Thomae Campanellae ... Philosophiae rationalis partes quinque. .. Thomae Campanellae ... Rationalis philosophiae pars tertia videlicet rhetoricorum liber vnus, iuxta propria dogmata

발행: 1638년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

men pangunt, scientiam docent. Habemus in Ovidii Τransformationibus Amores Apollinis. dc Dalaid,s, de litiae . Myrrh. e, & patris; Biblis & fratris. Contentiones Palludis, lunonis, & Veneris, id est, Sapient1ar, Potentice, SI Amoris. AEgypti quoque figuras hieroglificas eiul modi fecerunt. Nam statua pudendum contrectans diffusiluam vim Numinis ei spissentabM. Hinc sacra Priaapo; quae etiam Hebreis idolatris non defuerunt. Maiater enim Regis Abiat sacerdos in illis erat. Hinc Adonis adoratio defuncti in Libano monte in veneris complexu: quam Cypri j, & Iudaei, teste Ezechiele, venerati sunt, plangentes Adonidem. Quod renouat lasciuus Marinus inscculo nostro. Homerus autem absque his loqui nescit voluptatibus, Et deorum adulteria nefandos coitus pla

citurus canit.

It quidem has voluptares introducere non est artis Munus. Perse cnim venercae res delectant. Nec poeta meretur laudem, quoniam ab his delectat, sicuti neque qu quia ira cantu, & Melodia, quae aliunde mutuatur,inoia ex Artis pcnu educi r. Praeterea finis poetae est de laetare, delectritone vexavtiliquciat in nefandorum amo. rum Metris est pernicies, & Reip. Sc morum: igitur prae ter artem operantur, non secus ac Medicus, quando propinat aegrotis quidquid ipsi cupiunt, non quod Medicina praescribit. Quod potius coquinari artis eui: Coquus

enim non ut prosit, epulam hero parat, sed ut delectet ac beoc sapiat. Tantum ergo distat poeta bonuS a prauo, quantum Medicus a Coquo. Et Magister pueri a Mancipio. ille docet, de pro dcst. Iste adulatur & obest. Fingat ergo poὀra te delectare, ut possit iuuare. ina propter de voluptate penitius inquiramus oportet.

102쪽

' Voluptatem in ultimo sine tantum propte e esse, in mediis vero, oe in cunctis rebus humanis, alterius boni gratiapraelibari, onmiaque bona esse conseruationis causas, aut dispositiones, uar indicia, ideo sensti eorum esse voluptatem. Errare autem homines, qui ipsam mripiunt, non praelibant: in mediis ponunt inem, ideorue ad finem non pervenire. Necvtitia, nec sonesta pro ter se expeti. Probatuniue uniuersa iter in cantas. Ite

riamque quid sit voluptas.

A R. T. IV.

Voluptatem per se bonam equidem dico, ubi pisera est, uti in Deo: ac propter se expetendam similiter probem : 'ubi vero est impura, hoc est comista malis di bonis secundum nos, nequaquam cst propter se expetenda, licet per se sit bona: hoc nos natura docet. Nam nulla inreposuit voluptatem, voluptatis gratia, sed propter alium finem. Voluptas est in coitu vCnc reo: attamen nutura non instituit coitum propter voluptatem, sed propter propagationem prolis, conseruationem specier. Si enim propter se cilet voluptas, non in coitu, sed in alia rei cuius non sit alius finis nisi ipsam et, posita esset. Similiter magna voluptas in cibo, Z potu, quae saturis nobis abest. Ergo non propter se in est: sed ut cibo & p tu haustis reficiatur quod a corpore calor educit , & a scatur corpus ad sui mensuram. Voluptas est in lucra do, non propter se, sed quatenus lucrum, utile b num conseruationi praestat. In honoribus quoque πω luptas, quoniam honore conseruamur. Turpes enim sco lcstique viuere cum caeteris non possunt. Conseruat quoque honor hominem infama. Quapropter ubicumque limen itur voluptas, alterius boni gratia inuenitur. Tota autem ad conseruationem spectat. Quidquid enim aliquo

