De vnica religione, studio catholicorum principum, in republica conseruanda, liber vnus. Auctore Ioanne Lensaeo Belliolano, sacrae theologiae Louanij professore

발행: 1579년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DE UNICA

destruxi bella gessit: e quibus tamen Victoriam fide magis quam armorum vi repori, uit. Quod si ea esset clementiae mansuetudinis p ratio, ut nihil molestu, nihil durum,nihil asperum cui quam inferri ob scelus oporteret, quem rogo nunc ciuitatum, quem regnorum ac prouinciarum omnium statum

haberemus t Saltem aiunt quidam)leuiora supplicia ut sint, teporis ratio postulat. Nec aduertunt nunc fures h medio morte tolli iustissimis probatissimisti principum ac ciuitatum legibus, cum solam dupli aut quadru- Exodi. aa. pli poenam lex vetus deposceret. Sed aliud est quod vehementius urgent, nempe exorta noua quapiam religione in republica, sequvidum esse Principi Gamalielis iudicium at consilium. Dixit enim ille cum de Christia nis interficiendis cogitaretur a quibusdam,

is productis Theodae ct Iudae Gallisi exemplis: η ' Et nunc itaque discedite ab hominibus istis, ct sinite illos, quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus dissoluetur: si verbis ' ex Deo, non poteritis di luere, ne fortδα Deo repugnare videamini. Voluisse videtur aiunt) Gamaliel vir integerrimo iudicio, noua atque inaudita proferentibus dogmata, vim nullam esse faciendam: sed libera 10 pro sessione permissa, exitum esse praestolandum: propterrea quod si in errore illive

sentur,noualm dc a vero abhorrentes opiniones, pro Veritate venditent, eorum studium conatusque omnis, ut in nihilum concidat,

yltroque euanςscat necesse sit. Verum con- a ' silium

72쪽

illi,

alai

zo a

s ba

silium Gamalielis cum penitus inspicitur, non modo non eorum causam adiuuat, sed labefactat etiam atque subuertit. Nam si noluit eos ulla vi coerceri, qui nouam de religione doctrinam protulissent,ce it* vltro S quasi sua sponte posse concidere quod Deum non haberet authorem: quid tibi ergo volunt emempla Theodae ct Hidae Galilari, quorum furorem non ignorabat armis fuisse repressium Fadum enim praefidem scribit Iqsephus misc Cis... iam exercitu, seductos a Theoda partim tradi-idisse neci, partim captiuos abduxisse, ipso sublato seductionis au thore Cum Fadus inquit prouinciam gubernaret, quida vir Magus nomine Theodas, populis multis suasit, ut sumentes substantias suas , sequerentur um ad Iordanem fluuium ι semetipsum ali rens esse prophetam,& praecepto fluuium diuidere,ut eis facilem transitum pretberet. Hscergo dicens seduxit multos. Non tamen pem misit eos Fadus ad experimentum suae inspi-entrae peruenire, sed repente cohortem misit equestrium super eos,quae inopinato irruens multos peremit, plurimos autem vivos cepit, ipsum ii Theodam deprehendentes capitis sectione mulctauerunt. Et capite quinto Giusdem libri Insuper inquit) Iacobum de Simonem filios Iudae Galilaei, qui populum a iRomanorum potestate subducere nitebatur, sub Cirenio Iudaeae praesid e,crucifigi Alexander imperauit. Haec igitur ab Iosepho comscripta, multoque minus incognita Gamalieli , num significant non o buiam eundum esse

