Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

nium non consistere, nisi conjunctio maris & foeminae fieri possit, nou satis es maritum solo tantum osculo putari, ut ait Quintilianus decum. 7 Quod si ergo post nuptiales sescenninos mulier grata M. exspectata voluptate non frui posset, tunc recte ad duellum, quod congressus vocabulo Gallis venit,

maritum suun provocat, uti disputat Felim an comment. ad h. t. Verum nullam video rationem, cur non ex jure naturali homini cum brutis communi maris & foeminae conjunctionem, quod nos matrimonium appellamus, descendere cum Jcto Uupiano statueremus. Denustimae eorum cerebro offusae tenebrae mihi videntur, qui illam conjunctionem brutorum ex naturae potius impulsu , quam ex jure naturali proprie dicto descendere statuunt , quoniam hac in re bruta jus de rectum non servarercrum usus docet, ex vago Sc illicito horum coitu facile perspicimus. Alibi enim diximus merito iuri naturali adscribe dum , quicquid convenit aeterno Dei decreto, & ejusmodi le- ges, quae juxta illud decretum , cuique individuo ad certo modo existendum de operandum innatae sunt atque inditae, adeo ut omnes animalium actus atque Operationes, quatenus cum illo decreto atque legibus ipsis innatis, quae consistunt in illa naturali propensione, qua impelluntur ad operandum huic decreto consentaneum , convenientiam habent, justae atque rectae vocari, atque ex jure naturae descendere dici possunt. Quamobrem Thomas de Afilicto disp. I. de objecto justitiae disputans , inquit : Ut quaedam participatio Iegis

aeternae qua Deus omnes creaturas in suos fines dirigit, cum homo cum caeteris creaturis con Ueniat, quod ad aliquas inctinationes naturales , fg inclinationes istae, cum ab auctore naturae sunt inditae, sint bonae, ad legem naturalem pertinent. Tria genera praeceptorum distinguunt Moralistae, quae ex naturali jure descendunt. Primum eorum quae spectant ad conservationem proprii esse, in quo homo convenit cum omnibus substantiis: secundum eorum, in quibus homo convenit cum animalibus,& pertinent ad conservationem speciei, ut est commixtio maris & foeminae, εc liberorum educatior tertium eorum quae conveniunt homini, quatenus homo est de ratione utitur, ad usmodi inclinationem pertinet , quod Deum colat, quod pro iis Diuitigod b Cooste

102쪽

DEI UsTITIA ET IUR2. 7 Iat, parentes veneretur , & id genus alia eadem in propaganda prole homini at ''s lex data atque praeseripta 8 Quae nonne. ex eo. 4dit decreto An non huic cum homo tum bruta

eum operantur, cum per maris atque foeminae con-tque commixtionem speciem conservare student te ac justae tum hominis tum animalium operatio-ιjuri & legi naturae conveniunt, quatenus huic fini inserviunt, εc proinde decretum & legem a Deo datam adimplent 8 Num ex alia inclinatione ad coitum feruntur homines atque bruta animantiae An non iisdem natura

innatis stimulis ad generandum impelluntur An non eundem finem, scit . ut multiplicentur, & repleant terram 8 Ruod si quis inscietur cum L. Valla, jus dici posse coeundi appetitum aut nocendi imbecilliori & occidendi, ilico res piscet, ubi

paulisper animadvertit mala bonis esse finitima dc vitia virtutibus . ita u. liberalitatem luxuria, parsimoniam avaritia aemuletur, & religionem superstitio. Unde appetitus minime effraenatus, sed intra naturae cancellos manens jus est, si vero eosdem egrediatur, jam incipit nominari injuria & error, ut inquit Forcatulus comment. de justit. S ur. Cur non juris naturalis esse diceremus ad sui simile propagandum appetitum, cum homini tum animalibus ab auctore Deo insitum ,& ipsum coeundi aerum justum appellare quid vetat, cum legi naturae

