Thomae Campanellae ... Philosophiae rationalis partes quinque. .. Thomae Campanellae ... Rationalis philosophiae pars tertia videlicet rhetoricorum liber vnus, iuxta propria dogmata

발행: 1638년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

randi sensus, voluptatem ne gustent et quoniam rapi se sinunt. Fabula Circis mirifica est, maxime mores inlinisens, quam Gellius Florentinus illustrauit. In Ariost vero doctissima est Astolfi in lunarem globum introitus ad Gratandi intellectum recuperadum: Nam Pythagorica dog mata pandit: & quae de paradiso terrestri patres suspicam tur, & mirifieos sensus concludit. Illa quoque de Rog rio, intra cete in nau fragio inclusis, Vbi omnia, quae sunt in mundo inuenit, & templa, dc scaphas,ignem, &c.

mirifica est: quoniam nos admonet in ventre mundi nimati homines vivere, & cadere in natiuitate, quasi in re magnum , & esic nos sicut vermes intra corpus nostrum, qui nesciunt nos & animam nostram, M ubii si sunt. Nescio an hoc cogitarit Ariostus. Sed tamen attigit scopum veritatis. Fabula de matrimonio Bradamaniatis, & pugna cum Rogelio iub armis Leonis Graeci In peratoris , istorumque de ben cficcntia Z humanitate certamen , utilissime & solertissime cogitauit Ariostus, laudo equid mirifice bellum Ranarum , & Murium in

Homero, dc muscarum&formicaru in Merlino Cocc io. niam ostendit nobis nos esse ad totum mundum,& Angelos, sicuti ranae id mures ad nos. Litigiaque no-Bra vana & puerilia. Et cum fabulosissime loquantur. placent, ob pulchram n m. ficationem vim, non ea ratio ne, qua vulgus ridere solet, nec causam risus intelligit. In Virgilio nescio quam laudem fabulam quandoquidem nullam finxit non acceptam ab Homero. Conuersio autem nauium innim phas, ridicula est, haud tanto dignavate. Nomo Ariostum & Boiardum in fabulis adaequauit. Τassiis in eis frigidus est. Praeterea quando euentus mira biles habemus, fabulis haud indigemus. Omnes autem catiere deberent, quae ad religionem maxime. Spectant. ubi nec vera desunt miracula, nec sensus mystici. Fab las graecas omittendas ecnseo, ec de his, quς in Christianismo acciderunt, loquendum. Vtendum&prophetiis Nanagogia. Tassus cum lcrusalem expugnatam, vel liqheratam ue caneret, miras habebat historias puteritasprae

182쪽

mo. VIII. Io

phetarum,& Patriarcharum pro epiladiis, si uti sciuis.1 et: Item anagogiam caelestis Ierusalem. De qua melius cecinisset. Obligatus tamen graecismo , & gentilismo, nonnisi Homerica & Virgiliana interponit. Simius non homo. Et utinam meliores reddidisset quas furatur fabulas &digressiones, sicuti Virgilius superauit Homotum: nam forte licuisset. Nunc autem eadem mutata lingua Caanit, non meliori modo. Pauperes sunt Hispani poetae nil noui dicere ientes, quod ab Italis non transtulerint. eiamque canant Americae pugnas, & nouitates, & fabulosae antiquitates ibi sint, ic monstruose, nostris auribus mirifice arridentes: nec illas nobis patefacere sciunt, ne furta relinquere, nec Vlysseam imitari sciuerunt. Disci. puli Ariosti sunt Erzilla, & qui Mexicanam cecinit. Sententias quoque & Phrases suffurantur, & stylum, & f p Eindocte. Stilianus versibus incomptis rem mirificentissimam canit, furans Episodia minus conuenientia, & minus mirifica qua historia ipsa, de quasi de Odyssi facit Ilia dem, vel Ariosteam.

De Poematis terminatione:

QVoniam bellica actio representatur in huius generis poemate: bellum autem perficitur in morte principalis hosti si id Tragediam hostibus: nostris, quibus δε- uet pocta, Comoediam parit: non vltra progredi licebit poetae, sed historico. idcirco recte Homerus in moris Hectoris, virgilius in Turni, Aliostus in Rodo montis, Tassus in Argantis capta urbe finiunt i quos Priscus Manisus libros Virgilio addit,&Artostus sibi cantus quinquτ, nisi pro alio poemate) & Camillus Tasso, is perflui sunt: Nil ad rem poeticam. Potuisset Homerus Troiae in excidio finem facere sed longa videbatur actio nimis. Ari stus omnes exsuperauit quoniam nupuas Franeis in mos te Rodomontis Mauri mirificauit. .

