Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

so EXERCITA TtONES IN TIT. DIG. non eo sensu interpretandum, quasi Princeps, si aliquam imo perii exercendi demandaret parteni , eo ipso sese privaret 1ummo imperio, quippe cum ipse non potest ubique praesens esse, nec superesse omnibus Reipub. negotiis&per se expedire quaecunque Reipub. salus δἰ utilitas exigit atque efflagitat, necesilam est , ut eorum administrationem demandet aliis. Verum ea mente id dictum volo, quod a summo imperio sive summa majestate tanquam ex fonte Sc origine sua dimanare debeant , si quae aliis imperii eXercendi partes delatae, quas nomine Principis eXercent, adeoque in langendo ossicio ejus personam repraesentant , ita ut omnes honores de funis mones, omniaque munera a Principe vi summi imperii tanquam a fonte suo derivari debeant atque conferri. Quamobrem inquit Ulpianus: Is cui mandata jurisdierio es, fungitun vice ejus , qui mandavit, non Ilia, L i 6. f de iuri . Quoniam

igitur summum imperium complectitur administrationem universae Reipub. proculdubio summo imperanti incumbit cura sacrorum: nequit enim uti ex iis, quae disputavimus, constat dari Ecclesiae regimen separatum a regimine politico, quasi in dependens Sc per se subsistens. Repugnaret illud fabricae societatis civilis, quae , uti statim diXimus, tanquam unum corpus est, cu)us caput est Princeps, de quod totum nequit in partes dividi , quin interire oporteat. Quemadmodum enim ex partium coalitione componitur, in earundem distractione dissolvitur deesse desinit, quod itiit. Si Ecclesia est pars separata , a corpore politico, non una sed duae societates efficiuntur, de imperium in imperio constitui necessum est: ita ut in illa insit imperium Ecclesiasticum , in hoc Politicum, utrumque tanquam in communi suo subjecto. Oportet quidem , ut , ob rationes statim allegatas , sint in Repub. de societate civili diversa separata de a se invicem distincta collegia , quibus

quorundam negotiorum ad Reipub. gubernationem pertinentium cura demandetur, verum haec Omnia subordinata sunt summo civili imperio , quemadmodum etiam conventus decollegia synodalia de elasticalia , uti vocari solent , verum quemadmodum horum Omnium institutio repetenda a regimine politico , ita quoque Ecclesiam gubernare debent Juxta

82쪽

notelam a summo magistratu praescriptam, nec eorundem potestas patet latius , quam illam extendere placuit magistratui politico. - Ita ut in bene Ordinata Repub. nullum habeat vel saltem non habere oporteat forum sive jurisdictionis exercitium, nisi a magistratu dependens. Quemadmodum Aaron pende-hat 2b ore Mosis fratris sui, tanquam summi magistratus, e dem modo meminerint se pendere a nutu sui magistratus, quot. quot Ecclesiae curam gerunt, quique regiminis participes, non duntaxat quatenus sunt cives & subiecti, sed etiam quatenus omnem potestatem circa sacra curanda atque administranda precario acceperunt a summo magistratu, cujus vice

funguntur. Potestat m in foro externo indivisam esse potesarem, tum a Fasordas, Ecclesia , Synodis , tum a Curiis, omittis, Famitiis, Sociditatibus quibuscunque habitam, in qui-htis legibus ab iis latis, homines vel ad obsequium veI ad poenam obstringuntur, uaam esse S ab uno summo magi ratu emanare es derivari, neque eatenus divisam, ut dentur duae potesates ordinatae in Rep. Chrisiana, quarum altera a viris GHesiastris , altera a lateis fusiseatur , sed alteram alteri subordiauari, inquit Molinaeus. Cui conveniunt ea, quae habet Musculus : Non docet magiseratus , neque adminiserat Sacramenta,

sed faciunt haec miseri , in Consistorio non judicat magistratus, sed qui ad id officii sunt ab eo constituti , es tamen 'perior 6

