lensaeo Belliolano, sacrae theologiae Louanij professore

발행: 1579년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ια DE UNICA

giosissimum principe dilectio tua studeat frequentare,ct non solum regiam, sed &sacerdotalem ipsius mente precib.meis obsecrare perm iste,ut memor comunis fidei, qua spiritu sancto docente suscepimus,omnia haereticorum machinamenta confringat ne*quicqua illis in ecclesiis Christi licere patiatur, ne in eoiarum potestate sint diuina mysteria,quibus in domo Dei pro scelerum suorum magnitudiαile nec habitandi ius residet, nec orandi. Haec doctissimus prudentissimusque Pontifex tprobὁ scilicet intel ligens has esse pii principis

partes,ecclesiae praefectis assistere, suaque aua. thoritate dc seueritate opitulari,ad repurgandas perniciosae doctrinae sordes,atque ad confringendas ut ait in machinamenta haeretico rum quemadmodum & echias,& Iosias Sacerdotibus quondam ac Levitis astiterunt po tontiae suae praesidus , ad idololatriam extera minandam. Est enim hic ordo ut primum de doctrina iudicent sacerdotes , iuxta id quod M Icriptuna est Labia sacerdotis custodient scisi entiam;& legem requirent ex ore eius , quia angelus Domini exercituum est. Deinde ut iidem vigilantia pastorali curent definita reti neri a populis,errantes reuocet quos possint, docendo, corripiendo : quos autem sanare haud queant, abscindant, atque ut putrida membra resecent a compage corporis . Denique si nec isto modo pernicies arceatur, C tholici principis imploret opem, ut adiutor esse velit ad communis matris tutelam. Est Gnim praefectis quidem ecclesiasticis spiritua-

62쪽

ie ill

. RELIGIO Nil. 4lis gladius, quem in sceleratos , sumque in

sceleribus obfirmatos exerunt subinde,dum ab Ecclesiae visceribus re communione di vellunt , diuinaeque protectionis nudatos praesidijs, in potestatem Sathanae tradunt: quo nimirum tanti mali, in quo versentur, magnitudine perculsi, tandem ali quando resipiscant. Verum cum ea multatorum mentibus offusa caligo est, ut animi mala atque pericula nec videant nec curent omnino . sola vero ea quae sansia percipiunt pertimescant , alium profecto gladium uui ct videatur & sentiatur, ric maiorem a ferat metum , educi subinde necesse est a propugnatoribus Ecclesiae : Quae tanquampia ct sedula mater omnem dat operam , ut profugientes a se filios, aut a suis auulsos viaberibus,in gremium suum redire compellat: modo per Ecclesiae praesules excommunica tionis virga feraend 'modo per reges c principes , ubi priorem illam seueritatem contempserant,etiam exilii, vel mortis intermi natione terrendo. Nam quemadmodum is qui pestem patriae, qui ciuium pernicient nefarie moliatur,non ut perditus ciuis, sed ut hostis importunissimus infestissimusquatractadus est: ita illum qui non iam Christi norum more,Christianae disciplinae leges ad poenas pertimescat,sed ut hostis,omni ratio ne Impugnet, omni arrogantia contemnat, non ut perditum Christianum,excomunica tionis gladio coerceri,sed ut prophanu Ec ini

rium Dei a is ecclesiet hostem conspicuis istis

63쪽

communibusque facinorosorum supplieiis

affici par est. Quanquam enim quod Dei famulus Moyses in multos gladio vindic uit : quod Phinees sacerdos adulteros Gmul inuentos ferro vitore confixit signific L. . a puerit Augustino quidem interprete in quid or degradationibus es excommunicationibus νιλ . a. esset faciendum, cum in Ecclesiae disciplina, uemadmodum ait ipse, visibilis fuerat si

ius cessaturus: tamen extra eam quae Ecclesiae propria est,& quae per illius praesides administratur disciplinam,visibilem interdum gladium educi necesse est: in eos sanἡ maxime,qui ecclesiasticae disciplinae gladium inuti