183쪽

De dycriptione duplicis militaris in e peti epersonis describendis.

REmpublicam militarem duplicem describet poeta

Heroicus, alteram ex hostibus, alteram ex nostris histar humani corporis partes. Personas quae in historia desunt, ipsi fingent, si bellum Nauale erit, aut in campo procul ab urbe. Nam &Remp. Vibanam describet intra maenia Troiae,& intrHerusalem. Ex nostris si expediatio communis est, electione Nationis fiat dux, ut Aga memnon a Graecis , Gothedus a Christianis , vel ductator a Romanis. Non cnim in bello potest alia forma quam Monarchiae teneri. Nec nisi optimae, quae per electionem optimi. Dux fortis sit, sapiens rei familiaris, xpoliticae, scientiarum peritus, uti Caesar , α Annibal. Vigilans sit, pius , sobrius , strenuus, Optimus homo, non modo Dux. Sique illi desunt aliquae conditiones,

fingi possunt, ut in AEnea Virgilius, qui & Vlysse, Ac Agamemnone melior describitur. Religione & virtute se tuebitur. Rex vero: contrarius potentia & pecunia. Dabit senatum plurimorum ducum , quorum consilio, ubi tempus est consulendi, omnia tractet. Vt Agamemnon

Phenicis Vlyssis, Aiacum, & Nestoris, & aliorum ducum consilio utebatur. Ex ducibus alius erit senex plurimis negotiis&bellis expertus, ut Nestor,& R.lymundus , &Anchises. Alius eloquens, & facundus, & astutus, S industris, ut Vlysses, & Ilioneus, & Sobrinus. Etenim ille mens Regis est, iste lingua. Alius erit strenuus super omnes iracundus , iuuenis , acer, nil non arrogans armis,

oualis Achilles, & Ortandus, & Rodomontes, Se Ricardus. hic enim est irascibilis vis corporis militaris. Dabu-tur & alij duces strenui, quidam quasi iuriosi , tales enim facit bilis, uti Aiaces, & Mandri cardus, & Brandi mar tes: alij strcnui, & moderati, uti Diomedes, Rinaldus, Balduinus. Prout spiritus corporis ad sensum, & rationem magis minusque se se habcnt. Addentur duces an, Aa

184쪽

suo Uil. I, et tri timor cm repi eiciatent corporis: neque enim iuieta note homo' poto sile lucr . Adde alios ausos spolia. Ium auidos, omnia facientes ubi lucrtim, & pra 'davocat. Sic t octipiscentiam corpo iS rc presentabis. Addes saceriad Ctes, quoru nutu prmcep S arma mouet sumptis de caelo auspiciis: otii religionis partcs ecnent,& Conte plativae metis. Horum namque credulitate armati militcs, omnia sperant& audent. Sic Calchantes in excrcitu graeco, Pe. trusti ercni ita inciaristiano sub Gotii edo, Turpinus cun Carolo magno,& alii introducuntur. Describes modicos,& omnes artu proceres. It cm nuncios , ut Taltibium,

scditiosos maledicos , uti Thcrsitem , de Tibicines ex-hil .. rantes lassi,s & Arcti itectos , quamuis sit Caesarium unus M.ulIcmati . , dc Astrologum, & poetam. Q totque sunt a te citiones humanae totidem describes Virus famosas, ut alius spem, alius maeulitiam, alius tu, cundit Alcm , alius cupiditatem Ic presentenr. It cm Sc quot lunt aditus, ut aIius cloquentiam, alius maledicen tiam,altu cursum v clocem, alius xarditat cm , alius mi Vrationcm , dcc. Item di quot scientiar, alius sit physicus,

alius Thcologus, Mathematicus , dcC. sic enim cΣ varie, tale optimam dc iucundam Rem p. depinges. Et abundabis epis odiis ad omne proposit viri. nam & virtutem I e- prelantabis. Iustitia n Riseo . magnanimitate 'a in He .c ore: amicitiam in Eurialo Sc Niro. Et sic de ceteris. Nondum tam clarum vidimu S poema. Quoniam non natumram, sed calum poetae Imitautur,Wsubs antecessores.

