Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

fratrem & sororem. Est autem inter has duas specin memorabilis haec disterentia, quod a poena incesti contra jus civile commilli excusat mulierem ignorantia juris, sed a poena incesti contra jus gentium non excusat, L 7. ff. de rit. nu . iuncta I. 38.e ad L Pul. de adust. A juris naturalis disputatione quod natura omnia animalia docuit,& proinde non humani generis duntaxat proprium, sed omnium animalium quae in

terra, quae in mari nascuntur,& avium quoque commune est,

transit Jctus ad jus gentium describendum et scit. jus illud,

quo gentes humanae utuntur, idque a naturali iure, cujus definitionem primo loco tradidit, recedere affirmat: quatenus illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se com . mune est, uti perspicimus ex g. sequenti cum inquit: Ius gentium est, quo gentes, humanae utuntur, quod a naturali r cedere facile inteHUere Iicet, quia illud omnibus animatibus, hoc solis hominibus inter se commune est. Jus gentium definit vel describit illud esse, quo gentes humanae utuntur. Atqui idem illud praedicare possimus de jure naturali, quaenam erit differentia inter jus naturale, de quo in antecedente Paragrapho definitionem dedit, & Jus gentium , de quo hoc loco sermonem habet Jctus 8 Si usum & originem spectemus, nutula , verum si modum utendi ejus applicatione intueamur , magna erit inter utrumque disic rentia. Et eo sensu Jus sentium a naturali recedere facile perspicimus , atque solis nominibus inter se commune este intelligere haud erit difficile. Dixi mus alibi, legem naturalem perfectissime & ab aeterno fuisse in Deo, qui ad ejus normam omnes res, ad fines suos conse quendos, pro conditione tamen. objecti diverso modo disponit , regit & gubernat , ita ut res sensus prorsus expertes omnino caeco quodam impetu tendant ad finem illum assequendum, quem hujus univcrsi conditor eas producendo sibi propos . Bruta animalia cum aliqua forte praevia finis cognitione, perque eam excitato magis vel represso naturali in il initii, & hactenus necessario divino decreto, adeoque leginaturae consentaneum operantur. Homines vero per cognitionem & rationabilem collationem mediorum cum fine proisposito juri naturae obsequuntur, dum actiones, quae a se proficiscun-

122쪽

antur, ut cum ratione, cujus vi sinemam se natos perspiciunt, convenientiam ominem edoceat, se non animal duntaxat mi. ceteris animalibus ratione Carentibus , ea naturae praecepta adimplent, quae ad finem sibi limalibus communem assequendum , juxta aetergem, ducunt. Verum etiam ut conditioni suae vitae suae traducendae rationem instituat, atquci finem, ad quem consequendum homo ratione praeaatus cst, assequatur , & in eo utendi & applicandi mo aum consi itit diversa ejusdem juris scit. naturalis ap- Iimir. quatenus homo cum brutis animalibus ob comem assequendum tendit , dicitur eodem jure cumi, & jus naturale ipsi cum animalibus commune esse. quatenus natus est ad alium insuper assequendum fi-

hem , scit . ut honestatem , justitiam, & aequitatem. pro norma & regula agendi & vivendi amplectatur, & quod turpe atque honestati & aequitati repugnare sibi dictat ratio, fugiat lectinetque, juris gentium appellatione Venit, jus naturale. Quamobrem menti insitae communes illae de moribus notiones, sive principia boni rectique omnium animis divinitus impressa, quae per mentis discursum nobis noni simpliciter innotescunt, verum cum ejusmodi notione atque Maentia conjunctum est rationis dictatum , quod praecipit, ut ea, quae honesta derecta sunt, in totius vitae cursu sequamur, quae vero turpia sunt, fugiamus. Adeoque ex Dusmodi mentis discursu, ex contemplatione 3c praevia notione illorum principiorum boni rectique , animo divinitus insita, proficiscitur lex illa m ratis sive naturalis aeterna, quae vetat turpia, praecipit honesta, cujus perpetua est obligatio, adeoque, finis, ad quem assequendum in hoc vitae curriculo tendere nos oportet quatenus r

hione praediti sumus, & proinde hoc jus, quatenus est regula actuum moralium obligans ad id quod justum rectumque est, solis hominibus inter se commune est , fundamentum enim in dictamine rationis est, cujus solus homo particeps. Et hoc sensu jus naturale, quod primo loco descriptum, cum & usu tum etiam applicatione, juris gentium appellatione venit , quod