rum omnium auctoritas S potesas non est Ministrorum, sed Magistratus t perinis atque in domo bene instituta omnium eorum, quae agenda sunt, ad patremfam. Iabores vero S ministeria ad aeronomiam is omitiam pertinent: hae distinctione satis muLtum relinquitur Melesiae mini is. Hoc iis dictum volo, qui

in hisce, quae ad sacrorum curam spectant, spernere non erubescunt magistratus auctoritatem, qui Principi nullam constituendi quid circa sacra, nullam cognoscendi super decretis synodorum potestatem relinquunt, quorum in numero Pactaui Re ius in rihelio contra Medelium edito. Praeterquam quod renari usis id ipsum confirmat, verum Reipub. interest ut ejus modi'opinio eradicetur ex civium animis, quae summam p rit diseindiam, imo intestina bella excitat . quihus misere dilaiseeratos aliquando fuisse hominum emtus sive societates eiuI-

83쪽

sa Ex ERCITATIONES IN. ΤIT. DIG. Ies, annales testantur ac veterum monumenta perhibent. Quid

si a mundi primordio regiminis politici formam ac constituintionem repetamus, luce clarius patebit, curam sacrorum nondunt .ixat , Verum etiam sacrarum rerum administrationem

summum habuisse magistratum, adeo ut in Ecclesia populi Israelitici, ita quoque Christiani nunquam fuerint divisae potestates, sed potelias, quae vocatur Ecclesiastica, fuerit suboris dinata civili imperio: dictante ratione, nullam posse subsist ' re Rempub. nisi civile sive politicum regimen complectatur Omnes Reipub. functiones & munera, uti paulo ante dicere incepimus, iisque vel ipse magistratus fungatur, vel suo nomine aliis gerenda conferat. Sic antequam hominum coetus

celebrari coeperunt , in singulis familiis paterfamilias, tanquam princeps & caput familiae habebat sacrorum curam, cujus exemplum nobis esse possunt Patriarchae. Sic Abraham circumc1sionis administravit sacramentum. Uti quoque inter Arabes vir pietate inclytus Job pro familia sua sacrificavit, Iob. I. idque ex divino mandato, Iob. qa: 8. iasiamobrem observarunt viri docti Principibus & Sacerdotibus commune dari nomen Da uti in socero Mosis, Exod. a: I6. 3: 6. 18: I. ubi interpretes, vocantur autem magistratus de Principes Sacerdotes etiam in Scripturis, eo quod olim utrumque ossicium& sacerdotale & politicum penes illos erat, ut etiam apud Ethnicos , & quod magistratus imprimis cultum Dei , Sequae ad gloriam illius faciunt, promovere debet. Quamobrem maxime Dei minister vocatur Rom. 13: . Principis esse curare salutem animarum ac ejusdem saluti corporum prospicere, inquit quidam Theologus. Sic quoque in Repub. Hebraeo rum Reges non Sacerdotum, sed suo imperio religionem ordinarunt, & curam sacrorum habuerunt. Sic David Levitas In stituit Chron. 23. I . χs. Salomon in Sadocum dignitatem sacerdotalem contulit. Ezechias congregavit Iudaeos ad Pascha celebrandum, Levitas constituit. Josaphat Sacerdotes & L vitas ordinavit. Nec desunt Patres ac multi e nostris The logi, 'qui uno ore amrmant, curam religionis praecipue esse Imperatoriae sollicitudinis. Hinc Pet. MartTr, docemus reli