73쪽

74 . DE UNICA

pseudoprophetarum conatibus' non armo rum vim cum viribus valent obijciendam Quid illud etiam declarat, quod caeteri probato Gamalielis consilio,conuocatis Apostolis,ijsque caesis denuciarunt,ne amplius qui . quam de Christi nomine loquerentur'An n0 satis fortasse quid diceret Gamaliel fuerant, asiaquuti,sed istorum opera qui explicarent, . indigebant'Hoc igitur Gamaliel,quod omnibus causis commune est,in causa quoque Apoenolorum voluit obseruari ne prpecipitaretur, ab ijs damnationis sententia, neque temerierucifixi discipulos ut blasphemos, aut sal sae religionis authores E medio tolleren cum nondum id satis cxploratum haberent, diuinane esset an commentitia doctrina quam proferrent: sed differrent paulisper, reique exitum obseruarent. Nam si humanum figmentum esse t, mox deprehensum iri : im.. a pietatem suo semet indicio prodituram,continuod per ordinatas potuitates, Deo sic comparante,comprimendam esse.Sic enim Them

ac Iudae Galilaei coepta,quod nullo Dei spiritu sulciebantur,in nihilu abiere.At si quod ab illis traderetur, diuinitus esset patefactu, nullis molitionibus,nulloque hominum co-

natu euertendum esse.Contra hoc consilium

nihi l ab ijs agi qui manifestas,maturossi iudicio damnatas haereses armata manu , cum o

Pus est,persequqntur,quiuis nuc sui opinori intelligit. Neque enim est Ecclesiae infantia aut nuditas ea,Vt adhuc ei difficile sit qualia sint haereticorum dogmataiiudicare: sed ce

triti

74쪽

tissimas acceptae a Christo doctrinae fideique regulas sequens,quid falutare, quid noxium, ala id amplectendum, quid fugiendum esset,

sine omni semper errore perspexit. Quamobrem non id timendum,ne Deo sortasse repu- ignare velle videantur, qui haereticorum de . -

1chismaticorum obsistunt conatibus : sed id Verendum potius, ne illis nostra socordia magis,quam virtute tua vincentibus,vera tandereligione iusto Dei iudicio spoliemur. Iam non illud magni esst momenti, quod obijciunt ex Euangelio, discipulis vindictam poscentibus a Domino responsum esse: Nescitistis euius spiritus estist Filius hominis non venit animas perdere sed fatuare. Ex quo loco Lu

therus non dubitauit colligere,contra voluntatem spiritus esse, haereticos extremis tradi

supplici js : Scilicet spiritus diuinus cum caeteras pestes E Republica profligari atque eX- terminari voluerit, eamque ob rem gladii

ius ministris suis tribuerit, hanc Vnam pemnicie exuperanteira. reliquas ali voluerit ac ifoueri. Ergone cu i blasphemos, cui religi Dis corruptores, populique seductores, cui homicidas, cui generatim maleficos perimi placuit: hic ut profligarentur haeretici, carni- οἰ sces animarum crudelissimi, non fatis a quum esse aut no expedire iudicauitlEt quid ergo Luthere causae est, cur apud eos, qui te usos praeceptore se esse gaudebant,contra spiritus voluntatem tanta esset in Catholicos li- γcentia gladiorum, ut non modo pietatis, sed

ipsius etiam humanitatis principia sublata

75쪽

6 DE UNICA

esse viderentur cum dc crudelissimis odiis ariderent animi atque oculi singulorum, & carudibus ac sanguine manus maderent, bellis plusquam ciuilibus ciues committerentur' Illine sancte,iustε,utiliter cuncta peregerunt, nos audire cum discipulis illis debebimus: Nescitis cuius spiritus estis. Filius hominis

non venit animas perdere,sed saluaret Quanquam&Heliam supra meminimus, in suos Dei que contemptores ignem e caelo deuocacse: neque id quin iuxta voluntatem spiritus a sancto propheta factum sit, dubitari potest. Cur igitur Catholicorum facta principum,

non de huius potius comparatione probantur, quam de illorum obiurgatione damnantur 'In quibus quod est a Domino reprehensum,nullus cst,qui ab ecclesia feri putet, nisi qui ab ea sit alienus.Cum enim illos animaduerteret non correctionem amare eorum qui

hospitium negauissent, sed odij amaritudine vindictam expetere : castigatos docuit propriae quidem personae iniuriam patienter αinfract 'ferendam esse: Diuinae vero seruitutis iniuriam inultam relinquere, si spiritus voluntati probaretur, nunquam B. Apostolus Magum i lium,qui proconsulem Paulum Sergium auerterea fide conabatur, caecitate percussisset. Quod igitur ille fecit diuino ii dubiἡ spiritu incitatus,ne unius saltis imp diretuo nequissimi hominis astutia non id facerent principes tradita sibi potestate, ne timnia merabiles animae plurimorum circumci

76쪽

RELIGIONE.