123쪽

in eo recedit a jure naturali primo loco descripto, quod illud omnibus animalibus, & proinde etiam homini, quatenus homo sub eodem generali appellatione comprehenditur, hoc solis hominibus, quatenus ejusdem rationis participes sunt, commune sit. Hujus juris moralis sive naturalis, quod ob rationes adductas juris gentium appellatione Venit, Gempla quae

clam subjicere placuit Icto in g. qui sequitur, cum inquit rVelati erga Deum religio, ut parentibus is sa riae fareamus. Religio erga Deum, quocunque sensu eam vocem Interprete mur, semper supponit subjectum ratione praeditum, quod sumis mi ac perlectissimi Εntis habet notionem, atque ex contemplatione ejusmodi entis sive supremi numinis, ratione dictante, perspicit omni cultu ac veneratione dignum esse. Imo vero per mentis discursum intelligit, se ab ejusmodi ente non duntaxat produmam atque formatum esse, verum etiam conseris vari atque foveri, & proinde se jure naturae alligatum illud colere, venerari, & omnem obeatentiam exhibere. Per illudens supremum dc perfectissimum Deum intelligimus, quem

novimus, quem veneramur, cui obtemperamus. Notio autem, veneratio, & obsequium, non cadit nisi in subjemim, quod per mentis discursum clare & d i stincte percipit ejusmodientis existentiam atque estentiam, cujus notionem menti suae impressam perspiciens , duce ratione dijudicat, venerationem εe obsequium huic praestandum. Musmodi subjectum solus homo, M proinde Jctus noster religionem erga Deum non deis ducendam merito statuit e X jure naturali, quod primo loco descripserat, scit . quod natura omnia animalia docuit, quodque homini cum brutis commune est. Verum adscribit jurigentium , quod non origine, verum usu & applicatione a jure naturali recedit, quatenus ejusmodi usus & applicatio requirit subiectum ratione praeditum, quod finem & media ad finem assequendum idonea per mentis discursum norvit & applicare intelligit. . Et proinde hoc sensu sumpto juris naturalis vocabulo, jus sentium Vocat, quo gentes humanae utuntur, quod solis hominibus inter se commune est, quia solus h mo acie mentis sive rationis lumine percipit finem , ad quem aD sequendum collimare debent actiones, quae a se proficiscuntur s

124쪽

novit media quae huic consequendo inservire possunt, adhibere debet. Huc pertinet exemplum quod adfert: , uti statim annotavimus. Religio erga Deum profluit . eo jure, quod hominum duntaxat proprium est, scit . quod mentis discursum innotescit. Quamobrem Lactantius 7..Hυin. insit. s. auia nullum sit animal quod habeat notitiam aliquam Dei , reo oquest sene sola , quae hominem discernit a mutis . Atque in libro de ira Dei cap. I 2. inquit, Cum divisitatis inteuerifus, quo disserimus a Muuis, in homine is sit. Per .intellectum intelligimus divinitatis sensum profluentem ex illa

menti hominum insita atque innata sive impressa divinitatis idea, qua homines, quatenus rationis participes naturali quodam impetu feruntur ad venerandum atque colendum supremum quodvis numen, a quo sive bonum sive malum sperent mortales: quippe intellectus vocabulo proprio sensu sumpto, non praecedit sensum divinitatis, verum eo posterior ell,& nascitur sive proficiscitur ex mentis discursu, postquam mens nostra sibi innatam atque impressam illam voluntatem & naturalem propelisionem , qua fertur ad colendum & venerandum ens aliquod supremum , cujus idea sibi insita est, cum rationis dictamine confert, atque indagare & explorare elaborat ,'extistentiam, essentiam atque virtutes ejusmodi numinis, ad quod colendum & venerandum natura impellitur. Quo examine