84쪽

DE IUsTITIA ET JURE. s 3 obremJustinianus eunctos populos , quos clementiae nostrae regitiis perium in ea volumus reogione versari, quam ivinum Petrum Apostolum tradidi se Romanis, accepimus Et revera , ut ait So-ςrates tib. s. ιn struaemio. Ex quo Imperatores Christianorum sacris initiari, Eccletiae negotia ab eorum nutu pependisse, &concilia eorum sententia convocata esse. Et, uti paulo ante dicere incepimus, dictat naturalis ratio, religionis curam cum summo imperio oportere es conjunctam, quia sacrorum cura a summo imperio divelli nequit aut separari, quamobrem etiam Imperatorcs Ethnici sibi curam sacrorum & imperium circa e ordinanda vindicarunt, unde Romulus penes se esse voluit principatum sacrificiorum & reliquorum sacrorum, teste Dionys. Halicar. lib. a. Hinc Imperatores. Romani dignitate PONTIFICE s MAxl MI. Eaque appellatione usi ab Augusto uiaque ad Gratianum. Tellatur de Hadriano Spartianus, eum

area Romanaerum diligenti me cura se , Peregrina contemsisse,. Ponti sicis Maximi incium per se. Et notat Servius e taxeid. 3. Majorum fuisse hanc coni eludinem , ut Rex etiam et Sacerdos is Pontifex. Unde hodieque dicimus Imperatores Ponti ces. Quippe ut inquit Stobaeus Serm. 96. Necesse essterfectum Regem Imperatorem ess e strenuum judicem U Iacerdotem. Quoniam haec munera ad summum imperium, stil. ad Principem pertinent. Imo tenetur magistrarus, quatenus nutritius Ecclesiae est , curare ea, quae ad religionem colendam & res sacras Peragendas pertinens , conitituti enim ad muros ejus τdificandos E ι. 6o. Ad quem igitur cura sacrorum pertinet, ei quoque incumbit ea ordina-ae, leges & jura de sacris peragen iis condere & promulgare, de controversiis cognoscere & judicare, lites inter Ministros motas dirimere, atque sopire. Recte itaque Ulpianus, yus

publicum in Iacris , in sacerdotibus , in magis ratibus co stat. Quemadmodum Iura condendi, & leges ferendi potestas penes Principem esto quia summism habet imperium , ita solius Principis. est curare, ut cum sacra, Ium profana negotia ita tracti ix; . ἡ ii quid indς Resp. detrimem capiat. Eoruni auistem quaedam publicam, id est univeris xip. utilitatem sperctant,iquaedam ad privatorum commodum pertinenc. Quo-: Hia . G a mam

85쪽

34 ΕxERCITATION Es IN TIT. DIG. niam vero, ut alibi annotavimus, absque religione & metu Numinis vix ac ne vix quidem in ossicio possunt contineri mortales, & proinde absque sacris Respub. stare haud potest, reete publicum jus dicitur, quod circa sacra peragenda, religionem colendam, versatur, dc summo Principi clandere placuit, quemadmodum cultus summi Numinis spectat utilitatem dc salutem Reipub. quae communis, ita quoque jura, quae ad

ritus & ceremonias, quibus summum Numen colendum decrevit Princeps, pertinent, publica recte vocantur. Etiam fi religio dicatur esse ex jure gentium I. I. g. . Quoniam, ut inquit seneca, nulla gens adeo extra mores projecta sit, quin sua habeat numina, suos colat Deos, sacra tamen sunt propria cujusque civitatis, id est ritus & ceremoniae, quibus homines religionem erga Deum publice profitentur. Quamobrem Socrates de Gratiano Imp. refert, lege sancivit, ut unaquaeque religio sacra celebraret. Una quidem Christianorum religio, licet sacris inter se dissideant, omnibus hominibus innata erga Deum religio, verum non eodem modo Deum coistunt. Modum autem , quo cultus Deo exhibendus, statuit Princeps. Possemus innumeras omnium sentium leges allegare , quae circa sacra peragenda tulere diversarum gentium legumlatores. Apud Athenienses vigebat lex, qua sancitum ne quis novos coleret Deos, ne υe ignotas ceremonias adlaberet,