conveniat. Imo quaenam ratio, cur non aeque sano sensu matrimonium respectu brutorum, maris & foeminae conjunctionem & commixtionem quam ratione hominum , appellare

possumus Huc spectat matrimonii definitio, quod sit maris arque sceminae conjunctio, scit . ad propagandam sobolem, causa impulsiva ineundi matrimonii est prolis generatio, quae etiam finis principalis, quamobrem justas nuptias contrahunt

cives Romani, qui secundum praecepta lagum Coeunt, masculi quidem puberes, foeminae viri potentes, quia tum d mum ad generandum habiles. Quamobrem etiam inter eas personas, quae ad eam rem inhabiles sunt, nuptiae non conmstunt L 39. g. I. J. de Inr. it. quare matrimonium Uitam

dicitur conjugium, qui aejus finis praecipuus, ut foemina fiat

103쪽

Σ Ε x E REI TAT Iose s I Η Τ I T. D r G. legitima mater. Huc pertinet illud Quintiliani deciam. I 3. Non fatis est maritum solo tantum inculo putari. Matrimonium iraque quod inter confuges subsistit, eatenus e jure naturali,

quod homini cum brutis commune est, descendit, quatenus nullum matrimonium absque Coim unctione corporum lub.sstit, ea enim interveniente Consummatum dicitur, Verum

enim vero cum homo sit animal ratione praeditum, & proinde sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, quid honestum, quid decorum, quidque turpe & a rationis clictamine ali num perspiciat duce ratione, adeoque haud eum fugere possit sibi cavendum esse, ne quid indecore, neve quid recto ordini contrarium, vel libidinose quid faciat vel suscipiat, facile ipsi innotescere potest , alias contrahendi matrimonii leges sibi,

quam brutis animantibus datas, adeoque non brutorum instar vagos concubitus ambiri debent quos ipsa natura abhorret, adeoque oportere eum, qui rationis lumine edoctus est, in totius vitae cursu ordinem a ratione praescript9m servandunt

esse, adeoque cum satione praeditus sit, facile perspicit, sibi a

lege naturae nece sutatem impositam , qua tenetur alio modo

procreandis liberis dare operam, atque bruta animalia. Haec quippe 'naturae stimulis agitata ad coitum duntaxat feruntur, ut multiplicationi sui generis inserviant. Homo vero, qui rationis particeps est , qua potissimum antecellit caeteris anima. libus, quae naturae impetu reguntur ac sensu moventur, in finem

a summo rerum opifice decretum, Omnes actus ita moderari debet, ut semper eum ratione conveniant. Dictat autem ratio, nihil magis ordini atque honestati & castitati repugnare, quam generis sui propagationem per vagos concubitus quaerere. Praeterquam enim, quod ejusmodi commixtiones magis propagationi obesse quam prodesse solent, & proinde finem

matrimonii subvertunt, quod Verat ratio. Huic etiam accedit, quod nec certa proles. nec pater certus esse queat, adeoque nec parentibus eam praestari reverentiam atque honorem, nec a parentibus in educandis tuendisque liberis eam adhiberi curam , quam ipsis incumbere docet ratio. Nec uxorem maritus, nec maritum uxor, nec liberi parente , nec parentes liberos eo amore se mutuo prosequi, quo se invicem amplecti r ararae lex

104쪽

DE IUsTITIA ET IURE . t Dimperat , rerum usus; docet. Luomodo, inquit Lactantius, strvari potest charitas , uti nihil certum est quod ametur Quis

aut vir mutierem, aut mulier virum diliget, nisi habitaverint

femper una λ msi devota mens S servata invicem stris ivdividuam fecerit charitatem. Tolluntur itaque eo ipso illa ossicia,

quorum commutationem lex naturae tum a parentibus cum

a liberis vicissim exigit. Quamobrem dicendum, alias matrimonii contrahendi atque celebrandi leges dictare rationem homini, quam quae brutis animantibus datae. Itaque ex iis quae