peracto, dijudicat ejusmodi numen, cujus jam habet inteuiatum , coli ac honorari oportere, & proinde dictat sibi ratio summum aliquod numen esse & existere, quia est & existit eo modo , quo illud existere percipit intellectus , omni cultu

ει veneratione dignum esse , atque hac ratione religio erga Deum ex jure gentium, scit. rectie rationis dictamine. quod solis hominibus inter se commune est, procedit, & cuncti mortales, dictante conscientia se devinctos, perspiciunt, summum aliquod numen, cujus praenotionem sive ideam menti suae impressam sentiunt, colendum & venerandum esse. Quamobrem potius Religionem dictam puto a religando quam a relegendo, vel ut alii volunt, a relinquendo, quippe ut inquit Lactant. M. 4. Inuit. cap. 8. Hac coditione Agnamur, ur g

125쪽

s Ex ERCITAT IGNEs IN TIT. DIG. Ium noverimus hunc sequamur. me vinculo pietatis ob icti Teo Siretigari sumus, unde ipsa religio nomen accepit, nonis Cicero interpretatus est a relegendo. Melius id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait, religionum se nodos e re N.-Idem etymon Hieronymo placet, qui in cap. 9. Amsi

scribit, Religionem dictam esse, quod quasi in fascem domini

vine Ii S retieati simus. Sic etiam Servius is 8. . eiae illud a religando habet, cum ait, Religio id es metus ab eo quod

mentem retiget, diecta resisto. Jmas noster de religione sermonem habens, per religionem intelligere mihi videtur rationem seu modum colendi Deum, vel pro forma cultus externi &publici , qui Deo exhibetur, sive recte sive perpcram, qui innititur illa innata atque menti impressa supremi alicu)us numinis idea, quae in animis mortalium producit inclinationem & propensionem naturalem , qua impelluntur illud colere& venerari, camque venerationem publice profiteri: adeo-ut recte quatenus ejusmodi religio provenit ex naturali propensione, propensio vero ex innata divinitatis idea, & discursu mentis naturam atque virtutes ejusmodi divinitatis agnoscentis, naturalis recte vocatur, quasi cum ipsa hominis natura prodita.

Et proinde recte a Jure gentium esse statuit Jctus noster. Quamobrem Cicero Iib. 1 Tusculanarum quaesionum inquit, Fimmi mum hoc afferri flet, cur Deos me credimus, quod nulla

gens tam fera nemo omnium tam sit immanis, evus mentem

non imbuerit Deorum opinio. Multi de Diis prava sentiunt, id enim vitios more inei filet, omnes tamen esse vim S naturam divinam arbitrantur. Nec vero id cousentio hominum auteonsensus incit, non instituitis opinio es confirmata, non legibus. omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda es. Et a. de nat. Seor. cap. 43. suae es enim gens aut quod genus hominum , quod non habet siue doctrina anticipationem quandam Deorum. Quam appellat - ψην Epicurus, hoe es anteceptam animo rei quandam coenitionem, siue qua nec ivte

Isti quicquam, nec di putari poli. Et Arnob coni. gent. lib. I. Quisquamne es hominum, qui non cum sius principis umtione diem primae nativitatis introerit 8 Cui non sit ingenitum, non Qxum, imo ipsis pene in genitalibus matris non impresum,. non Disjtiroo by c