sibi lem,quod eum nec videan t , nec sentiant, laedere minimδ putant . Quae res Vt opera Chri stianorum princi pum ciscuspecto et pru denter agatur,ad vigilantiam Ecclesiae praesulum & cura pertinet queadmodum hoc Leo sanctissimus cum exemplo suo, tum de litteris supra commemoratis ostendit. aut profecto si illorum opem cum res postulat non im Plorarent,non modo non esset eoru laudada patientia, ver tam etiam negligentia i ure meritot damnada non quod semetipsos vitamq; suam negligere, sed Christi Ecclesiam vid , rentur . Neque enim & Beatus Apostolus vitae suae temporariae consulebat, sed Ecclesiae Dei,quando hostium suorum consilium, Tribuno Vt proderetur, effecit. Quo factum est ut eum miles armatus deduceret, ne

praesidijs destitutus,illorum pateret insidijs. Romanas quoque leges implorare minimi dubiis

64쪽

RELIGIONE. - is

dubitauit, ciuem Romanu se esse proclamas: . quos tum affligi verberibus non licebat. D nique ne Iudaeis ipsum interimere capientibus traderetur, Caesaris popostit auxilium,

Romani quide principis, sed minim) Christiani. Quibus factis suis no id satis ostendit quid facere postea deberent Christi dispensatores,quando imperatores Christianos periclitante Ecclesia reperienti Sic igitur temporum ordo voluebatur, ut prius Iudaei atque gentiles Christum eius p praecones occideret, ac se interim his factis arbitraretur obsequiupraestare Deo, dum scilicet impleretur illud: Quare fremuerut gentes, & populi meditati sunt inania Astiterunt reges terrae, ct principes conuenerunt in unum, aduersus Dominum, &-duersus Christum eius. Inter quos inimicorum crucis Christi furores, elucebat inuicta Martyrum patientia, sanguisque ille tot in locis effusus,velut multiplicadis Christianis semina copiosδ praebebat.Postea vero cum impletum esset illud: Et ado ibunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei;

ipsi illi reges terrae principes ad Christi regnum honoremque tuendum, sceptra sua de

vires conferre debuerunt. Dissoluuntur argumenta quaeiam, ex serιone ser prumque peritis , qua supradicta conuo re sc ais tur.

CAPUT X. NEque Verd est quod ciuisquam dicat ijς.

65쪽

bus initio partum sit, Quare si humilitatisci patientiae virtute, partum est Christi re . gnum , tam florens ct amplum , neque ins rendis auctum est supplicijs, sed perferendis: ijsdem prorsus nunc artibus retineri oportere. Primum enim perferendis suppliciis creuit eousque, ut oc reges ei seruire possent supplici js inferedis.In quo quidem ossicio, propria est reaum seruitus quatenus sunt roges,Vt eo pacto,cum necesse est, ecclesiam tu ri conentur.Deinde hoc interim verissimum est, Vti patientiae virtute partum est initio Christi regnum,ita nunc quoque eadem retineri . Quis enim neget magna patientia tam multos, superbos, tam multos ebriosos, tam multos omnis pene generis peccatores in Eoclesia tolerari: i Ater quos boni gemere coguntur & lugere magnaiy vigilatia niti,ne quandoque viisti humana quadam amicitia,vitae consortio maculentur i Si patientiae virtute non esset modo quoque retinendum Christi regnum, cur diceret Apostolus Timotheo: - τλ- - Argue,obsecra,increpa in patientia & doctrina' ct rursum: Seruum Domini non oportetit ligare, sed mansuetum es. ad omnes , doci- Um- - bilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati l Quis vel seipsum siustinet, vel proximi supportat infirmi-colof3. tatem gne patientia Denil omnes quia quod non videmus speramus, per patientiam e pectamus: istique patientia in Christi regno retinemur.Impatientia vero schisinaticos Ec

haereticor facit, α ad Iudaeorum similitudi-

66쪽

RELIGIONE. O

nem contra Christi pacem & charitatem ro Vin e . . helles, ad hostilia dc furiosa odia compellit, se . d.