disputavimus, perspicimus maristatque foeminae conjunctio-Mem, quam nos ratione praediti matrimonium appellamus, ea lege, eoque ordine suscipiendam, ut pater certus sit certaque proles, adeoque vir Sc mulier sibi devinciantur matri moniali copula non ad temporis momentum, verum in perpe- suum, donec mors, quae omnia solvit, vinculum illud quam arctissimum conjunctione corporum contractum distrahit atque dissolvit. -υIlla enim conditio, quae ex ejusmodi conjunctione pervenit ad marem & foeminam in illam consentientes, ejus naturae est, ut neuter eam donec vivunt possit abdicare; quoniam consociatio, quae ex illa corporum conjunctione di manat , adeo maritum uxori & vice versa conglutinat, ut quasi in unum idemque corpus coaliti, unam eandemque Personam referre videantur. Cujusmodi unitatis ratio consociationem indil&lubilem essicit. Cui etiam accedit, quod homo

a natura ad societatem, quae homini cum homine intercedit, Colendam squamobrem orationis & rationis particeps sit conditus, naturalis quoque obligationis vinculo alligatur hanc .,

societatem tueri, donec vitam cum morte commutaverit. Quippe cum illa conditi , quae ab ipsis natalibus homini imponitur, scit. quod animal sociale factus sit, nullam mutationem pati possit, verum ad extremum vitae diem ossibus , ut ita dicam, inhaereat, proinde quoque huJus obligationis vinculo

adstrictus permanet, donec mors omnia solverit. Atque hujus societatis naturalis incunabula petenda ab . ipso matrimonio, prima enim societas in conjugio, teste Cicerone I. deo c. sequitur ex natura societatis, quae uxori cum viro intercedit, nulla ratione eam distrahi atque dissolvi oportere; quo Κ enim

105쪽

7 EXE RCIT AT IONES IN T I T. D i G. enim arctior haec est societas, eo magis devincti socii eam rueri, & quidem ad ultimum vitae halitum. Quippe cum

huic accedat corporum cons unctio, duplici societatis naturalis vinculo libi invicem devincti coniuges, cuJusmodi vinculum n do Gordio fortius, propterea quod ex natura societatis naturalis dimanat eam In perpetuum colendi & conservandi necellitas,& quidem moralis, quia natura mutari non potest , unde s quitur , ejusmodi consociationem & conjunctionem maris sc foeminae, quam nos matrimonium appellamus, sempiternam esse Oportere, dictante ratione,& necellitate morali exigente. Huc pertinet matrimonii definitio, quod sit viri & mulieris conlunctio individuam vitae consuetudinem continens, sive conso tium totius vitae L-I. F. derit. nupt. Hanc matrimonii legem summus rerum opifex quasi in natura seminavit, ita ut homines, qui se recte introspicere & pertractare velint, neque omne naturae.lumen eX tinxerint, sua sponte sud Icent, omne comu-gium individuam vitae consuetudinem complecti. Huc pertinet illud Horat. I. carm. I 3.

Felis es ter S amplius Quos irrupta tenet copula , nec malis Di Vus querimoniis

. . Suprema citius solvet amor die. Maris itaque atque foeminae conjunctio, quia omnibus animantibus communis est, ad naturale jus pertinet, sed non eOdem modo in brutis & ratione utentibus. In his enim illa Conon chio, quam matrimonium appellamus, naturalis jurisest, quae secundum honestatem rectumque ordinem rationi naturali convenientem fit. Proinde cum Ulpianus ait, a jure.naturalicum belluis communi descendere matrimonium, respicit duu-raXat originem matrimonii, quatenus per corporum conjunctionem contrahitur atque consummatur. Verum non negat

alias contrahendi leges homini ratione praedito Observandas. incumbere , quam natura animalia docuit , viae comment. in Hug. Grol. G. jur. bel. Ssac. Iib. a. eas. s. g. 8. EX eodem

quoque jure, scit. quod natura omnia animalia docuit, desce

dere

106쪽

DE IV aTITIA ET IURE. 7sdere a Urmat liberorum procreationem , atque educationem, cum inquit: ne liberorum procreatio, hinc educatio. Merito ex eodem jure descendere liberorum procreationem eorumque educationem , ex quo maris atque foeminae conjunctio, cujus finis est