126쪽

non insitum σὲ Regem ac dominum, cunctorum quaecunque fiant modoratorem. Esse igitur inquit Cic.=dict. Ioe. Deos confitcndum est: quod quoniam fere constat inter omnes non philosophos solum, sed etiam indoctos, fateamur constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem , ut ante dixi, sive praenotionem Deorum. Eandem sententiam Seneca amplexus inquit Epist. tir .. Deos esse inter atia sic colligimur, quod omnibus de Diis opinio insta est: nulla gens adeo extra leges moresque projecta, ut non aliquos Deos credat. Atque harum in hominum

animis informatarum de Diis notionum quatuor causas adfert Cleanthesi apud Ciceronem de nat. Deor. IIb. a. cap. 26. ad quem lectorem remittimus , quodque ideo coeleste vocavit idem Cicero tib. I. de nat. Deor. quippe si nos mentes e divina mente delibatas habere placuerit summo rerum opifici, quamobrem mentem nostram Hvinae articulam aurae dixerunt v inres , non potuit omnis divinitatis sensus peccati labe obliterari: oportebat enim, ut mens sibi esset conicia originis atque auctoris sui, ut suam agnoscere posset dependentiam, Mproinde se alligatam atque devinctam perspiceret ad colendum ac venerandum audi rem suum; tum etiam Omne Obsequium creatori praestandum obligatam ess c. Colendi enim atque parendi necessitas homini imposita, provenit ex sensu aliaque idea divinitatis menti nostrae impressa , quae nobis repraesentat esse summum aliquod Ens undique per se perfectissimum , a se ipso existens, adeoque line principio: quippe coepisse aliquando, & tamen a se coepisse, summa contradictio est, quod enim nondum est, non potest agere, & proinde suam sibi dare existentiam, uti alibi demonstravimus , atqui mens nostra sibi conis scia ejusmodi entis , quod quidem sine principio existit, aliarum

Vero rerum , quae productae sunt, ab hoc ente originem derivare necessum habeant, facile perspicit existentiae dc essentiae suae auctorem cum ceteris' creaturis sibi communem esse. Si vero

sibi non dederit primam existentiam, suae quoque dependenistiae conscia, dependentia vero involvit suriectionem, sublectio parendi: honorandi atque venerandi parit necessitatem, atque in eo potissimum consistit divinitatis idea menti nostrae innata atque insita, quod absque ullo mentis discursu atque

ratio

127쪽

6 Ex ERCITATION Es INΤIT. DIG. rationis dictamine in nobis propensionem quandam sentimus, ad agnoscendum aliquod supremum ac summum Ens, a quo omnes creaturae uti productae ita quoque dependent , cujus dependentiar, uti diximus , sibi conscius homo est, & proinde ratio eum docet creaturam rationalem nihil aeque decere, quam Dei a quo condita est, atque a cujus nutu dependet, excellentiam summasque virtutes venerari atque colere. Adeo ut religio sit necessaria & naturalis rationis sequela,& proinde datur quoque religio naturalis , quae fluit ex illa mentibus omnium hominum ingenita supremi alicujus Entis opinione.

Quae magis corroboratur ac confirmatur, quando cum rationis dictamine ac mentis discursu conserimus. Posito itaque divinitatis sensu, qui hominem statim atque compos mentis est , deducit , ne supremi atque summi Entis notionem deponat, adeoque nec religionem. Non me fugit, & olim& hac nostra aetate, quosdam omnes ingenii vires eo intendere volui sic , ut ex hominum animis eradicarent evellerent- qtie divinitatis sensum , & proinde omnem religionem tol. lerent. Verum hi conscientiae suae vim inferunt , & magis

