Thomae Campanellae ... Philosophiae rationalis partes quinque. .. Thomae Campanellae ... Rationalis philosophiae pars tertia videlicet rhetoricorum liber vnus, iuxta propria dogmata

발행: 1638년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

sematur. Sed Tragedia Christi plures habet fines,sus, quam commvngs aliae: ideo aliter trafatur.

DE Panibus actionis. P Attiemur Tragediam in quinque actus , inter obs

ioquitur chorus. Actns autem in duas, tres, vel quatuor scenas: in quibus persona una, Vel duae, vel tres ad summum interloquuntur. In primo actu cumulum Delio citatis si uta fato, si uia virtute , in persona ruitura iam,' depingemus, vel actione, vel narratione prsteritorum. Nam, uti Salomon inquit, exaltatur cor ante ruinam. &quando videtur non polle cadere. Sic Iepte parta victoria ne dum regno, dum triumphat, N a filia triumphan te excipitur, incidit in nocessitatem mactandae unicae filiae, Notat hoc s. Bern. in Passione Christi, quod non nisi quando triumphans super asello incedens per Ierusa-etem, & a populo Rex acclamatur, & voces tanquam Dei in templo audiuntur, dc Pascha cclcbrat, repente ad nercem baptus trahitur. In secundo actu,quoniam nunquam mala aut bona so

tuna aceidit, ut probat Cardanus , quin illius pridictio

non .pta cedat, introduces per somnium , aut per astra, aut per Prophetam, aut alio mirabili modo, mutationem fortunae proximam prςvideri. Si outi Balthas tar Rex Ba bylonis dum hilariter conuiuat Cum principibus uxo-Tibus, videt articulum scribentem in pariete sui ruinam. Recte Dantes Hugolino comiti cum . filiis 'in turre Pisana fame necando , somnium fatidicum tragice prs ponit. In hoc fient interpetationes, turbationes , alij adulabuntur dicentcs e ne nihil ; alii dirum canent omen. In tertio insperata fortunae mutatio continebitur, causae'ccultae prius, patescunt, ves, quae videbantur fauere,cόhtrariae apparebunt. In quarto mala dira aderunt, consilia mortis , iudicia,

consiliarij iusti as adulatoribus, vel iniquis, secernentur. Et quomod*alijsequuntuitus, alii Principis volutatem: C c u

202쪽

ath clamabunt, aurifige , ath detestabuntur immanita

In quinto mors sequetur innocentis, vel actione re. praesentata, vela Nuncio aliquo enarrata. Aliae quoque mortesPer narrationem intermiscentur, sed principalis palamnet. Qiiod Horatius negat faciundum; quoniam ait, Marcoque mihi ostenis sic , it credulus odi. In narratio ne quidem latent, quae inuerisimilem faciunt euentum, ut cum Medea filios trucidans metratur; in actione patet simulatio. Neque enim tam dextere fiet, quin falsa actio vidcatur. Et ex hoc minus movemur. At qui Christum crucifigunt, non hominem viuum, sed statuam quandam: crucique retro apponunt pannum; sub quo loquitur homo, videturque loqui crucifixus e aliquando homo vivus in cruce ligatur, & lo a itur; videntur non inepte agere. Scimus Tragediam esse vere cruciis fixi imitationem : nec , nisi ubi ineptissime fit imitatio, indignamur: Consueuerunt sanctorum neces palam stentari hoc tempore. Quod ad apparatus industriam ma3is attinet, quam ad poesim. Licet apparatus poesis, realis , non verbalis etiam sit. Optima erit mors, si miracula addentur , ut cometes, obscuratio solis, terre motus, prophetia morientis. Nam superis communicant dum moriuntur , ait Gregorias,& prsu ident homines. Sic Hector moriens Achilli moristem a Paride comminatur. Et fili j Machabet, septem An tiocho Cladem dc Gchemnam , dum cruciantur, praedia cunt. Ubi haec non sunt vere , uti in Machab. fingi possunt, uti in Hectore.

De Choro. Post quemcumque aream canit chorus flebili modo

nec nisi quae in actibus tractantur. Est enim quasi vox Communis, quae, Ut ait S. Petrus ad Sy monem magum, speciem tenet prophetiae. Laudabit itaque chorus pro uia