nisi pubIice adscitas. In Sacerdotibus quoque consistit jus publicum, quippe cum sacris & ceromoniis Respub. contineatur, necesse est tales esse, qui sacris rite peragendis dent operam atque vacent, ι. 32. g. 9. f. de recepi. arbitr. noveli. 6. prael. Quemadmodum omnium munera, omnes functiones a Principe conferuntur, ita qucque Princeps statuit de rebus ad functiones pertinentibus. Adeo ut nec in sacris curandis atque peragendis, illi, quibus haec demandata provincia , majorem sibi auctoritatem ac potestatem vindicare possint, quam ipsis Concessa atque demandata. Habent qui dona in singulis fere oppidis ac pagis collegium Ecclesiasticum Oratoribus sive verbi divini Ministris, Senioribus aa Diaconis canstans, cui in locum demortui Pastoris alium eligendi facultas concessa, verum nusmodi electio haud firma est, nisi interveniente con-

sensu

86쪽

DEJUsTITIA ET IURE. sssensu & rati habitione summi magistratus, antequam ad functionem admittatur. Uti quoque habet illam facultatem beneficio Principis. Concessit quidem Princeps hanc facultatem,

verum non abdicavit, discant itaque nonnulli nimia imperandi cupidine agitati verbi divini Ministri uti prudentia de animi moderatione & aequitare, n lus juris sibi vindicent, quam

demandatum, & meminerint uti penes Principem radicaliter, ut ita dicam, est imperium circa sacra, quatenus in foro externo ad Reipub. utilitatem pertinent, ita quoque Principem non habere duntaxat facultatem sacrorum dispensatores dc Ministros constituendi, verum etiam a munere suo removendi, si forte pro concione ad nova concitent plebem, Sc magistratus vellicare non erubescant. Duplici vero honore, veneratione & benevolentia digni, qui adimplent officia, quae cum magistratui, cum Reipublicae, cujus cives sunt, tum doctrinae, cujus ministri fle dispensatores sunt, debent: qui unice intendunt suo ossicio & munere fungi, qui pacem, tranquillitatem & concordiam tuendam civium honranumque animis inspirant, ut decet virum probum Sc pium doctrinae Evangelicae Praeconem. Interest enim maxime Reipub. ut venerationem habeamus pro iis, quibus docendi hoc munus a magistratu impositum est, utpote qui ad efformandos civium animos ad vitam civilem colendam in Repub. maxime necessarii sunt. Quamobrem firmamenta Rei b. alibi vocantur Sacerdotes: Nam, ut inquit Calvinus, Pastorum auctoritas eo

intacta Sc illibata servanda, quia instar fraeni esse debet ad

coercendos plebis impetus, ne ultra modum exultent. Sublata quippe reverentia, Sc personae δέ doctrinae auctoritas evanescit Sc summa quoque laeditur majestas , cui placuit. usmodi functiones in Rempub. introducere. Hinc apud Ethnicos sacrosancti 3udicati Sacerdotes , teste Dionysio Halicarn. . L . Unde Plaut. in Rariore M. 3. M. Mis hinno

es tanta considentia, qui Sacerdotem audeat violare. Uerum non ideo a poena immunes habendi, si alios injuria affecerint. Quippe illi non malo debent esse caeteris ι xemplo, a quibus quid imitandum quid vitandum in totius vitae Cursu discere debemus. praetesquam, ut inquit Gerard. Felyman. ad h. e.

87쪽

36 Ex ERCITATIONES I N T I T. DIG. Quod nil intolerabilius sit quam iniuriam accipere a Sacerdote, qua canis imaginem referat is livor luet atque odio, cum deceat esse mitem S omnem Iurare bilem , quare s prius alium M- ferit sacerdos, atque verberetur vel occidatur , a se ino sus iretur. Vid Nicol. van der HOOg. siri Iur. 87. io. 13. licet

