Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Ioci Ex ERCITATION Es IN Τ i T. Dici. Deor. Verum cum legamus religionem extitise, antequam homines in socictates civiles coluerint, & politici darentur, adeoque cum mundi primordio incepisse Dei cultum, nulla ratione mihi niti videtur detestanda & humanae societati maxime noxia ejusmodi opinio. Praeterquam quod convinci etiam possent propria sententia, nisi enim homines natura convicti mmnino fuissent Ens aliquod perfectissimum dari, qua ratione omnium conscicntias ad talcm timorem deducere potuisset

Extirpandi e Repub. ejusmodi impostores & profani homines tanquam hostes ac pestes humani generis; quippe sublata religione , & dempto metu summi diu minis, fides arctissimum societatis, quae homini cum homine intercedit, vinculum , tum etiam sanctissima virtus justitia quoque tollitur, sublata autem fide atque Justitia, quidnam erit hominum inter se societas aliud, quam latronum in mutuam perniciem advolantium cohors atque multitudo Z non hospes ab homira tutus foret, nec socer a genero, uti alibi in nostris in in tium de Pur. Bel. ac Pisc. commentariis demonstravimus.

Optime Lactantius in lib. de ira Dei cap. I x. Timor Mei s lus es , qui eus odit hominum inter se societatem, per quem vita ipsa seu inetur munitur gubernatur. Non duntaxat eκjure gentium sive ex jure naturali, quod hominibus inter se communc est, scit . ex rationis dictamine, cujus solus homo pat-ticeps, profluit summum aliquod Ens esse atque existere, quod Ob illas virtutes, quas ex contemplatione ejusmodi Entis, illi inesse, & quidem necessario perspicit mens nostra. colendum atque venerandum dictat nobis ratio, verum insuper nos d Cet, ut etiam parentibus & patriae pareamus. Ex eodem juris sonte, e quo dimanat Obligatio naturalis, qua Deum colere atque venerari adstricti sumus, profluit juris vinculum, quo

tenemur parentibus parere atque obtemperare, scit . eX r

tionis dictamine sive jure morali, quod tantum solis hominiabus inter se commune est; quid enim magis rationi convenit, quam ut in mea potestate & dominio sit illud, quod ex romea nascitur, vel fit, quod ex propria producitur & gener tur substantia. Quamobrem pater & filius pro una eademque habentur saepius persona. Naturae enim lege ac praescripto IL

132쪽

beriparentum imperio inbecii βηt: quod Ο recreavit ac

4nquit Arist. ροώς. I, cap. 8. Quamobrem generatione Ius pa- .rentibus in liberos acquiri originarie statuit Grotius, M. quidem utiique, tam Patri quam Matri, tanquam fructus ex re communi move mentes , & proinde dominii & dispositioni

utriusque sub acerues: communi enim ope & mutuo auxilio generatio perscitur, quamobrem libcri viri & uxoris commune bonum dicuntur , aequitati itaque convenit, & rationi condentaneum est, ut liberi utrique parentum idem obsequium& eandem reverentiam exhibeant. Dominium enim atque imperium, quod vi generationis acquirunt tibi parentes in liberos , imponit natis necessitatem moralem, qua reverentiam 8t obsequium praestare atque exhibere tenentur patri matrique. Verum notandum , imperium quod matri competit in liberos, quamvis ex eodem stante & c. iis a derivandum, unde patris in eos provenit' potestas, attamen latius Palet imperiit in paternum quam maternum: imperium enim, quod patri competit, universale est de independens jus regendi .vi universam familiam, cujus ipse caput & princeps est, mater ac liberitamquam familiae membra habentur. Ad coque imperium matris quodammodo dcpendul a potestate patris, verum eo. non tollitur nec detrahitur quid naturae vinculo, quo obsequium S reverentiam liberi exhibere tenentur tam matriqtiam patri, naturalis enim haec est obligatio, adeoque perpetua & immutabilis, & proinde nulla ratione dissolvi potest, provenit enim ex lege naturae, sive jure morali, & divino necessario , quod perpetuam obligandi vim habet, & propterea immutabilis , nullamque admittit dispensationem. Quamobrem Hieronymus, epis. devitando se pecto contubernis: Pater ω mater, inquit, nomina sunt pietat s , claram vocabula, vincula naturae , secundaque post Teum foederatio.