Athei mihi dicendi videntur in foro soli quam poli, quippe

dum ore Deum esse negant , intus conscientia teste esse summum aliquod Numen omnium rerum principium atque auctorem fateri necessum habent. Magisque, uti veteres inter Ethnicos philosophi, in Atheismum prolabuntur non per imprudentiam aut simplicitatem, quam quidem ex Petulanti sapientiae ostentatione, vel ut animum adversus metum summi alicujus Entis , qui conscientiam mille aliquando cruciatibus afficit, obfirment. Quamobrem haud mihi persuadere ponsum, dari Atheos Theoreticos, ut ita dicam, qui nullum prorsus divinitatis sensum nullamque summi alicujus Entis ideam sibi impressam sentirent. Quippe uti dicere incepimus,& idem nobiscum statuunt non infimi subsellii divinorum oraculorum interpretes, nec singulis conscientia, tortor in sinu, etiam cum cauteriata est, id permittit. Atque quotquot fere per totum orbem terrarum nationes dispersae, etiam quas barbaras vocare solemus, tum veteres tum recentiores, licet animorum integritatu maxime alienae, adeoque universum genus

128쪽

humanum suo more aliquod, numen agnoscunt atque colunt.

Quamobrena, ut inquit Maximus 1 yrius, uulum es genas hominum , neque Larbarum neque Graecum , si, in mari sive in continente vivat, sive sine Ieae vagetur, sue urbem incolat , quod non aliqua divini cultus signa ergat. Adeo ut potius Deum.

quamvis ignotum, colant, quam ut omnem penitus divinitatem ex animis hominum delendam cile existimarent. Meminit quidem Tullius quarundam gentium, quae adeo efferatae, ut apud eas nulla iuspicio Deorum sit, I. de nat. Seor. 63. quae Pecudum more viVunt , nec Dei aut religionis curam habent. Uti de quibusdam Bra filiae gentibus traditum. Verum Cicero hoc loco sermonem habet de ejusmodi gentibus, quae tum quoad opinionem de Diis, tum etiam quoad Cultum externum sive publicum, quem Diis suis exhibendum

volunt, ut cum ratione & modo Ueum colendi moratiorum gentium facta contentione diceres vix aliquos Deos credere, Vel ullam religionis habere curam, cum res quasvis abjectissi- 'morcolant modo. Haud inficior, multas gentes ad corruptos mores prolapsas, & quasi nullum divinitatis sensum haberent, vitam ducere; verum vix adeo universas gentes obbrutuisse

mihi persuadeo, quin innatae divinitatis idear ac Theologiae

M religionis naturalis reliqua in animo remanserint quaedam

vestigia: Musmodi enim inlita menti nostrae Deitatis, ut ita dicam , notio potuit quidem in quibusdam gentibus magis, quam in aliis ignorantiae & simplicitatis quasi nebula obfusca.ri, adeo ut non tam claram bc distinctam Divinitatis ideam habentes, quam forte gentes, quas moratiores vocare solemus, quae rationis lumine ductae naturam ejusmodi entis, quod pro supremo Numine colendum atque venerandum duXerunt, penitius inspicientes, quamvis non verum agnoverint Deum , attamen saniorem de summo Entea opinionem atque doctrinam habuerint, & proinde quoque religionem cum ratione magi SConsentaneam amplexae fuerint. Verum haud facile credide. rim gentes esse , quae nullum prorsus agnoscerent numen, &proinde religionem nullam profiterentur. Qui Solem , Lunam aut Terram putant esse Deum, uti plerisque a veri Dei cognitione alieni sipopulis persuasum , hi neutiquam Athei N hais

129쪽

Ex ERCITAT ONES IN)TIT. DIG. habendi, verum cultus, quem sinitio Numini exhibebant, argumentum est divinitatis sibi insitae idear. AEgyptiorum idololatria atque nefanda superstitio Omnibus nota , qui vel rum monumenta evolverunt; nam praeter substantias quas Deos arbitrabantur . invenerunt etiam formas hominum , imo de animalium , ut ea venerentur, teste Aristotele Iib. I a. Meta . Colebant enim bestias fere omnes, quas portentorum mater AEgyptus alebat, in iis & Serpentes & Dracunculos. Quam obrem Cicero l. deinat. Deor. stupidam & ridiculam superstitionem AEgyptiorum admirans, inquit r.Firmiores apude Raptior opiniones esse de besiis quibuὰ am, quam apud Romanos de Onesilasimis templis es simulacris meorum. Hinc Iuvenal. Sat. I s.

si uis nescit, Volusi othinice, quana demenses Vstus portenta colat. Et paulo post,

inpida toea canem venerantur, nemo Dianam.