Et tamen quanquam Dominus inquit Augu- ωρ. . Asinus,per seruos suos regna subuertit erroris,ipsos tamen homines, in quantum homi nes sunt,emendandos esse potius quam ροr- sua..' dendo; iubet. Et quicquid diuinitus ante V L .f.4 timum iudicium vindicatur, siue per improbos, siue per iustos,siue per scientes, siue per nescientes,siue occulte, siue palam non ad interitum homi num,sed ad medicinam valere credendum est. quam qui respuunt,aeterno iudicio praeparantur. Nec igitur erit homini in

hominem saeuiendum, sed si quando poenas

enagitabit noxia hominum generi quorundam improbitas,eae sinandi vel praeseruandi misericordi anim', non in tetione perdendi, irrogandae erunt. Quisquis enim in peccates

animaduertit, humanae debet infirmitatis iuprauitatis ingenitae,qua nec ipse careat, me nainisse,eius p contemplatione lugere miseradum hominis statum, neque nisi inuitus &dolens ad inserendum supplicium trahi. Illi inquit Augustinus Manichaeos alloquens in L . cor vos saeuiant,qui nesciunt, quo cum labore verum inueniatur, de quam difficilε caueantur' 'errores.Illi in vos saeuiant, qui nesciunt qua m ,3 rarum S arduum sit, carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare. Illi in vos saeuiant,qui nesciunt cum quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri so lem suum.

christi

77쪽

I 'DE UNICA

Chridianorum principum exemplis incia et studium fuisse in Ecclesi perpetuu, Unica reletis thoisca Romanis, quoad posset . νn publico suo ex-

CAPUT XI. ES iam postulat,vi quae de Christiani

rum principum ossicio erga unicam ve- ram religionem,&rationi, Ec scripturis sanctis ess. consentanea docuimus,eadem eXemplis clarisiimorum Imperatorum ac Regum demonstremus. Primus omnium Constantinus, quam solam religionem effiorescere dc obtinere publice & priuatim voluerit, E clesiastica nos historia doeet. Devictis enim hostibus nominis Christiani,non, solum tyranni cas remouiti eges, sed de mammis priuuilegiis Ecclesias clerumque donauit, ct dignitates ac praefecturas passim omnes a solis geri voluit Christianis. Horum templa ocmagnifice extruxit, ct liberaliter dotauit.Coelibatui de protessioni sanctae virginitatis, quam vilem habuerat gentilitas, singularem detulit honorem. Episcopos sacerdotes, di conos caeterosque ordines ecclesiasticos mirit; i , ,, βῆς soluit surriper. Gentile vero superstitio ne ea primum moderatione deiecit,Vt qui retinerent mordicus,nullis honoribus allic rei.Deinde ct idolis tande sacrificare negatuest, Vt nec paganis celebritatibus, nec dedic tioni b.nec diuinationibus iaesset relictus locus. Quaeris quona modo erga haereses sese hasbuerit. Eo siquide tempore variae inter Chri- Bianos haereses grassabantur : α nonnulla:

78쪽

squidem erant multo anti exorit,liberiusque grassatet,persequutionibus Imperatorum g tilium in ecclesiam feruetibus: quas quidem haereses tum satis ab ecclesia Dei constabat esse damnatas: ut erant Nouatianorum , Valentinianorum,Marcionistarum ἰ Paulianitastarum,& aliae complures. Contra has igi- L. tur omnes Imperator posita lege,sanciuitau. ferri eorum oratoria, de ecclesijs applicari: di neque coetus vllos aut priuatis in aedibus, aut publicis in locis celebrare permisit. Satius enim esse iudicabat in Ecclesia Catholica

communicare, atque in eam Vti potius conuenirent,cunctis suadebat. Propter quam is gem arbitror ait Sozomenus in naereseon m