Non es laus, si vos diligitis, scelus, s odistis. Dominus uo- er Fesus Christus subvectus erat parentibus suis, venerabatur

matrem , cujus ipse erat patere colebat nutritorem , quem nutraver .e gestatumque se meminerqt alterius utero altersur

rachiis. ibi ne quis de necessitate morali, quae huic praece-

133쪽

Ioh Ex ERCITATIONES IN T I T. DI G. to inest , dubitaret, placuit Deo illud legi morali sive Decal go inserere, atque hac ratione quasi renovare, quod recta ratio omnibus mentibus inscripta cuivis dictat, ut videre est Exod. xo. promittens longaevitatem piis in parentes liberis, ut edoceret populum suum, quantum sibi curae esset, ut honor & reverentia, quam parentibus liberos praestare oportet, illaesa atque illibata conservaretur. Quamobrem non monet duntaxat, verum praecipit Apostolus Ephes . 6:. I. ut liberi reverentiam , honorem atque obsequium parentibus exhibeant. Quod naturalis ratio & nostris mentibus inscripta naturae lex edocuit gentiles; quamobrem Gellius tib. 2. cap. 7. Equidem eum perfidum S Diis iuvisum, non modo hominibus exi imo . qui parentes negligις. Bene Euripides Anti . Tria rusia, fimi, te seraequum es, discere, Deos verera, deinde: πιtores tuos, tuis fiantIa Gravis jura. Plura de honore parentibus ex hibendo apud Platonem legimus de II. Lb. . ad quem Lectorem remittimus. Hinc canit Virgilius e fineια lib. I. a

ne qua parentis is, ynsa time , neu praeceptis parere recusa.

Et Arriani Epictetus fib. I. cap. Io. IIemento, te esse s Ilum, jus profisto eis existimare patria bona omnia sua efer omπi. hus in rebus dicto ei audientem e , numquam eum apud quemquam vituperare: ncque vel dicere vel facere quidquam, qaod ei incommodet, atque etiam cedere illi in omnibus, S dare o cum pro virili adstuvantem. Huc pertinet illud Homeri Ihad. IV. vers. 77-

Neque parentibus nutricationis praemia reddit, brevis vero ei vita fuit. Et gravissimum facinus admittere liberos contem. nendo alque negligendo parentes, atque in Deo curam hujus vindictae sicuti & elargiendi praemia in beneficos, docet statim laudatus summus Philosophus Plato II.Lde A. cum Inquit, Oediis

134쪽

Oedipus contemtus a siliis ea illis impreccius est , quae evaudita refectaque a Deo apud omnes feruui'. Am utor a quoque Phlici stio iratum liti male dixisse ferunt, Hyppes to Thesea , plurimavique alios aliis: quibus apertissimis fassum es, a Deo preces pareentum adversus filios exaudiri. Nihil enim im. precatione parentis, non injuria perniciosius filo. Nemo enim

cum Pater aut mater contemvitur, tunc suum a Deo putet orationes exaudiri ι sed cum etiam honorantur, ac ideo eum laetiores bona liberis a Deo petunt, exaudire similiter eum exi mare debemus. Atqae nobis aequa inde disribai , nam aliter in bonis distribuendis aequi non ment. Suod mete a Deo abesse ne cesse est. Haec obligatio, quae honorare & obsequium parentibus praestare liberis imposita , quia descendit atque dimanat ex fonte naturae sive gentium, Perpetua atque immutabilis est, nullamque admittit dispensationem , quamobrem quocunque in statu atque conditione collocari liberi, hoc juris naturae vinculo semper alligati sunt. Quippe, ut alibi notavimus, cum ius illud generationis, in qua maxilne,fundatur imperium paternum, non nisiQmOrte interveniente tolli potest, sequitur, obsequendi parentibus necellitate de Obligatione libearos haud solvi posse, quamdiu parentes in vivis lunt. Quamobrem Apostolus non addita distinctione sive aetatis, sive status aut conditionis commendat, imo vero praecipit, uti statim diximus, ut fili obediant parentibus in om vibus ,' scit.

quae 3 usta lunt 8c honesta,) quia hoc gratum Domina. Adeo

ut, licet ad provectiorem aetatem pervenerint, & sui juris facti, propriam ve familiam eonstituerint, attamen quia manet illa relatio inter patrem 6e filium, etiam durat illa obligatio, quae pro diverso tamen liberorum statu moderari atque limitari, neutiquam vero dissolvi vel tolli potest. Quemadmodum parentibus, ita quoque Patriae parendi necessitatem ex eodem juris fonte deducit ictus, scit. rationis

dictamine. Patriam appellamus non duntaxat natale solum, ubi quis natus ab ephebis ipsis commoratus est, verum etiam

ubi quis lares suos ac penates habet, sive domicilium constituit. Quocunque in statu sive naturali sive civili degentem hominem con sideramus, semper manet alligatus juri gentium,