Imo & illos populos, qui maxime feri sunt, sacris Pontifices de auspiciis Augures habuisse, videre est apud Ciceronem I . denat. Deor. vid etiam loseph. a Costa in his. Ind. Occiae lib. s. cap. 2. 3. 4 Conllat cile populos, qui Deum Endove licum stil. Dia tum timent, eique sacrificia obtulerunt. Hi tamen Athei haud dicendi eo sensu, quo Atheos dicimus, qui nullum plane agnoscunt Deum, scit . in corde suo, 'quamvis non verum. Licet dentur gentes nonnullae maxime tinc, quaervidentur omni sensu numinis destitutae, non tamen carent omni Togniistione Dei, exilia quidem possunt esse religionis semina, quae in ipsis remanent, propter maximam coecitatem & stu rem, quoad feras &. bruta vMentur magis accedere, sed supersunt tamen quaedam in illis, ut in Americanis & Brasiliensibus notum enim, ut observat Io. Lernis Burgundiis, eos non m do Stignan , id est, Diabolum veritos hi iste, eique sacrificia obtulisse, sed dc solitos prae coetetis venerari Solem de tonitru sim Dipiti sed by Cooste

130쪽

DE IUsTITIA ET JUR . 99il imo & suos Caribes, id est, Sacerdotes habuisse, uti disserit

summus Theologus Franc. Turretinus. Imo vero qui naturam aut fatum Deum dicit, is nomen tantum Dei dicitur quidem mutare, non vero Deum negare, ut inquit Seneca I ic. .

de beares cap. 7. Fateor, sensu Theologico fine Deo & proinde Athei dicendi, qui in. verum Deum non credunt, sensu autem Philosophico haud Athei tamen habendi. Illa enim in homine insita sive innata Dei cognitio & divinitatis sensus

menti connatus, non magis potest abesse ab homine, quam intellectus rationalis, ita ut homo illum exuere non possit, quin seipsum exuat , uti inquit Theologus celeberrimus Franc. Turret in. in Academia Geneven si S. S. Theologiae Pr fessor. Quomodo enim potest negari a mente sana quod menti inscriptum, aut quis tollere potest vel menti auferre quod naturalis & propria mentis qualitas est sine qua mentem nostram concipere haud possumus esse vel existere, quemadmodum nec corpus absque extensione concipi potest. Diximus autem ex notione & sensu divinitatis proficisci propensionem illam naturalem, qua omnes homines feruntur ad colendum& venerandum illud, quod pro summo numine agnoscunt, quemadmodum recta ratio hominem Deum esse & existere docet , ita quoque eX mentis discursu perspicit colendum atque verendum,esse. Cujusmodi cultum Deo exhibendum religionem nuncupamus, uti upr. annotavimus. Nam uti Cicero et

ganter in con*ut. Luamaam homo agrestibus S 6λesribus iusicis uatus sit , tamen ipsa docente natura live dictante ratio- is essee Deum S colendum ae verendum esse, i e dubitare non potest. Cur adeo proni fuissent ad idololatriam, & quidem teterrimam amplectendam Hortales, & an falsas atque

fictilias religiones recissendas, nisi instinctu & naturali proinpensione quadam ad religionem 3e cultum alicujus numinis impulsi fuissent.'Non me fugit, dari quosdam homines profanos, qui deprimunt ac tollunt naturalem hanc reliῖionem, a quibus hac in re non multum abeunt Sociniani, qui inferunt, Politicorum astus religi nem omnium primo in orbem indu- isse, ut quos ratio non possiet, eos ad ossicium religio sive timor & metus numinis duceret, ut inquit Tullius i. de uatb

Deor.

SEARCH

MENU NAVIGATION