Ex parte aduersa idem facies, sed potius passionibus

quam rationi, & religioni ob ediciates. Representabunt partes corporis , Ut caput princeps. Ocul cxplorator. aures iudex, linguam orator, pedes & manus milites, S C. vii in politica diximus. At Paris non obediat consilio Priarm , nequc Anthenoris : & prcualeat : & sit ruinata

Nec sacerdoti obcdiat Priamus, & perdatur. Vbi enim religio primo non principatur, & mox Ratio , & moXaffcctioncs illi subicinae, necesse est perditum iri. Dabis duci si dum sapientem cuiui consilio regatur, uti chia

185쪽

Cap. VIII. III

iam , non uti Seianum , aut Albarum de luna Hos in malum finem trahcs, uti Alvan Susi sis. Ganus Manguntinus, quia i aepe decipit Carolum. Haec representabis, ut doceas Reges, & duces , dc milites, ex quibus hominibus& actibus quae fortuna eos manet. Dabis duci, & comi tem fidum ut Achatem AEneae, Iosephum Pharaoni, Minoi Rhadamantum, Moy si Aron: neque enim potest aliter fiducialiter quidquid vult agere. Horum autem mores, & vestes, de gestus imit - optime norit,&elocutio nem , ipse poeta. Ciuitates quoque expugnandas Mathematice describes, & rationem pugnandi intus & ex tr. i, S: Campum, ec mare, de genealogiam ducum, de regionum, de in his nil fingerc potest. Cum describet equos, & eui sus, & notas Equorum bonorum, non erret, scd a peritis haec discat prius. Similiter cum pedites, de cquires per notas roboris, sicuti solebat Caesar. Et ferrum &inuentiones rerum. Etenim S ad minima descendet poeta, de verisimile faciat poema, nec in hoc grauitatem amittet. Hector pucllum Asiana et cui dum egreditur in pretium in gremio matris osculatur, cuius amore alacrior fiat ad pugnam. Nec poetis quid deperdita Nec tam n ubique affectandi sunt hi actus. Dc scribere mulieres fortes in e Xercitu pulcrum est, admirabile, qualis Panta silea, di Camilla , & Bradamantes , de Marfisa , Clorinda apud

Tassum. Animant enim caeteros amore , aemulatio vine, ne mulieribus imbecilliores appareant, sicut& Plato docet. Amor autem fortissimum facit prestatorem coram amata. Amores puerorum non recte introducuntur, nisi forte in parte barbarorum. Potius autem inno stris fiat amicorum aemulatio, de socialis amor, qualis in Clorindano , de Medoro. Reprehendendus est: quidem Homerus, quoniam non quales esse debent, sed quales lent introducit. Haec imitatio nil prodest auditoribus. Agamemnona vitiosum facit, contemptibilem, luxuriosum in multis. Achillem qui princeps est virtutis , ne V dum crudelem qui saeuiat in corpore iam mortuo dcscribit, sed auarum, qui non nisi pro pecunia reddat illud

186쪽

IJJ Thoma Campane a Poeticorum

patri. Magnanimitas non stat cum auaritia. Neque tale exemplum nobilitatis erat ponendum. Hectorem fortis simum ter a facie Achillis fugientem circumdare maenia Troia introduciti a dijs decipi sub specie Deiphebi auxiliaturi : haec ridiculose ponuntur. Longe melius omnia imitatur Ariostus. Virgilium accusant, quod roganti Turno vitam negauerit. Sed Baltheus pallantis, dc Euandro obligatio, ipsum excusat.

De Ludorum, a Bonumqueparticularium interposi M.

SEpe occurret in morte magnorum ducum exequias celebrari, & ludos. Haec fient eleganter ,& mysticis modis , & mirificis r alioquin tace. Quae notissima sunt ne tractes, nisi excellentius quid affers. Hic artium experimenta ostcndes.

De epith hiis ,-inscriptionibus.