sobolis propagatio, di manare assirmat Jctus , dc quidem ex

jure naturae nobis cum bellu is communi, quamvis, uti de conis

iunctione disputavimus, alias procreandi leges homini dictet naturalis ratio, quam animalia docuit natura. Diversi enim modi, sive diversa media, quae ad propagandam sobolem adhibenda homini imposuit ratio, non diversum jus constituunt, quasi lubido procreandi, quam in brutis animantibus perspicimus, ex alio principio aliaque ab origine deducenda sit, quam in procreationem liberorum hominis propensa natura. Vel ut quidam statuunt , procreatio liberorum non ex jure aliquo naturae proprie, cujus solus homo capax, ob rationem qua praeditus est , sic dicto , sed instinctu potius de naturae innatis stimulis arcessi debeat hi enim stimuli cum hominitum brutis animantibus innati, ut crescerent εc multiplicarentur, convenienter decreto, quod in producendis creataris sibi proposuit summus rerum opifex , recte mihi quatenus hisce impelluntur tum homines tum bruta animantia ad procreandum, ex jure naturae proprie sic dicto descendere dicuntur. Quippe cum istiusmodi stimuli conveniant cum decreto hujus universi Conclitoris, cui placuit eos omnium animantium inferre naturae , decretum autem illud sit fons juris naturae, utique recte ex Juret naturae descendere illi dicuntur, quatenus sunt causa impulsiva ad procreandum, se ipsum procreandi actum ex eodem jure dimanare, quatenus cum voluntate εc decreto Dei conveniunt, de propagationi inserviunt: licet propagandae soboli juxta easdem naturae leges tam bruta animantia, quam homo rationis capax, det operam. Ex eodem fonte descendit fi liberorum educatio, quae uti eorundem procreatio ex hoc jure descendens brutis communis est. Commune animantium omnium est eon octionis appetitus, procrea

di causa, s evra quaedam eorum, quae procreata sunt, inquit Κ L Cic.

107쪽

76 Ex ERCITATION Es IN TITI DIG. Cic. I. o c. cap. . Atque uti legimus apud Euripidem in Di ETragoediar

Communis haec lex sirpis es mortalium, Trahens S ipsos in δει assensum Deos Ferasque , amare quicquid es ex se satum. Unde & apud Diodorum Siculum : Optime quippe magistra

natura est cunctis animantibus , non tantum adsui, sed S ad prolis conservationem, ut cognata hac caritate continua successio ad aeternitatis circulum perveniat. Verum quoniam homo & an, mo constat & corpore,& potissima ejus pars est anima, quippe ut inquit Lactantius, Errat quisquis hominem carne metitur. Nam cor Fusculum hoe, quo induti sumus, hominis receptaculum est e nam θ' homo, neque tangi, neque a Pici, neque comprehendi potest , quia latet intra hoe quod videtur. cadeo ut non

absque ratione quidam existimarint, animum cujusque esse hominem , corpus vero esse ejus duntaxat instrumentum multum differt cura, quam circa liberorum educationem p reissibus adhibere incumbit, ab ea, quam ex naturali scit. instinctu caetera animantia proli suae nutriendae praestant.

Adeoque non sufficit, ut parentes liberis suis prospiciant de

his, quae ad vitam tuendam sunt necessaria; verum cum homo natus si ad societatem colendam, quisque Paterfam. tenetur procurare, ut utile societatis membrum evadant a se nati nataeque, adeoque non duntaxat corporis alimenta liberis suis praebere alligati jure naturae parentes, verum ea quoque liberis subministrare eodem juris vinculo tenentur, quae hominem ad socialem civilem vitam degendam reddunt idoneum, nulla habita ratione, an legitimi, scit. justis ex nuptiis procreati, an illegitimi; jus enim naturale ratione obligationis, quae magis generationem, quam solemnem copulationem spectat: modo

pater in foro post certus sit de prole a se procreata Obligatio enim , quae ex jure naturae sive rationis dictamine descendit, conscientiam potissimum obligat, per se & sua natura. Imo proprio suo facto hanc sbi parentes obligationem imponunt , quipin