inquit D. Cyprianus. Contra quos aliud a Patientia. cessit progressu temporii, tuo retineri etiam Christi regnum possit: cum nempe fila os E clesia habere coepit ea praeditos potestate, Vt ferro quo armis pro illa depugnare pocsent. Quibus pro Christi cui seruiunt cause: pro religione, per quam solam ijs aditus ad veram stelicitatem patet pro Ecclesia matre, quae illos in Christo genuit, fouit, educauit: Vt sese non moueant, nemo profecto mente sobrius dicturus est. Aiunt tamen parum ista congruere vaticinio Isaiae Prophetae, a quo, praedictum esse videatur, usum gladij inter filios noui testamenti centurum: Conturm dent enim inquit gladios nos in vomeres, ct lanceas hastasque in falces;neque ultra,aut bellum addiscen aut praelio assuescent. Hoc

illi proferre solent, qui cum sibi malἡ con scij sint, impunitatem interim poscut quam

ut concedi commonstrent oportere, tota v

xant Biblia,ut ab ijs aliquod vel frigidum te stimonium extorqueant. Apud quos tamen cum adest potestas, magis illud semper valet quod ait Poeta:

Sed eoru iam mittamus gladios quos promptissim E in Catholicos exerui. Quid si coni x- .c. munis exurgat hostis omnium eorum qui nomen Christianum profitenturi num hic

opprimi se patientur reges Christiani t Et veproprias ipsi coronas debeant parvipendere,

E i Christi

67쪽

Christi gloriam nulla dignam defensione iuudicabunt i tot Christianis animabus, ne sub Antichristi dominatu miserabiliter intereat, nullam opem sui praesidij censebunt afferendam' Qtud tot imperatorum Ecregum Christianorum aduersus Gotthos,Vandalos, II

noS,Sataones,Normanos,Longobardos,M cnometistas arma dc praelia loquunturiQuid Armeniorum olim gens, utilissima cic amicissim .i populo Romano 'quae cum,Maximi-mn. Eu. no tyrannidem in pios exercente Christians Bbij lib. religionis ritum in idolorii cultum mutares. cogeretur, ct daemones Venerari pro Deo,inimica ct aduerseria effecta est: manuque se a Quersus ei us edicta defensare parauit, ac spor te bellum intulit. Haec igitur omnia num ita mali' ua m i mprobada cen sebi t, ut dicat non debuisse filios noui testamenti falces suas in gladios conuertere, contra Isaiae vatic nium imo vero quonam modo potest illud Isaias praedixisse videri, nec defensuros quidem sextadio Christianos aduersus suae religionisi hostes, cum hoc eos saepissimὁ constet san mo omnium bonorum consensu Ec ardore fecisseiNon hoc igitur praedixit,quia factum esset in dubie si praedixisset: verum vim gra tiae noui testam et i propheta diuinus exprecsit: qua tam admirabilis adeoque stupenda hominum metamorphosis effecta est, ut qui antea Christi ecclesiam hostili oppugnatione vastabant, ijdem postea Christianani fidem amplexi, eiusdem Ecclesiae spirituales fierent agricolae: qui ct vomere praedicationis peccatorum

68쪽

catorum corda verterent ad satus diurnos a

cipiendos, ct eiusdem praedicationis laquam falce quadam, albos ad messem populos colligerent in regna caelorum. Nam illud quod praetendunt haeretici si praedixisse propheta putandus est, quona modo vaticinatus est ex eodem spiritu Zacharias Propheta de tempore noui testamenti hunc in modum uia dieiulas inquit in erit fons patens domui Dauid de

habitatibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris S menstruatae. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituit, disperdam nomina idolorum de terra, ct non memorabuntur ultra: ct pseudoprophetas sic spiritum inam udum auferam de terra: ct erit cum prophetauerit quispiam ultra, dicent ei pater eius S mater eius qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium loquutus es in nomine Domini. Et contigent eum pater eius ct mater genitores eius cu prophetauerit. Tam pias in Deum