moria sitisse destructam .At haeresis Ariana, qtum primu oriebatur,permultum ei negoti j, plurimum p difficultatis exhibuit. Et initio quide motas ab Ario quaestiones praeter religionem ac fidem Christi an existimauit esse. Ideoq; ostensus,tanquam de subtilitate sola,

grauioribus, quam sacerdotes dec*ret, conis tetionibus excitatis,partes ambas suis hortatibus cociliare studebat: ob id maxime, quod cerneret huius occasione dissi dij mysteria Christiana paganis vilescere, eorumque Obtrectationibus obnoxia reddi, populumque Catholicum in contrarias distrahi factiones, declarat haec eius epistola, quae scripta est ad Alexandrum pontificem Alexandrinum. In qua de disceptatione quid senserit, ostendit his verbis Huiusmodi enim quaestiones quas non alicuius legis neces itate proponuntur,

79쪽

ro DE UNICA

inutilis vacationis tempus exquirunt. Et lucet causa cuiuspiam naturalis exercitis fiant, tamen debemus eas intra sensum claudere, de non promptἡ in publica conciliabula deporitare, nec omnium auribus inconsultὸ coimmittere. Quantus enim est hominum captus, Ut possi i adeo magnarum rerum adeo dimellium virtutem aut ad perfectum inspicere, aut interpretari digne ' aut si quis hoc facere quamuis aegro possit, quantae parti populi persuadebit Et infra: Non enim pro summo

legis mandat occasio certaminis inflamma ta est,neque noua quaedam pro Dei religione liceresis introdueta sed unam eandem p rationem habetis, sicut etiarn unu communionis signum. Vobis enim inter alterutros pro pamuulis es valde modicis contendentibu causis, tantum Dei populum, quem vestris or tionibus & prudentia conti nil gubernari, di scordare nec decet, nec omnino f3s esse credibile est. Ut autem paruo quodam eXemplo sapientiam vestram commoneam Nostis etia

i pssis phi losophos,quia in unum quidem do

gma cuncti consentiunt cum vero in quadaten ten tiae parte in ter se dis iden i, licet disci plinis virtute separentur, tamen adinvicem corporis unitate cospirant.Cum haec ita sint, quanto iustius est vos magni Dei ministros, unius consensione religionis esse concordest haec tum Imperato sicci; de exorta co trouemsia persuasum habui t,nihil esse tanti, ut propterea alios ab alijs seiungi oporteret.Verum ubi sensim edocetur de magnitudine quetiti

80쪽

RELIGION T. Mos,simul p animaduertiRque ea res exitu en set habitur ni maturε prouideretur: c5ciliuillud celeberrimum grauissimumque trecerim torum dece & octo Episcoporum,Nicaenam . in urbem pio feruore suo coegit, ut vel hac.

ratione lite terminata pax redderetur eccle-sjs. Posteaquam autem eius authoritate concilij quam,ut pium decebatprincipem, fecit maximiὶ prophana de filio Dei, Arij commmia damnata sunt num adhuc eum censes leuiter aberrare a vero, presbyterum Arium existimauisset Illumne adhuc tolerandum esse sua cum professione putauiti Nonne Sipsum&eius libros totis est animi praecordijs auersatus'Manifestat hoc eius epistola,quam

postea ad episcopos populosque Christianos scripsit: Malignos inquit dc impios Arius .imitatus, dignum est ut illorum quoque sus Ucipiat ultionem Sicut ergo Porphyrius diuinae pietatis inimicus, i niqua volumina contra religionem proferes, dignam promeruit inuenire mercedem, re talem per quam in posterum esset opprobrium,& plurima compleretur infamia: ita nunc placuit Arium Δc consectatores eius vocari Porphyrianos: ut quorum mores imitati sunt,eorum vocabulo perfruantur. Super haec autem si qua comscriptio ab Ario facta reperitur, igni tradatur: ut non solum praua eius doctrina depereat, sed neque eius ulla possint remanere Comenta. Hoc etia praecipio Si quis conscriptiones Arij caelasse comperitur, qui non re-Pento proferens , igni consumpserit, mortis

SEARCH

MENU NAVIGATION