108쪽

o E I u s T i T I A s T I U R E. . ' 77 quippe, ut inquit Purandor fius Bb. φ. cap. tr . de iur. πat. Ums. Haec silvatio non injunc Ia Iotam videtur 1 a natura , statarii, proprio parentum sacIo, dum liberos generant atque testant. sane enim moti suae facerent maguam ivuriam , si eam

eo tantum generast ut ut periret: ergo generando videntur se ultro ob lux e, quod quantum tu se,.operam vetini dare , ut quam dederunt, vita conferbaretur e sic igitur tu liberas erιt perfectum jus a parentibus alimenta exbibendi. Ita ut ne quidem incestuosis de legibus damnato coitu natis jure naturae alimenta praebere vetitum dicendum videatur. Quippe licet eodem jure omnis procreatio extra legitimum conjugium prohibita, inde tamen non sequitur, ex vago atque illicito concubitu natis alimenta deneganda. Peccat quidem , qui contra rationix dictamen ex illegitimo coitu liberos procreat, verum duplex peccatum admittit , qui ex ejusmodi coitu susceptae proli denegando alimenta mortis causam 'praebet. Officium enim illud descendit ex necessitate morali , quae perpetuam

obligandi causam habet , quamobrem circa idem objectum idem obligationis vinculum parit, & proinde quoties genitor εοῦ genitus simul existunt, locum sibi vi adicat naturalis haec obligatio, qua alere tenetur a se natum. Ista enim obligatio non respicit nascendi modum, sed natorum existentiam, quae naturalem producit obligationem, qua parentes liberis alimenta praestare tenentur ι quam visJus Romanum ex damnato legibus concubitu natis nihil relinquendum dictet, Autb. Iicet. Od. de. nat. lib. auth. ex complexu. Coae de isc. S inutil. nupt. nov. I. cap. I. nov. 7 . ca . ult. Canones Christianae pietatis, ut inquit Grotius, hunc rigorem merito correxerunt, quod & noscio die sequimur. Haud tollere potest jus civile ea, quae sunt

juris naturalis , sive ex rectae rationis dictamine profluunt. Videtur jus civile maxime rationem habuisse honestatis atque castitatis, ut scit. hac ratione parentes tanro magis in ossicio continerentur & castitati studerent, qui pro amore, quo erg/ liaberos affecti, in liberorum persona magis, quam In fra rerrentur. Verum quamvis non omnino rejicienda ratio legis, . attamen cum Baldo dicendum videtur, Ius civile in tantum amasse castitatem, ud destruxerit pietatem paternam. Nisi &

K 3 .' ipsa

109쪽

8 Ex ERCITATIONES IN TIT. Dici ipse juris civilis dispositionem cum Brunnemanno non intelli gendam esse statuamus de alimentis, sine quibus partus vitam admitteret, hoc quippe cum Jure naturali pugnaret, sed de iis alimentis, sine quibus per laborem vel alia via vitam conia servare posset. Cui interpretationi re Pugnare videntur verba Lauth. quoniam omni paternae substantiae indigni beneficio h beantur, adeo ut ne quidem eX paterna substantia alimenta ipsis debeantur praestari , scit . ad vitam tuendam necessaria. Verum aliam hu)us constitutionis interpretationem nobis suppeditat Azorius insit. morat. pari. 2. IV. a. cum inquit cap. .