135쪽

i Ex ERCITATIONES IN TIT. Dici. sive rationis dictamini Obtemperare i adeoque etiam Patriae parere, quoniam hoc Praeceptum descendit atque dimanat ex iure naturali sive rationis dictamine , dictans Parentibus &Patriae parendum. Quid autem sit Patriae parere, paulo altius nobis investigandum incumbit. Quippe si per Patriam intelligendum nudum solum natale, ubi quis natus, illud non est subjectum juris capax, quod jure perfecto a nobis implementum ejusmodi ossicii sive obligationis exigere potest, qualis cuique nostrum ipsi praestare incumbit. Uti nec alius quivis locus, ubi quis natale solum relinquens lares suos ac penatcs animo ibi commorandi constituit; adeoque nec eo sensu inquit Pomponius, iuris gentium esse, ut patriae pareamus. Dicendum itaque, Jctum hominem considerare tanquam membrum societatis, ii ve naturalis sive civilis. Alibi enim latius, disputavimus de duplici hominis statu , in quo collocatus vitam transigit. scit stasu naturali, vol civili, quocunque in statu degit, semper debet considerari tanquam membrum ali

cujus societatis, nunquam enim vivere potest extra hominum societatem , quin alieno iΠdigeat auXilio, quamobrem innata, qua fertur ad societatem cum sui simillimis colendam, huc etiam spectat ratio atque oratio, qua praediti sumus, quae nos reddit ad societatem coicndam atque tuendam idoneos , ut alibi annotavimus in nostris ad Grotium de jure bes. X pae. comment. tum etiam peculiari dissertatiuncula demonstravimus. Per Patriam itaque intelligimus societatem hominum, vel naturalem, quam natura inter homines constituit, vel civilem , postquam libertatis naturalis jacturam facientes in unam eam demque societatem , sub uno eodemque summo imperio coaluerunt, illa locum habet in statu primaevo, hoc post discretas

gentes '& regna condita , in utroque tamen statu necessitas parendi Patriae locum sibi vindicat. Quamvis autem in statu naturali, in quo vetustissimi mortalium mundi primordio vitam transegerunt, alter alterius imperio non subgectus sit, sed quisque suo vivat arbitrio; sed pro ratione agendi & vivendi sua cuique stet voluntas , sub ea vermaconditione,

ut cum ratione Consentiat : attamen rationi parere necessum

habet, & proinde quoque Patriae sive societati, quatenus ejus

136쪽

ng IusTITIA ET IURE. Ios

est. Patriae autem sive societati parere quis dicitur,am confert omnia ejusmodi ossicia, ad quae Patriae ali praestanda naturalis eum devinxit ratio. Quip. in statu naturali homines sibi aequales, & alter in

non habeat imperium, attamen quia jus naturale abiud exulat, verum cuique agendi regula & norma

uti diximus, atque jus naturale praecipiat Patriae iti parendum, sequitur, idem Jus societati atque sin-lem membris facultatem tribuisse a se invicem exi- praestationem ejus , ad quod praestandum vi unum-ue membrum societati juris naturae vinculo alligatum,deoque societas jure perfecto a membris suis, tum singula membra a se invicem, cum relatione ad societatem, ex iis

gere possunt, & ad ejusmodi praestationem invitos quibusvis mediis cogere. Itaque parere Patriae nihil aliud est, quam societati, cu)us quis pars atque membrum est, tribuere & praestare ossicia, quae ei debemus, juxta rationis sive Juris gentium dictamen argumentum hujus vinculi naturalis est ipse

amor incredibilis & reverentia erga Patriam , quam natura ingenuit mortalibus , & suam cuique originem magnopere commendavit , quamobrem naturali impetu impellimur Patriam sive societatem illam, in qua nati sumus, omnibus viriabus tueri atque conservare: & ipsa nobis dictat ratio, non modo nefas es nocere Patriae, ut inquit Seneca 1. de ira verum , teste Cicerone ad Herenn. lib. 9. nultam tantum ese ρ

riculum , quod sapiens pro salute Patriae vitandum arbitretur. Pertinet quippe ad virtutis ossicium & vivere Patriae. Et apud Cassiodor. r. Variar. a r. Unicuique Patria fua earior