IN sepulcris epitaphia inscribere , &in tropheoruerectione post victorias, sagacis est poetae. Qvniam enim

lapis loquitur, demortuus, pauca sint verba, clara, sobscure enim & figurate nescit lapis,) sed sensum grandem eontinendia. Artostus in hoc cx cedit omnes poetas rvti in tropheo armorum Ortandi per Lerbinum posito. Et in antro Medori, Et Aligelicae.

De insignibus gentilitiis ex bello originem nactis. Et de

ipsorum representatione. AR ma quoque figurari solent, & gesta ducum O.

stentare. Unde insignia gentilitia ortum habent. Parma alba ad bellum ibanti reuertebantur autem depsecta clarioribus factis, teste Uirgilio. Hispani tot ma roruin capita, quot occidissent , pingebant in Gran tensi bello , sed hoc nimis vulgare. Ortandus arma victi quatripartita aestat Almontis. Viscontes Mediolauen-

187쪽

sis viparam puerum edentem ab Arabe hoste tulit. Ni- quid ista dicunt. Quoniam a victis ornantur Victores. Attamen ars ista significandi hodierno tempore ventilatur magis. Ponitur corpus unum aut duo , non humana, rem gestam representantia, aut Screndam, vel animi aD sectum. Additur Anima , quae uno vel medio carmine, vel tribus, aut quatuor verbis indicat sensum corporum. Probant carmen ab aliquo poeta insigni desumptum. ut bos inter iugum, & altare positum cum versiculi parte. in vi mque paratus, indicat hominem labori, re sacrificio obedientem. Sed cum res una pluribus corporibus exisplicari habet, illa plura ad unum rediguntur , ut si eclipsem representas ponendo solem, tellurem, & lunam in diametro. Oportet rerum proprietates callere, qui sapere ista cupit. Nec ponetur Anima, ubi corpus aliud vix potest significare. Artostus mirifice Bradamantis mortiis feram desperationem introducit, depictam in clamide mulitari. Sic.

Era lis S ra vesta dei colore, In cni riman L Ioglia che s imbianca Quando dat ramo e mira, o che ι' humore, Chς facea et tuo I' arbore , li manca. R 'amata a trontani era a Dore Di cipresbo : che misi non si rin runcasti&καο ha sentito la dura bipenne. L' habito at suo detor molio conuenne. Animaduersiones in heroico poemate qgadam.

Aveat poeta maxime, ne aliqua ponat haud verisimilia. neque, secundum naturam, neque secundum credulitatem religiosam. Veluti Homerus introducidHeroeSin feruore belli, dum congrediuntur, prius iacta Ie nobilitatem suam , quam armis decernere 1 quod si

188쪽

duobus faceret verbis, recte esset, scd Diomedes pro- priam genealogiam narratasneae, & AEneas suam, seque iactant longa narratione: Sic dc alii duces. Quae narratio potius poetae tunc, vel alibi ipsis ducibus, haud in pu gna, conueniret. Similiter Tassus insuarcforniata Ierus Iem Argantem, & Alethem te gentes in culeis gesta chriastianorum in sex annis praecedentibus, introducit, dum intrant ad colloquium Gotfredi, missi a Suithano AEgyptiorum. Q d nullo pacto conuenit. Melius dixisset, si postquam legatione functi exeuntes ista scrutarentur. Nec Virgilius AEneam patitur totam Dedali picturam legere, ubi conuenientius erat; quanto minus passus fuisset Argatem his spectaculis longis aliud accinctum detineri3 Nec vidctur decorum , quod Homarus solet eadem Verba ponere in oratore, quae Rex legans ipsum, dicit jisdem verbis prorsus i scd sententiam tantum. Ista Religiositas ignorantiam oratori, de fastidium lectori conciliat,

y bi non sunt oracula Dei. ι De Numinum , Bonorum malorum introductione, in heroicis.