fu eo judicio jus civile non privat 'inios filios alimentis , quae ut vitae simpliciter necessaria ι haec enIm jure naturati, non tantum aequitate si is quibuslibet debentur , nec possunt Irae aut potesate humana tolli , sed dicendum , us civile fluum fitiis Duriis alimenta dirimere, cum possunt aliunde ali praeterquam

a patre. Verum quoniam constitutio seneraliter loquatur, nec casum aliquem excipiat, ob eam rationem, quod ex comis plexu nefario aut incesto seu damnato concubitu nati sunt,

omnis substantiae paternae indignos beneficio pronuntiat, ita ut ne quidem alimenta ipsis Praebere Pater teneatur, nulli exceptioni hic locus videtur , cum haec conditio liberis incestuosis inseparabiliter, ut ita dicam, inhaereat, & proinde ex ejusmodi coitu natis alimenta deneget. d. auth. quod omnino, ut dicere incepimus, quibusdam repugnare naturali aequitati& rectae rationis dictamini videtur, imo & juri divino, quod omne vetat homicidium , quod si insontem necare omni jure prohibitum tanquam grande nefas, multis partibus detestabilius in propria saevare viscera, at qui alimenta negat, necare videtur, l. . F. de. alend. S agnosc. lib. Utique, inquit summus Ictus Anthonius Mattheus , Justinianus necat incestuosos, dum tolli alique a parentibus vetat. Praeterea iniquum parentes sceleratos praemio quali ex eo assici, ut, quos ex illicito & leagibus damnato concubitu progenuerint, alendi nece ili late solvantur, cum culpa sit in generante, non in generato, turpi tuis do in agente qui pater est, non in patiente qui siluas est, deliquit genitor non genitus. Est vitium paternum I. I a. C. de naturai. Iib. alieno igitur laboranto vitio I. r. C. eod. teneat ergo

110쪽

tris, Mecb. I 8: 2O. ut aliquis PCenam Iuste pati alur, Oportet deliqvisi:, Deus enim η- prius es ultor , quam aliquit At Icccottor , ut inquit Augustinus. Qua justitia nuitur titulus in Cod. ne ilius pro patre, uti disserit Joh Andr. vander Muelendum viveret ,Curiae Brabantiae Senator, tract. d. or. conscient.

Potest quidem legislator acerbissimas statuere poenas in eum,

qui incestum vel adulterium committit, verum cum aequitateia sustitia convenit, ut poenae suos teneant auctores; quoniam poena animadversio peccati sit, qua fronte ad eum extendi potest, cujus peccatum nullum. Covarruvias jus Canonicum & Civile in unam eandemque consonantiam redigere hoc modo conatur, ut attento jure Canonico debeantur alimenta non solum secundum naturae indigentiam , sed etiam secundum dignitatem personaruin. Jure vero Civili non denegentur ea, quibus natura indiget, sed ea duntaxat, quae dignitas parentum forte postulabat. Atque hac ratione nimia severitas, quar ab aequitate, qua innititur tanquam bali ac fundamento suo jus civile, ut alibi annotavimus. longius quam parcit deviaret, aequitate iterum temperaretur. Covarruviae adis

stipulatur quoque Maestertius dejis. L. R. dub. 7. dum statuit

novellam 89.Acap. uis. G.qua Amb. ex Complexu desumpta atque petita est , ea dunta Xat alimenta liberis ex damnato coitu natis denegari, quae naturalibus liberis debentur. , &cum aliquo respectu ad Patrem praestanda sunt, non autem ad vitam tuendam necellaria.zQuod ut clarius, inquit, evadat, animadvertendum est, alimenta in duplici differentia esse: alia stricte & secundum naturae indigentiam suinpta: alia civiliter cum certo quodam necessario vel honesto respectu: illis opus est ut vivamus: his autem ut tanquam filii horum illorumve parentum, aut hac.illave dignitate vel qualitate ornati vivaia, mus: haec autem sunt non illa, quae,ex illegitimo coitu natis denegantur , & licet concedamus noveII. generaliter loqui, attamen ita restringendam eo modo quem dixi, arbitror, ne absurdum sensum habeat, eaque negligatur interpretatio quae vitio caret L. D. U.de injus vocaudo. i. I9. f. de Δ. Verum huic reponit Ricmerus m exsos t. autb. cod. lib. s. t t. s.

licet

SEARCH

MENU NAVIGATION