dentire Dei: considerabit urationem sortunae in pri-

203쪽

mo actu, nec in ea fidendum esse. In secundo prophetiam veliti labit, ardua, arcana do Cebit. In tertio de iudicio&iustitia disceptabit, vel impijs canet. Mutationem rerum qu Menus a Deo bonam dicet: sed is illis , per quos sisn alam venit. In quarto na Oraliter tangct ea, quae in quarto dicuntur. In quinto mortes planget, &casus hu- naanos , immanitatem detestabitur. Laudabit morientem pro iustitia: martyrium celebrabit: & in ipso finietur Tragedia. Loquetur per graues sententias, & apte cohaercntes, &do die semper. Erit autem chorus vel mulierum honestarum , ut solent in ruinis conuenire adla. mentationes & in filia Iepte, & in Adone impudicar sol hant. Aut erit chorus sacerdotum, & hi sublitnuus canet. Aut senum dc hi prudentius loquentur. Pulcrum erit si v-rius loquatur suauibus modulis , caeterique respondeant, idemque interdum repetant. Sicuti in Epithalamio Catulliano, &in Egloca de morte Daphnidis Virg. laudabimus musicam concinentem apte. Nam uti dicebamus,

alia bellicis , alia ecclesiasticis , alia nuptialibus rebus ,

conuenit.

HAEc dicta sunt idealiter. Alijs enim modis fieri in Iet Tragedia, de ali)s exordijs , & me di s , & finibus.

, Omnes tamen in morte illustri terminantur. Et quae non speramus possie apte pri sentari , narrabimus per Nun Clum aut aliam personam. Neque enim totum considium

describi potest: sed neque H crodis semper conuiuium . Narrabit autem illud aliquis de Aula: quid actum, quid , di milia a personis interuenientibus, & quom Od O. Sermones erunt magnifici plenique sententijs, at pro dicentium conditione.

Sunt quidem aliae Tragediae simplices, quae narratio-nem continent gestae rei absque inuoluero. Aliae impi Xς nodis multis , & peripetia , 5c agnitionibus.. Epis odia intererunt, quae narrationi necessaria sunt,

204쪽

Thoma cam anelia Poethorum

breuiaque, qualia in simplici epopea compilatae historias non in composita explicati eAempli. Et non nisi sine quibus vix actio recte non possit presentari, diximus ne exce-ψant scenae diem. Tragedia tamen Christi, qηae fit ut vita eius, 1e mors animis christianis figatur, tota seriatim agetur, & intra tres aliquando soles. Sciat partiri poeta prout decet. Samctorum veri, Heroum non nisi mirificentiores, & intra unum latem fieri opto.

Conueniunt iambici versus elocutioni. Omne ei men genus Capit pro varietate personarum. Non Iaudo quod canendo recitari solet, prssertim moribundis. Hoc introductum est ut populus audiat, assiciaturque lSed reuera soli choro conuenit, qui quasi seorsum consi-dςrat ,& fiebilem sonum emittit, qualem in morte solent

mulieres natura edere.

Vtrum Tragedia sit nobilior, quam Epopeia

ARbitratur Arist. Τragediam nobiliorem epopeia,'

quoniam est magis una actio & delectat etiam ex melodia, & apparatu. Item habet peripetiam& agnitionem. Sed nil probat Arist. Una enim&epopeia est. Nec quia Episodijs abundat, minus delectat, immo magis quoniam plura ac varia docet. Varietas autem amabilis. Praeterea describit euentus ex virtute & vitio, Tragedia Vero ex fortuna. Illa plures personas, & Remp. idealiter fingit: ista non nisi partem Reip. & euentum unum Siacuti autem non est lapis nobilior, quia magis unus quam Planta, neque vermiculus, quia pauciora membra habet quam homo. S ic neque Tragedia propter hanc unitatem Heroicis prepollet. Recte Arist. diceroe, si partes po' malis non sint quae epopeia apponit. secunda ratio nil

205쪽

ν III.

valet quoniam melodia & apparatus sunt extra poema 'Tertia nec valet, Nam & peripetia & agnitio potest inesse Heroicis , ut patet in Odyssea. Preterea continet Epopea Tragediam,& aliquid plus unde Dantes introducit Virgilium de sua AEneada dicentem. Come canta

Sicuti autem elegia non est melior Tragedra, sic neque Tragedia epopeiae prs ponetur. Habet alia multa unde prpcellat epopeia.

DE COMEDIA

A R. T. XI...

Conudia vero exemptum es fortuna virorum me lacrum, possiarioruque, o inopinatis malis ad inopinata bona δε- Deniensium, metrice, morareque i tantibus personis agentibus, patientibusique , confictum: Proptereaque populari Reip. est familiare. Nec omnis actio est comica, nisi quae aliquid mirificum continet, & inopinatum. Hinc discut homines in tribulationibus & euentibus diris sperare meliora. Et quibus artibus moribusque quae bona malaque soleant accidere. In illustribus personis non considhrantur hi euentus , sed mali tantum , quoniam bona ilIi potius adesse solent: Ergo insolita quae sunt natura mirabilia decis canemus. Humilioribus vero mala non desunt. Bona ergo in eis sunt rara , mirificaque. Neg quae per Virtutem comparantur, sunt comediae materia , sed quae fortuna. Illa potius epopeiae conueniunt. Nam Odyssea comica

est , sicut Ilias Tragica. Romani dum Popularis status holi sic odia, cum principatu TraSedia

206쪽

,οδ Noma Campania a Poeticorum

sunt. Seneca eas inuexit sub Nerone , nisi quis EnnIi Tragedias , quas non habemus opponat. Euripides de Sophocles excelluerunt apud Graecos Tragic cui Pla tus 5: Terentius apud Latinos Comici.