389. uti quoque ibidem allegat Farinac. p. 9. prax. crim. q. 139 n. 33. S 39. Magistratus maxime ad Reipub. statum

pertinere neminem sana mente praeditum in dubium revoca..turum arbitror, atque proinde in magi strat ibus jus publicum quoque consistere haud ambigendum. Magi ratibus osus es, ne quorum prudentia ac diligentia civitas ese non poteLI, quorum descr/ptione omnis Reipub. administratio continet tir, inquit Cicero lib. 3. de II. Et paulo ante , I detis igitur magisrarus,Muc esse vim , ut praest praesci ibatque recisa S utilia , S con- Iunc a cum legibus , ut enim magi ratibus leges , ita sopulo magis tus praeseunt, vere dici potes, magi ratam esse legem

loquentem egem autem Mutum magistratum. Et lib. 2. E. OD.

de II. Sic igitur furiam Ut dicam de magistratibus, quod constituta religione Rem M. contineat maxime. Cum igitur imperium sit basis , fundamentum ac Reipub. fabrica , illud sito su ecto scit . magistratui inhaeret, sequitur absque magistratu Rempub. stare non polle, & proinde maxime ad itatum Reipub. pertinere magistratus, recte Ictus noster, in hisce quoque publicum jus consistere assirmat. Prietatam ius tripartitum es: collaectum etenim es ex naturalibus praeceptis, aut gentium , aut civilibus. Quod Ulpianus hic de Iute privato praedicat, etiam ad jus publicum referendum, quod ex eodem fonte dimanat, ex quo Jus privatum collectum atque depromptum. Omne lus sive publia cum sive privatum cum justitia, cum aequitate convenire debet: fons autem omnis aequitatis atque justitiae est rccta ratio, quae dictat quid aequum quid Justumst, cum in statu naturali, tum etiam civili, pro diversa hominis conditione & statu in quo collocatus. Jus semper est ars boni & aequi, quamvis cliversmode jus dicatur propter casuum diversis atem atque

ejus

88쪽

ejus ad illos applicationem , ut ita dicam, tamen unum saltem jus esse dicendum. Est enim, ut inquit Cicero, unum jus, in quo devincta est hominum societas, & quod lex constituit una , quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi, quam qui ignorat, is est i ultus, sive illa scripta uspiani, sive

mon, licet in diversis personis, locis, temporibus & aetatibus multipliciter accipiatur. Itaque unus idemque fons omnis juris, sive naturalis, sive gentium, sive civilis, verum diversa juris o ecta, circa quae versatur, sive ad quae applicatur, diverso quoque Iuri sive praeceptis ' ex rati Cne promanantibus imponit nomina, ita ut alio nonrine veniant praecepta, quae immediate ex rationis dictamine proficiscuntur, & in quocunque statu & conditione positum hominem ad eorundem Obseria vantiam obligant , quae moralem continent nece ilitatem , & proande nulla habita ratione neque status aut conditioni, in qua quisque constitutus est, neque loci, neque temporis, neque sexus, perpetuam obligandi vi in habent. Cujus naturae sunt, honeste vivendum esse, neminem laedendum , suum cuique tribuendum,

Deum colendum, parentibus parendum & id genus alia, quae omnia hic enumerarem fi ustra, cum cuivis sana mente praedito notistima. Alia rationis praecepta sunt, quae relationem suam habent ad societatem humanam tanquam Ohectum, ad quam applicari debent, id est, ad illam societalcm, quae non duntaxat homini cum homine in statu mere naturali, verum genti cum gente, postquam genus humanum in diversis nationes & gentes divisum atque discretum fuit , intercedi . Sunt iterum praecepta, quae pro objecto habent civilem societatem, iis quam homines libertatis naturalis jacturam facientes conveniunt, illa venire

possunt juris gentium , haec juris civilis appellatione : Omnia

vero cx uno eodemque fonte scit. recta ratione dimanant , verum ratione objecti circa quod versant ut & cui applicantur, distincta atque diversa sunt, εc sub diversa appellatione cutique innotescunt. Itaque cum inquit Ulpianus, Pus privatam ese tripartitum, coueetum ex naturalibus Praecep s , sensium vel rimitibus, non eo sensu intelligendum , quasi tot essent iuris fontes quot Iuris species enumerantur, e quibus jus priv tum sive jus civile Romanum, de quo Ulpianus sermonem haber, ' H o coli