103쪽

cap. IL Ios

,acto eonferuat. Voluptuosum est. Quoniam enim Deus

semper est: & quaecunque sunt, ab illo sunt: Δ quae nosinis seruant ab illo habent, ut seruare possint , idcirco voluptas sensus est beatitudinis. Doctissime igitur sanctus Ambrosius in prologo super psalnaos desectationem in centivum esse beatitudinis docet, sed a diabolo factam

esse calcar erroris: dum propter se non propter finem vi timum appetitur. Quasi si quis cibo, & Venere utatur, ut delectetur , non autem uti eruetur in se, &in filiis. Sic enim homo praeipit finem, non praelibat. Deus autem &Natura ut praelibentus non Ut prae ripiamus, voluptatem laboribus instillauit. Neque cnini homo tot labores pro pane acquirendo in mercatura, agricultura, pastoralr, militia , aliisque in artibus, subiret; nec in uxo re nutrienda, & custodienda, SI allicienda: nec inciuibus, & patria tuendis per militiam; & artes, & scientiarum studra, nisi praefatis in rebus voluptas esset, quae sensus est conseruationis in se, in filiis, in fama: in Deo' eandem : quoniam aliae deficiunt, haec sola aet Erna est. Voluptatem ergo in Deo expectamus post huiusmodi labores, in quibus ipsam praesagimus tantum. Postea ver ὁ,

, voluptatis torrentepotabimur, ubi effons visa. Sensus enim vitae verae est Vera voluptas.

Dum autem sumus in via ubi mala bonis sunt missa, nequaquam omnis voluptas est eligenda, nisi quae plus boni, quam mali habet: nec pro cr se, sed gratia finis vutimi, a quo media mutuantur voluptatem, ut possint ad illum nos allicere, perducereque. In hoc ergo stat poetae industria, ut voluptate alliciat nos, sicuti natura facit, non ad voluptatcm, sed ad bonum verum, & ad-ni edia quibus verum bonum consequamur inquantum media, non inquantum finis, qui enim in medio ponit finem suum, ad finem non peruenit. Siccti qui in potu ponit finem . & non in sanitate quae ex potu quaeritur, is ebriosus fit,& podagris & chiragris, & aliis morbis,

quae sanitalcm tollunt, abundabit. Hoc autem sciendum,

quod in inciliis praecedit voluptas, in fine subscquitur.

104쪽

ios Thoma Camp. Potacorum

sed ibi ficta quasi; hic vera. Voluptas enim est affectio sensus boni coniuncti pis

tetiae appetitiuae illius. Dcsideriuin vero, & spes, S amor, di memoria, est boni absentis. Cum igitur iucundamur de bonis absentibus, propterea iucundamur, quod alis quo pacto coniuncta sunt nobis per imaginem praecognitam in memoria, vel in simili praehabitam in notitiis absentium. Ex his tali en patet, quod nulla voluptaS reperitur, quae in apprehensione alicuius boni non conlistat; sive vitilis siue honesti. Neque tamen est aliud utile ab honesto. Omne quippe vere utile, honestum est, N: omne honestum utile; dichur tamen utile ab usu, quoniam non per se expetitur,scd ad alterius rei usum, ut cibus, rastru, scii plura, predium: honestum vero ab honore, quoniam hono .

re dignum cst, quod multa bona in se habet, fini nos pro ximat. Vnde virtus est Maxime honorabilis, non quia propter se appetitur, ut dicit Arist. & Stoici, sed quoniam vicinior est sumnio bono, & conseruat magis, & via. Ita bona parat. Conscruatio autem propter se cxpetitur, nec tamen honesta aut utilis dicitur, sed bona tantum. Immo homines honorant, quod maxime pro dcst hominibus, non quod maxime bonum, nisi etiam prosit. Liberali as, & heiacficcntia magis honorantur quam sapientia:& diuitiae magis quam fici oica gesta: cum virumqtic sit utile, illud ad conseruationcm in se, hoc in n. a. Et tamen hoc honestum, illud utile. Honoratur Msladius, & ligo ab utentibus, non tamen eo honoro, quo animatae res& virtutes, quibus omnia bona acquirimus. Sed potius laudatur & seruatur. In omnibus tamen bonis est voluptas, & sine illis non reperitur.

105쪽

Probatur uniuersaliter, quod omnis iucunditas P a bono vel propter bonum utile honestumve,

de iucundis. .

V propter omnia iucunda, quae Arist. in Rhet. enu.

merat, iucunda sunt, quia utilia vel honesta, vel ipsorum indicia, aut cauila, aut dispositiones , aut

aut concomitantiae. Ait prin o : Omne naturati nosis suincundum esse , nitrier γ ceni uera m , quia consuetudo est astera natura. Sed quare naturale sit iucundum non docet ipse nos autem idcirco dicimus, quia coni cruat nos in nobis, aut in filiis, aut infama, aut in D co. At ii nos in Deo non seruat, profecto iniucundum idcirco esticitur. Qua propter & virginitalcm matrimonio anteponimus, quatenus

illa magis quam istud, nos in Deo seruat. Et aliquando iucundum est abstinere a cibo desiderato, ut filius aut amicus famelicus illo vescatur: quoniam in illis nos seruari cre dimus: & minus bonum nostrum maiori ipsorum bono post ponimus. Diximus quoque in moralibus, eligendam esse nobis amissionem unius in bonis fortunae, ubi amicus lucratur tria, non autem ubi duo quoniam in illis tribus est unum nostrum, & duo insuper amici. Si autem non nisi unum nostrum, &vnum amici, nil lucri accedit. In bonis vero corporis eligenda est amissio unius, ubi quintuplex est socii lucrum: in animi unius, ubi undecim ipse lucratur. QDoniam nos in amicis seruamur,ideoque iucundum est iti pro illis. Item &lacry mari, N: dolere Maxime pro amasia, in qua speramus voluptatem; & pro Principe, in quo honorem &diuitias. Fallitur tame homo quandocunque voluptatem solam habet pro fine. Est etiam in plactu voluptas,quoniam recordamur boni amisis, & per planctum praesens illud nobis facimus: S: S. Ang. lacrymari pro Deo suauissimum experiebatur: quoniam se per lacrymas illum amare, & promereri quasi sentie-

106쪽

bat, suave ocimau, de desidiam 5 somnum, dixit Arist. quoniam iunt secundum naturam. Ego Vero, dico, quoniana conteruant, aut quoniam laboris, destructiui, sunt

expcrtia: at considerantes mala ex somno, de ocio natacentia, odimus somnum & ocium, ec suauitatem fallacem: non quia suauitas, sed quia sub ipsa latet Virus, ut anguis inter flores. Ulcisci iucundum dicit Arist. & iram dulccm, ut Homerus, BI Dantes cecinerunt, non quia aliena mala delcctant, sed quia nostra mala extinguunt. Et quod Arist. dicit, quoniam irascimur contra quos pollamus vincere, Ac ira esst signum nostrae foret-thrdinis, verum est. Sed haec voluptas est ab indicio, illa vero ab obicisto. ictoria res iucundissima, quoniam coniungit nobis dominatum, quod bonum est honestum:&repraesentat nostram virtut cm, qua seruamur in nobis& in fama. Victoria pcr inlidias est turpis & in iocuncta, quatenus index est fraudulentae timiditatis non si prudentiae. Honorari 3r admirari, is adulari ab aliis iucundum est, quoniam indicia sunt in nobis inesse virtutes, quae talia merentur oblequia. Sed qui sapit, Si conscius est

strae vitiositatis, a bona matur honorem , nisi fingat. Maxime autem qui meliorii bona volunt per hanc fugam promereri. Vt David cum non vult vicuci conuitia Seiam ei, ut a Deo misericordialia propter illa extorqueret. Beneficientia, de omnis virtus, & dominatio, reprehendere alios, iucunda sunt. quoniam signa, aut causae bonorum . nobis coniuncte, aut nostro generi.

Tandem luaue cst meminive malorum ut ait Virgilius, quonia n areati a mali, cst bonu: u. coniunctum ait Arist. Nos vero addimus, quoniam signum est inittulis nostrae vel auxilij diuini in nobis, quibus mala superauimus. Item Lucretius ait. Su rue mari magno, turbantibus aequore ventis. E terra miguum alterius spere ire laborem. Suase etiam besti certamina magna inera M. No' quia vexari quemquam est iucunda voluptas:

Sed quibus ipse malis careas , quia cernere suave est , se

107쪽

Cap. II. , os

Nos vero addimus , quoniam virtutem hominum, nostraequc natui de s pcctamus, quibus mala vincunt tanta; rein nobis illam esse aliquo pacto cogitamus. Praeterea ad discimus ablque nostro pcriculo ex aliorum malis maria vitare. Pi aeterea fax ilia caenestia intelligimus, aliaque multa cogitantes Philosophamur. Hoc autem bonum est conseruans nos valde. Item sicut cum vidcmus languidos nostraerambccillitatis admonemur,siccum vidomus fortes strenue agentes, nostrae indicia potestatis , gaudemus. Et

quamuis dum in poemate ista repraesentantur, sciamus esse ficta, tamen gavd cmus, sicut imaginem amasiar spectans fictam. Ego quando oriandi virtutes, Δί beneficientias, magnanimos actus, lego, 6c ignavorum detestationem in Ario sto, assicior quasi praesentibus, sepeque ploro. Maxime propter veritate ramen cu Isaiam lego, S: Dei promissa intelligo tanquam praesciatia. Tandem

ait Arist. Imitari iucunsum , quoniam adri c/mus. Non eηim illa utamur quod imitamur , sid quoniam ratiocι

nationem facimus quod hoc 'ctum est illud quod prius

verum virisamus ; rea e aliquid acti it addi siere. Quibus in v erbis Aristoteles confirmat crrorem memoratum

in poetica. Quid enim ad discimus videndo Caesarem pictum, quem vidcramus vivum p quod sc. ille sit ille. Sed si sic ergo de quando viuuiterum video magis oblectaborq uonia rCad disco, quod1 sic hodiernus sit ille hesternus. No est ista oblectatio imitatio rus,sed in indicio artis, qua seruatur humanum genus, sicuti antea diccbamus. Nam si prauo pingv quis, licet dicamus. iste est ille, de ratiocinio dissiciliori, quia minus bene assimilauit, non tamen iucundamur, sed irascimur, aut irridemuS. Voluptas ergo omnis est sensus boni affectio, de accersitura conseruatione,& conseruatiuis. Dolor e contra mali,&e. Caveat poeta ne voluptate fallaci alliciat, scd vera,

multorum bonorum comite.

108쪽

πλto Thoma Camp. Poeticorum

Cur videatur esse aliquando Iucundμm separatum ab τά-

b, cum noscit. ART. VI.

VTmni autem sit aliqua res iucunda,quae solam voluptatatem praes ct absque ullo alio bono, nondum vidi. Et enim &si saepe cibi noxij, te potus, & venus, solam

voluptatem habeant, & una perniciem,& dolores, unde nec avtilia nec honcsta dicimus, sed iucunda: nihilominus voluptas illa est conseruationis gratia, quae ex cibo, & venc- re habetur. Sed quia eligitur sola voluptas per se, erramus. Sicuti timor datus est, ut a malis caucamus: at sis luna timemus & non cavemus; nec fugimus, abutimur naturae dono. Omnis enim passo utilis est, si bine utimur,& noxia, si male. Fit enim vitium. Iam de Musica diximus quomodo seruet spiritum ventilando, de amplificando,& ideo iucunda. At illud nosse oportet,hominem non unam esse rem simplicem: sed mente spiritu, corpuS: &hoc carnem, ossa, neruos, sanguinem, caput, pedes, Ventrem,&c. idcirco fit ut quod uni membro, aut parti est iucundum& utile, alteri sit nocivum, & dolorificum. Aqua frigida linguae iucunda febricitantis, Vcntriculo forte etiam sed quia spi litus contra morbum pugnantes impedit aut debilitat, noxia cst. Sic quae corpori placent, obsunt animar. Idcirco distinguat utilitates, & damna qui poeticam recte cxcrcet: & meliora bona in nictioribus vasculis propinet meliori quo potest modo.

109쪽

Poetas ut piarimum vobirate allicere: qua est in Do boni, non in bono. Signumque boni esse

PulcrituAnem: ideoque depulcro multi iuga . domina, poeta necessaria.

A RT. VII. QVoniavero poeta non allicit tantum voluptate,quae est

in bono, quantum ea, quae est in pulcro: non enim res, 1ed signa reium in Fabulis, & Metaphoris tradit: signa autem boni rationem habent pulcri: mali velo, Turpis: ideo quid sit pulcrum optime calicat est opus. Pulcritudinem igitur dicimus apparentiam boni.Bona autem sint pilii cipalia, & per se, Potentia, Sapientia, de Amor. hae namque primalitates dant esse, ac seruant: horum igitur indicia sunt Pulcritudines: Oppositorum, Turpitudines. Ergo

omnia vii tutum indicia, & Artium, sunt pulcra. Item rerum, quae conseruant sunt pulcra in quacunque quatuor Conscruationina. Adeo quod ipsa mala peliae quando a virtute considerantur cffecta, pulcra sunt. Vt M uid ricardus pulcra volnera incorporibus Maurorum sibi amicorum, csse dixit, quoniam erant magna, indicabantque vires Or-landi vulneratoris magnas: &S. August. phalaras cxossati o-nes,& de Corticationcs in corpore sancti Vincentij vocat, . quoniam indicia sunt cius tolerantiae. Sed quatenus sunt si gna crvdclitatis Datiani tyranni, & carnificam,sunt turpia. Pulcrum mori in armis, dixit Virgilius, quoniam fortis animi signum. Pulcher Catellas amasiae videtur amanti, quoniani anciliam indicat. dc urina, & eXcrementa, quando innitateni indicant, pulcra appellantur Medicis. Mi propter nihil est , quod non sit pulcru simul, & turpe. Pulcrum duni bona indicant conservativa, turpe dum mala destruisti ua: Deminae sunt pulcrae quatenus conseruationem in filiis habent. Mares quatenus in se ;sencctus quatenus prudentiae signum ue Iuuentus, quatenus roboris. E contra

turpis senegas di caruilas, quia imbecillitatem, M mor-

110쪽

yii Noma campanesia Poetisorum

tem annunciat: Iuuentus, veto quia stultitiam. In his sagacissimum oportet esse poetam. In omni autem pulcro voluptas cst ut sic; ut turpe, dolor, dc tristitia: vide nostram cantionem de P ulcro.Et de composita de silmplici pul--critudine.Et Cmodo proportio membrorum, S coIor,&Motus agilis, di vox sunt indicia potetiae & sapictiar formatricis nostiae recte vel non recte, & ubi, de quando. In Mctaph. de pulcro locupletissime diximus. EtCaieta. noster elegat cm edidit libellum. Peripatetici autem nondum quid sit pulcrum nosse aut conlidcrasse Videntur.

POETAM INDIGERE AD

docendum facile γ Iucunde sermonis inreersone, ut ab- frustum in claro, m in Iucanima in Iacundo amiciamus γ' doceamur. Ideoqκe alias esse uerborum transfigurationes, ut Metaphoras, antonomasias , per brases e alias senstuum sermonis, it ironiam, allegoriam,

parabolam, ςnigma m fabulam. fiunt deficientibus ueris exemplis , ad quasi ideationes exemplorum. C A P. III.

P Oeta igitur ut suadeat, voluptatem, & pulcritudinem

profitctur. At ista non in sunt rcbus, quaS vult dicCrc. Saepe enim sunt abstruiae ut physiologia; saepe auditoribus displiccnt, ut luorum errorum accusationcS. Saepe ta dio asticiunt, ut dum moralia exponimus, S quae sensui non patet i propicrca poeta non contentuS c.u mine,addidit tiansligurationem sermonis. In quo aliud dicit, ec aliud signific. at: de PVT clara obi cura pasciacit. Γiansfiguriimus aut citi scrmonem multipliciter. Nam ves solas voces, & fit tripliciter: vclmutuando vocabula a Icbus similibus, dia haec vocatur Mctaphora, sicut cum dico,

figura

SEARCH

MENU NAVIGATION