Constabit personis octo aut decem ; quorum mores

cxprimere oportebit tam exacte, ut iubilatio quaedam spectatoribus exoriatur. Gaudemus enim imitatione, quoniam artem humanam, quae imitatio naturae est conspicimus & bonum nostium intelligimus. Ex bono autem sequitur laetitia, & voluptas, quae sensus boni est. Describemus ergo senes, patres familias, liberos, aritantes, meretrices, Uirgines, gladiatorcm, cauponem, se uos. anetllas, Zc familiarem statum. Sicuti enim epopeia polyticam, sic comedia Oeeono micam docet.

De moribus in comedia imitandis. SEnes igitur fient malitiosi , quia plura experti sunt

dubitatiui, S quasi sceptici, iuspiciosi; amantes, Ut osuri, utile honesto prεponentes, inconsidentes, paruae spei, inuerecundi, loquaces, antiqua tempora laudante iuuenum reprehensores , queruli, imbecilles , ideoque misericordes, non ex humanitate ι auari, temperati Iuuenes autem iracundi, hilares. affectionibus vehementes , ambitiosi, honestum utili, & iucundum utrisque prs- ponentes, putantes se scire omnia; confidentes sperantes, simplices, humani, misericordes, dicaces, nil timentes. Media stas ex medijs miscetur moribus. Nobiles secundum politicam sunt iactabundi, maiorum suorum similibus insultantes, potentiam S primatum affectantes, pro gloria, & voluptatibus omnia facientes. Vera tamen nobilitas virtuosis actionibus non

maiorum titulis se ornabit, lignestum vitae prsponet; in-lyrias

207쪽

cap. VIII ros

iurias alienas vindicabit : in proprijs clemehi erit. Non

prouocabit contumeliis. Prouocatus vix rixabitur Diuites superbi, contentiosi, delieati, ostentatorer contumeliosi: Praesertim ex vilibus ditati & nuper. Nocenim laedere parcunt, quo se potentes & nobiles falso ostendant. Potentes vero fortunis praeualidi, sunt huma niores, honestiores , gloriae verae studiosiores, & religiosiores, Deo obligatos agnscentes ob secundam pot-

. tunam. Elati tamen,&superbi. Quia utcm sapiunt, omnes terminant affectiones. Meretrices procaces, auata , fucorum & mollitiei aD sectantes, alias meretriciae artis, quas ipsae exercent, insi

a mulantes.

Ancillae timidae, subdolae, leves, subiectibiles, de

perantes, in confidentes, cstantes omnia arcana muli rum religio c.

Serui astuti, illiberales, fures, solliciti, machinatores, corruptores familiae, & adulatores iuuenum, quibus se uiunt, lenones, insidiosi , in minimis multa syllogigantes, infidi lenibus , fidi iuuenibus, ex Cusationum locu

pletes. Miles iactator, superbus, loquax , vulnera ostentans, narrans gesta sua, magnificans omnia, ubi nil est opus. Notabis cauponis mistiones, impuritatem, recoctarum venditionem, &C. Lictorum de carcerariorum crudelitatem, sitim sanguinis , lucrum de alienis malis, arma, pauores , claues , mi nas, quibus miseros affigunt , gaudentque malis alienis mendaciam cunctis, auaritiam. Denique non est ars neque aetas , neque sexus, quae comico nota esse non de

beat. Pedagogos sordidos introducet, doctores legistas ineptos , aliud pro alio loquentes , ut Gratianos nostri

temporis, fi ridendum est. Adduntur parasiti, & quir, diculum profitentur, vulgo Trinulli,&alij huiusmodi.

208쪽

as, Thoma Camp. Poeticomm

De partibus integralibus cm essentialibus, oe modis.

A Ctio comprehendatur quinque actibus, uti Τrag a dia. Sine choro. Intra medium diem possit recitari. Semper peripetia, nodo, & solutione, quae saepissime per agnitionem fit, constabit. Non enim mirabilis est, cum sit humilis , nisi sagacitas hominum intersit, admirationem faciens , & ex prudentia imprudentes affectus, aut in faelices: &iterum cx desperatis faelices oriantur. Nos autem non mores quales sunt, dicemus, sed quales esse debent. Ideo probum senem alicrum faciemuS,Vtexe plar proborum , alterum improbum pro sui conditione, , de sic de caeteris, ut Oeconomica bene tractetur. Non tota actio praesentabitur personis sed alia pars recitabitur ab histrione, alia actitabitur, quae mesius agi potest. Patacit autem comedia visum, & avditum. Vtrique satisfaciendum est.