CVm aliquid magni interuenit presertim in modi historiae, introduci potest numen, ut Deus aut Angelus, non tamen ubique, neque leui de causa. Et cum deis' coro, conditionibus numinis. Superflua semper vitan da sunt, ut natura iubet. Inimo numen ubi natura sussi cla sed ignoratur, ad naturam nos ducat, vi Dei virtus

multiplίcitcr addiscatur. Nam & Moyses: ligno dulces reddit aquas: quod poterat sine ligno: S: Isaias ficorum cataplasmate Ezechiam sanat, Raphael felle piscis Tobiam, Hoc imitatus Virgilius, dictamo per Venerem sanat 2Eneam. Sciendum est ex S. Augustino quod creat ra corporalis a spirituali administratur di ideoque & bello 5 paci prcsunt Angoli, o rerum generationibus, &r gnis, & prouincijs, S: Magistratibus. Adsunt de domones semper iniustam cautatu defendentibus , nisi a-

189쪽

Cap. VIII. Lyr

liud cxeqtii a Deo cogantur. Ne est malum quod ipsorum ministerio non fiat Nain vet Chrylost. in Mat. 8c August. in psal. 77. docent, aequum est, ut Deus dispenset bona per Augulos bonos , mala per malos. Recte qui- dena Homerus dc Virgilius Deorum studia contraria in adiuuandis Graecis Et Troianis, & Rutulis , introducunt: quoniam notum est ista fieri. Sed ipsi inter Angelos, de Demones pcrperam non distingunt. Unde Plato disputat, nim Sanctum sit quod placet Deo, an natura. V deturquollud non posse astrui, cum dii contraria velint,

nec Cuius voluntate sanctitas constet, notum sit. Nos autem, qdibus reuelatum est; Deum unum sanctum lancto rum fatemur, Angelos Z: diabolos executores prou dentiae. Hosque illis aduersari: non autem inter se Angelos, nisi ubi vo luntas Dei virumque latet in aliquo in-- diuiduo negotio,ut apud Danielem legimus de Angelo Persarum Angelo Iudaebrum reluctati. Quapropter sciat

Pocta ista introducero, nec diabolos Deos vocare, & hominum nominibus , ut Gentiles factitarunt. Nec Deos. vel Angelos ab hominibus vulneratos canat, Vt Vener a. Diomedc Homerus Hoc enim impossibile,& profanum,: in duces religionis contemptum. Potest tamen Dention a virosancto vulneratos in assumpto corpore , & rei igatos facere , non propria scd Dei virtute , & a necromantis inuocatos: M terrifica in his canere, sicuti Seneca in Tragedijs , & Lucanus de Eridione. Haec autem non fabulose, sed secundum Theologiam describat. Vt hctaines admirentur, terreantur, discant. Virgilius haud laudatur , quod naueo AEneae in nim phas conuerterit, Cum minime opuS, csset mir, culo e potuerintque exur

aut submergi.

De Fartibus ' Mis hemici. P Artes poematis sunt Inuocatio,propositio, Narratio .

190쪽

Thoma Campane a Poeticorum DE INVOCATIONE

INuocatio est numinis auxilium petere ad poemadescribendum: & memoriam reuocandam , ut possis digne dicere. Puto autem in principio faciendam esse, uti Homerus, & Museus, dc Ennius , & Lucretius inuocant. Virgilius autem dc sequaces post propositionem id faciunt. Sed parum refert. Secundum tamen rei verit tem melius illi faciunt: quoniam Numinum afflatu poetet loqui profitentur, ut Plato, & Ouidius docent idcirco a Numinis imploratione incipere debent. Sicut ille dixit.

gen commeta , ba L meta dei' o MNe Ii comincia ben , se non L Dis. Inuocabis non quodlibet, sed quod pr sidet negotio.

quod tractas. Vt Calliopem Mutam in heroicis, Polyhymniam in lyricis inuocat Horatius. Palcm Deam se sum in Georgicis Virgilius. At Christianus poeta non invocet numina falsa Gentilium. In quo bis errat Frac storius caniturus de morbo Venereo inuocans musam c stam , & insuper Gentilem ditatem ipse Christi anus. Potius Sanctum Rocchum inuocare debuisset, qui contagionibus prssidet. Etenim, ut dicit D. Thomas , sa diis datae sunt a Deo prerogatiuae speciatis, ut S. Antonio super ignem , Apostoniae super dentes , &C. Dantes inuocat Musas dc Ingenium , sed pro musis scientias intelligit,sicuti pro Ioue Ieoua Deum veram. Vbi ait,

Allegorice quoque Apollinem aliquando inuocat, sed licentiose. Intelligit enim vim & afflatum poetarum ut Seneca exponit Varro. Potest inuocare ubieunque

SEARCH

MENU NAVIGATION