est, dum supra omnia id sareum fore quaeritur , ubi ab iras cunatalis commoratur. Naturae quasi impulsu ad coelum ipsum homo naturaliter adspirat, ubi natus atque educatus est. Hinc Romulo testatur Florus I. Histor. I. quod fluminis fueritror S montium , apud quos erat educatus. Si hunc amo atque hanc picta tem erga patriam nobis naturam inge sentiamus, nihil magis rationi convenit, quam ut Pae societati, quam & natura inter homines constituit, id est, ipsi praestemus omnia cum amoris tum Pie-

ratis

137쪽

tatis ossicia, quae ad illam conservandam atque tuendam alia quid conferre possunt , quod enim dictat ratio, smul qumque imperat, Sr quatenus ad societatis conservationem , quae imperat referenda, ipsa societas sive Patria, uti dicere inceptimus, imperare videtur; quoniam eXigendi ea, quae ratio imis

Ierat, praestanda Patriae sive societati ossicia facultatem ei em tribuit, quoniam jus exigendi includit facultatem imperandi ea , quae jure perfecto peti atque exigi possunt. Ex

quo perspicimus, etiamsi in statu naturali homines sibi aequales , adeo ut alter in alterum nullum habeat imperium, parendi tamen societati cuique ejusdem membro imposuisse jus sentium, & hoc sensu, in statu naturae, etiam antequam talcretae gentes, & regna condita, id est, in civilem societ tem coaluere mortales, jus gentium, quod dictat patriae parendum, locum habuisse, 6c ad illum, quod de parendi nocessitate nobis imposita Jctus praedicat, referendum esse videtur. Postquam vero gentes discretae, regna condita, & in civilem societatem coaluerunt mortales, parendi quoque nocessitas eadem, quia manet eadem inter cives societas illa naturalis, verum huic insuper accedit societas civilis, quae probasi & fundamento, quo innititur, habet summum imperium, quod sive uni sive pluribus hac conditione delatum communi civium , qui in unam eandemque societatem conspirarunt , cCnsensu , ut ejus voluntas esset pro voluntlte ictius coetus, Sc quicquid ille juberet , atque statueret, cives ratum haberent & prompte executioni mandarent, adeo ut in ejusmodi societate imperantis sit mandata dare, legesque condere , civibus obsequendi relicta gloria. Quoniam vero humanum genus, sive potius societates , quas natura inter homines constituit, ut societates civiles subsit stant atque conserventur, subsistere haud possitnt, nisi parendi civibus necessitate imposita, dictat naturalis ratio sive jus gentium, Patriae parendum , scit. eadem non duntaxat societati civili, quatenus cum societate naturali coniuncta, pietatis Si caritatis ossicia praestanda, verum insuper jussis & mandatis ac placitis summi Imperantis obtemperandum. Quippe cum civitates sive societates civiles institutae in commodum & securitatem

138쪽

Io vere nequeant

consistere . nisi penes unum vel plures resideat summum imperium , qui vi summi imperii singulorum actiones ad-bonum commune dirigit, Condendo leges , quae cuique norma sunt regula agendorum , boni vero civis officium prompte &sne mora jussa exequi. Hoc dictat ratio, & salus publica eL flagitat amorque erga patriam a singulis id exigit. Ιmo vero quamvis ordine scripturae parentes Patriae praeponantur, potior tamen causa Patriae & Reipub. quam parentum , adeo ut quoties parentes quid juberent, quod legibus & jussis Patriae vel Reipub. contrarium ac noxium est et , Reipublicae potius quam parenti obediendum dictat ratio , quemadmodum juxta vulgare illud axioma , publica privatis sunt anteponeniada bonis, ita obsequium parentibus debitum cedit necessitati Parendi Patriae, quae cum patrem tum liberos aequali juris vinculo alligat. Respub. enim habet eminens dominium &summam potestatem cum in patrem tum etiam in liberos , & eo respectu pater & filius sunt in pari gradu & in eodem statu: adeoque hoc in casu cessat tum potestas patria, tum revere nistia & debitum parentibus obsequium, ik quasi ejus interstitium est. Pater hic est civis atque subjectus, ut 8c filius, eodem juris vinculo & Reipub. & Patriae parere ambo tenentur. Quamobrem Lucit. I. Sat r. l. Commoda praeterea patriae sibi prima putare, Deinde parentum, tertia Iam postremaque nostra.