De actibus , imruibus cinnexio , ct Solutio conficituri

Et de is Pitione. Tota comedia , sicuti aliquando Tragedia, constat

ex connexione , di solutione. Connexio continet actionis moralis praxim,& peripetiam, quae est euentus contrarius voto agentium t & perturbationem actorum I rixas, Vulnera, carceres, exhereditationes, Ec simi-ia. Solutio vero continet agnitionem, &faelicem euentum ex in faelici. Et cum duplicatur,comedia suauior est. In primo igitur actu praelicatur aliquid, ut amor tuumnis cum meretrice, studij literarij neglectus, dispendi λααaquae amantem sequuntur.

In secundo resincipit alio verti, ut sitiualis, aut pates impediunt: & incipit implexio. In tertio iracontexitur, ut vix extrieari inile videor, . di perturbationes incipiunt. aquarto persicivotur, ploraturi

209쪽

In quinto soluitur, & fit plausus, ut huptiae cum amata, yel liburtas insperata, vel&c. Praecedit tamen prologus in comedia, in quo proponitur actio representanda, & commendatur. Interdum &poeta excusatur, aut defenditur contra maledicos, uti apud Terentium fit. Agnitio autem fit aut syllogismo, a causis pncedente, aut ab effectu : vel a signo. Signum tamen est proprium singularibus actionibus, & testimonium. Signum dico aut ex consuetudine: sicuti Rex ex insignibus. Aut ex natura, ut Achilles inter mulierculas ex armorum cupidine: aut ex aduentitio signo, & hoc vel in fixo, ut Vlysses in cicatricc ι vel extrinseco, ut annulo .n atre dato; vel ex crepundiis; vel ex monili. Aut ex reminiscentia, sicut Vlysses apud Phraces plorat, dum canentem Antinoum gesta apud Troiam audit, subindeque agnoscitur. A testimonio autem, ut si hospes adueniat quaesitum puellam. Aut oraculum adsit, sicuti Merlinus Marfisam pugnantem cum Rogcrio , sororem cum fratre pugnare canit. Representatio iucunda fieri posset reeognitionum sancti Clementis. Denique quaecunque de signis & testimo- .nys diximus in Topieis, huic negotio deseruiunt. Agnitio enim est syllogismus sensatus, a signo, vel testimonio fidem, et suspicionem, & tandem notitiam Pr bens. κ

Exempla virtutis nedum fortunae in comedia,

qua ratione.

CVoniam comedia exemplum fortunae est. Fortuna autem, teste Liuio, virtuti fauet, vel imbecillitati succurrit, unde stultorum gercre curanidicitur ab Ario-sto : quod prouidentiae Dci est , ut ubi deest ingenium ipsa suppleat; propterea comedias optimas facti mus si furtunae inemplo, virtutiS, Δ amoris cXemplum aptauerimus. Itaque exemplum amicitie in Pylade & Oreste presentabimus, & ex illa bonum finem comediae eliciemus. Exemplym fidelitatis Tyndari erga suum herum

210쪽

Thoma campanesia Poeticorum

ponit Plautus in Captiuis, de heri erga seruum : &ex hoc perturbationcm serui damnati ad lapidicinas, quia teli crum mentitus est, ut herum saluaret. Et ex hoc felicitatem serui agniti a Domino, quod libi filius ellet. Similiter in amoribus finem fidelibus amantibus faelicem faciemus, ut Guarinus in pastore fido. Subdolos vero

in sua astutia deprehendi ostendemus. Gaudet enim spectator , ubi virtutem, non fraudem praeualere tandcm, licet sero , percipit. Deos haud introducemus in comedia praesertim praue operantes, sicuti Plautus Iouem stuprantem Alcumenam, & Mercurium lenonis ossicium facientem facit. Tum quia vilibus actionibus ista non conueniunt: tum quia neglectus religionis exoritur. NegMonachos licet scelestos introducemus, yt fratrcm Ci- pullam, de Galassum , eadcm de causa. In sacris vero Comedijs, ubi sanctorum euentus praesentantur, ista licent cum decoro. Neque cnim ridiculum hinc, sed pie.

IaS captatur.

De suggillatione, cy' Ninis, Cr ridiculo.

EX pedit in comedia mores ciuium scelestorum suggillari. Proptereaque mimos maledicos , & The stes introducere , quibus licet omnia dicere. Non autem nominabit nisi publicos nefarios, quorum vituperio deterreatur caeteri a viiij s. Addetur & Ridiculus, eronim populus nisi rideat, aegre spectat comicos. At imitatio exquisita admirationem facit, de risum.

SEARCH

MENU NAVIGATION