mentes fore propheta significat, ut qui aduersus religionem quippiam protulerint, digni ne illi morte sint non expectetur publicum iudicium, sed pereant qui tales sunt inquit D.Hieronymus etiam sententia propinis quorum . Vsqueadeo paterni materniam ctus homines obliuiscentur, quo Dei retineat in una vera religione seruitutem. Obij clune nihilominus haeretici, ct qui eorum in hac causa partes agunt: cognita Christi mansuetudine,Christianos clementes esse decere, nullaque, praesertim in causa religionis ac fidei, seueritate uti; praeferreque illata supplicia, si a non

69쪽

' non inferre. Sed errat vehementer quisquis haec ea mente dicit, ut putet cum seueritate disciplinae, mansaetudinem clementiamque constare non posse. Quis enim Moysen primum Israhelitici populi ducem mansuetum fuisse negeticum etiam mansuetissimusvis Omniu hominum, quos tum quidem terra- . rum orbis haberer, diuina scriptura testetur. Atque is tamen, idololatria populi cognita, . tantam indignationem prae se tulit, ut quas de monte tabulas afferebat, ad radicem montis proiectas confringeret: tant 1que est ira ad ultionem inflammatus, ut adiunctis sibi L uitis,nec fratribus, nec amicis, nec proximis parci voluerit: tanta v tum est hominum il- Iius iusti1 cdita strages, ut circi ter triginta tria milia hominum gladius absumpserit. An nomansuetus & mitis Samueli & tamen cum illi oblatus esset pinguissimus Agag lxemens, repanteleum in fruita concidit, cui vitiosa, clementia rex Saul vitam antea donauerat.

Puto&Mathatiam Iudaici populi sacerdotem ac principem laudatissimum, sui si e ct mentem : Ec tamen sacrificantem idolis Iu- daeum, accensus ira secundum iudicium isse sis, super ipsam aram trucidauit: simul p viarum eum, quem reX miserat Antiochus vis

crificare cogeret, occidit ipso in icmpore, α aram euertit. Atque ob haec facta laudatura scriptura quod nimirum,sicut Phinees, Zel λ b M tus legem Dei. ue filius eius Iudas imitatus, eodem Zelo perscrutabatur iniquos, qui, in M, populu eius coniuxbabant,flammihi succen

70쪽

tale

at iii

s: si

ula. u.

RELIGIO N E. 73

debat Et quid alios hisce consimiles commmmorem' Christus Dominus, nonne mitis de mansuetus ' imo labiane clementiae totius vi irum re perfectum exemplar ' ct is tamen satacto sibi flagello, ementes vendentes', templo eiecit, dc metas nummulariorum,ac vendentium columbas euertit, illud de se conscriptuimplens vaticinium: Zelus domus tuae conata Iρήη edit me. Princeps Apostolorum Petrus Ananiam de Saphiram, quia votum violassent, Verbo interemit: nec eum tamen opinor fuisse clementem, aut noui testamenti filium, quisquam est negaturus. Vt igitur illi mania sileti clementes Q fu erunt, ita principes Christianos, caeterosq; omnes clementes esse decete nempe ut mansuetudinem ac misericordiam assidue animis gerant, clamen test inquantum quidem impiis ea situm, semper exhibeant. Si enim gentilium no pauci,teste Am-t O brosio, gloriari soliti erant, quod incruentam de administratione prouinciali securim revexissent: Quid Christiani facere debent, qui in Christi mansuetudine dicentis: Nec D . . ego te mulier eondemnabo; propoli tum habent quod sequantur i Foris interim quod pro tempor pro locis, pro ingeni js ac rei pu- Elicae necessitate saetendum esse prudentia dictauerit, editis etiam seueritatis exemplis exequantur.Talis imperator Τheodosius extiti vir Ambrosio teste) misericors,humilis imperio, corde puro dc pectore mansueto: deis tamen non sine seueritate sacrilegos removit errores, clausit impia templa, simulaestra

SEARCH

MENU NAVIGATION