Patria enim communis omnium no rum parens, ut inquit Cicero , de orat. pro qua mori, cuique nos totos dedere, & in qua nostra Omnia ponere ac quasi consecrare debemus. Cic.

lib. a. de II. unde Apollon. Tianae Epis. II. cujus verba Latino sermone ita sese habent: Frincipio in omnibus S de omni bus homines Diis indigent, deinde urbibus. Nam post Deos urbes colendae sunt, ta quae ad civitatem spectant omnibus quae rationem habent praeponuntur. Cujus rationem adfert Seneca de benes c. lib. 7. cap. I9. cum inquit: Prior mihi ac potior

139쪽

ejus incii ratio es, quod Patriae , quam quod uni homini debeo Adeoque in omnibus semper potior debet esse causa Reipub. quam alicujus privati. vid. i. 3s. F. de religios Iu titiam cole ζύ Pietatem , quae cum magna sit in Tarentibus 2 propinquis ; tum in Patriam maxima esse debet, ut inquit Cic. insomnio Scipionis. Inter illa exempla, de quibus hue usque disputavimus, quae ex jure gentium dimanare statuit Ulpianus, scit. jure naturali, quod solis hominibus inter se commune est, quod nullum in subjectum potest cadere, nisi quod rationis capax est, M proinde nobis cum brutis non est commune, sed duntaxat hominibus inter se, male videtur Jchus referre ad vis& injuriae propulsationem, de qua Florentinus in I. 3. h. t.

Ut vim atque injuriam propulsemus , non homini dunta-Xat , verum etiam cunctis animatibus natura pro 'sit , ut omnem semper vim quacuπque ope possent , a corpore , a capite , a vita tua propulsarent , ut inquit Cic. pro Milone. Quemadmodum enim appetitum coeundi & procreandi sui simile, tum etiam alendi foelum , curam atque sollicitudinem natura omnibus animantibus ingenuit, ita quoque innata quadam vi naturae ad propulsationem vis atque injuriae non homines duntaxat , Verum quoque bruta accenduntur , uti statim dicere incepimus , atque hi naturae stiis muli ejusdem generis atque nazurae sunt , cujus procreandi appetitus aliaque id genus exempla, quae ad jus naturae reserenda , quod non humani generis proprium, sed omnium

animantium, quae terra marique nascuntur, avium quoque commune est. Quamobrem Xenophon : omnia animantium genera pugnam norunt aliquam, quam Non aliunde, quam a natura ridicerunt. Hinc bruta dentibus, cornibus, unguibus, crustis, squamis, spinis aliisque id genus rebus a natura armata atque munita sunt, ut vim vi propulsarent atque se tuerentur. Unde Horatius, M. Sem. I. vers. 32.

Dente lupus, cornu taurus petit , unde nisi intui Monstratum ZEt Diqitigod by Cooste

140쪽

Tauro ferire cornu Equo ungula nocere Natura dat.

Rationem reddit Boethius de consol. Philos. Quod omne animaI salutem tuera laborat, mortem vero pernicumque devitat,

naturae scit. impulsu. Quamobrem mihi vis atque injuriae propulsatio videtur referenda ad jus naturale, quod Ulpianus definit, esse iuud, quod natura omnia animatia docuit, scit. quod nobis cum brutis commune est. Optime autem jus naturae fundari in illis naturae stimulis, qui nobis & cunctis animantibus innati , alibi latius demonstravimus. Cum vero omnia , quae homo suscipit & peragit, convenire debeant cum jure morali sive rectae rationis dictamine, ut alibi demonstravimus, videtur Jctus, dum vis atque i Muriae propulsationem adscribit juri gentium, non habere sermonem de nuda cu)us cunque vis propulsatione, prout ea quoque a brutis ex instinctu & impulsu naturae suscipitur, verum de ea, quae cum ratione fit, & hoc sensu propulsationem ex jure gentium di- manare statuit Jctus, de propulsatione vis atque injuriae, quae homo infert homini, sermonem habet, quae quidem nascitur ex illis naturae stimulis, qui cunctis animalibus innati, verum moderatur eam recta ratio, ne a justitiae tramite deflectat, sed cum ea conveniat, adeoque justa sit & aequitati consentanea. Omnes enim, quae ab homine proficiscuntur, actiones , sem- Per cum jure naturae, quatenus per juris nomen intelligimus regulam, obligantem ad id, quod rectum, justum, aequum atque honestum est, convenire debent. Quippe cum rationis particeps sit eum in finem, ut possit per mentis discursum indagare , quid cum justitia, honestate atque aequitate convenientiam habet, nec ne, eo ipso quoque jure naturae devinctus est, ut, quicquid agit vel suscipit, cum justitia & aequi-O 3 Iate

SEARCH

MENU NAVIGATION