89쪽

collemim atque conflatum est, uti nonnulli Interpretes opi. nari videntur. Uerum eo indicare voluisse Ictiun mihi persuasum, jus privatum habere convenientiam partam eum Iuremere naturali, quod etiam Iocum sibi vindicareu, lidet nulla homini cum homine, gentium cum gente intercederet societas: tum etiam niti jure gentium sive potius rectae rationis dicta. mine atque praeceptis, quatenus illa spectant societatem, quae hominem homini in statu naturali, adeoque etiam gentes inter se conglutinat atque devincit, conservationem atque culturam , tum quae in finem ossicia quae clam dictat, quae sibi invicem . praestare obligantur buris necessitate. Vel ruferri potest susprivatum ad illam societatem , in quam coluerunt mortales libertatis naturalis pertaesi, qua fruebantur in itatu naturali ob multa incommoda quae eum comitabantur, adeoque ad eae vitanda & a se propulsanda sub uno eodemque summo imp rio coalescere in diversos coetus cceperunt, qui juxta indolem& geniim cujusque populi suis legibus ab eo, qui rerum sum,mae praeest, in singulis civitatibus promulgatis, reguntur. cujusmodi leges licet ob tot gentium variam indolem diversae quidem & a se invicem discrepantes sint, attamen ex ejusdem rectae rationis fonte promanantes non adeo sibi contrariae sunt, quin in multis earundem omnium inter se quandam harmoniam& consonantiam perspiciamus, quod alibi demonstrandum n bis incumbit: adeo ut ne quidem jus privatum , de quo Ulpi nus, quod in civitate Romana inter cives atque subjectos vigebat , non in totum ab aliarum civitatum legibus alienum , verum aliquid cum iis commum habebat, adeo ut quasi ex iis quoque conflatum atquε compositum videatur, & revera quoque descendat, quoniam quatenus cum justitia & aequitate convenit, quae fons omnis publici privatique juris, quod apud omnes populos & civitates introductum, ab cadem origine quas communi matre ac genitrice dimanat atque derivatur.

90쪽

Τus naturale est, quod natura omnia animalia docuit.

Nam jus Ulud non hamani generis proprium;

sed omnium animalium, qua in terra, qua in mari nascuntur, avium quoque, commune est. Hinc δε- scendit maris atque 'mina conjunctio , quam nos matrimonium appellamus: hinc liberorum procreatio, fine educatio ; iidemus etenim cetera quoque anima

lia, feras etiam, istus juris peritia censeri.

us naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Defi- nitio, quam hic tradit Ulpianus, non omnibus D D. aeque placet, qui suis jus Romanum commentariis illustrarunt. Qui pispe cum nullum jus sine ratione esse possit, qui fieri potest , ut jus ullum capere pos lint , qui , uti bruta animalia, rationis incapaces sunt: recta enim ratio, cujus vi bonum a malo, rectum S hon stum ab eo quod injustum atque indecorum est, decernimus, Moroinde quid justum & honestum est , per rationis dictamen no- is innotescit, ex oppositione ilibrum objectorum, & unius cum altero eontentione facta, quam excipit judicium sive dictatum rationib, nobis indicans quid justum & honestum , & proinde faciendum, quidve injustum M indecorum, adeoque fugiendum. ideoque ex rationis dictamine sue mentis discursu jus naturae tanquam fonte atque origine sua dimanare haud inficiari possumus. Atqui bruta omni prorsus ratione destituta, nullam quoque juris habere possunt scientiam atque notitiam. Prae terea cum jus juxta definitionem Celsi Jcti ab Ulpiano relaram de probatam nihil aliud sit, Nam ars aequi & boni, quae nisi subiecto ratione praedito, quod bonum ab iniquo secernere capax est, tribui potest , dc proinde bruta hanc artem capere non valeant, quoniam boni & aequῖ notitiam habere ne-- H a queunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION